Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hac

Your search found 3923 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 879-897:


879. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

honor, sive fructus emanet: nullam tamen artem, aut facultatem, si rem penitus inspiciamus, cum historia conferendam; nullam, quae se ad omnia vitae genera aeque porrigat, inveniemus. Haec enim non privata solum, verum etiam publica spectat commoda: ex hac petitur moderatrix et magistra vitae prudentia; cum aliorum eventis, nullo nostro labore, nullo periculo, non modo sine molestia, verum etiam iucundissime, in otio sedentes erudimur. ut non immerito eam viri praestantes lucem veritatis, vitae ducem


880. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nos quoque, si quando usus veniat, ab indicata quasi fovea declinantes, laudabilis industriae cursu ad propositam nobis in historia metam pervenire possimus. Has iudicandi partes inter Latinos non nulli sumpserunt: sed feliciores aliquanto ab hac etiam laude Graeci. quorum si nulla praeterea nunc exstarent summae doctrinae monumenta, quae miserabili vetustatis naufragio plurima periere, unius Dionysii Halicarnassei, ingenio simul et iudicio praestantis, confractae ac decurtatae tabulae satis


881. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia: pleraque damnat. at quibus rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum ponderibus examinandis quantus est? hoc equidem ausim


882. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

oneris imponi pro mutua benevolentia facile sum passus. quamquam me non lateret, quam difficili in loco versaretur eorum industria, qui Graeca Latine interpretanda susciperent. Nam si Graeca cum Latina lingua conferatur; qui, quaeso, illa plenius, quid hac ieiunius inveniri queat? quod nos in quodam nostro libello, satis copiose, satisque, ut arbitramur, dilucide ostendimus. Quare si, quae Graece optime intelliguntur, ea Latinum aliquando in sermonem ita sunt translata, ut coniicere potius, quid sibi


883. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille,


884. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

cum iam iterum eorum vastata esset regio, ac bello et morbo vexarentur, mutata voluntate, Periclem, quod bellum suasisset, incusabant; illius effectum opera existimantes, ut in tot calamitates inciderent: ac, cum cedere Lacedaemoniis statuissent, missis hac de re legatis, nihil apud eos effecerunt. De posteriore vero scribens, cum Lacedaemonii captos ad Pylum trecentos, missa Athenas legatione, recuperare vellent, eam orationem quam Spartanus habuit, et caussas cur pactionibus non steterint, percenset.


885. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis


886. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet Peloponnesiacum, de quo scripturus erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas


887. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 256 | Paragraph | Section]

aeque ac prius esse terribiles illos arbitrarentur, contemptui haberent: quandoquidem non statim, quae expectaverant, experti sunt, ut, cum primum in terram descenderent, putabant, deiecti animo tamquam adversus Lacedaemonios pugnaturi. Detracta hac tota circumscriptione, reliqua omnia nominibus ac figuris maxime accommodatis comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas quidem virtutes denuo enumerare nihil necesse est. In septimo


888. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

ἀγάλλονται. Hoc est; Facilius improbi, quorum magnus est numerus, industrii, quam imperiti boni vocantur: et in hoc quidem homines erubescunt, illo vero etiam gaudent . Hac, contorte ac breviter dicta cum sint in obscuro latentem habent sententiam. non enim facile est intelligere, quos indoctos, quosque bonos esse significet. nam si imperitos malis opponit, certe, qui probi non sunt, minime erunt imperiti. Quodsi pro


889. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad


890. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

sed quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc ipsum quod dicimus si placet, significate. Ad haec Meliorum proceres ita responderunt: Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest . Atque hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin omnes etiam soloecismos, qui vel in numeris, vel in casibus admittuntur,


891. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam


892. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia


893. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur, utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam


894. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

Hoc est; Nam qui rem intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia . Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se


895. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

esse nos Iones, neque Hellespontios, neque insulanos, qui dominum, aut Medum, aut quemlibet alium, commutantes, serviunt; sed Dores, liberos homines, e libera Peloponneso, Siciliam habitantes. an expectamus quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire posse? Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam verborum, et pulchritudinem, et vim, et magnificentiam, et acrimoniam habent; suntque affectibus ad concertationes


896. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν. Id est; Qui enim nostram potentiam tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat . Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias


897. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

aliis qui nulla liberali doctrina sint exculti; sed viris in omni disciplinarum genere, tum in rhetorica aut philosophia exercitatis; quibus nihil novum, nihil peregrinum videri potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum hac ratione suam historiam conscriberet, non ad eos qui post se futuri essent, spectasse; sed eorum habuisse rationem, qui suo tempore viverent; quibus haec dicendi ratio in usu erat. quae neque ad ea certamina in quibus aut consilia capiuntur, aut


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.