Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dixit

Your search found 1534 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 574-593:


574. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

egressus de terra sua cum Loth nepote familiaque sua uenit usque in Sichem et Conuallem illustrem. Ibi posuit altare domino, alterum errexit in monte inter Bethel et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit ad plagam australem. Auri argentique diues erat.


575. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Sodomorum euersione et Gomorreorum: Ne perdas, inquit, Domine, justum simul cum impio! Respondit Dominus, si decem ibi inuenirentur justi, quod parceret ciuitati. Abraham abiit et peregrinatus est Gerraris. Dixit Saram sibi esse sororem, et rex Gerrarę Abimelech eam sibi uendicauit. Mox ab angelo monitus intactam restituit uiro. Orante Abraha IIII. uxor


576. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis. Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset. Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et


577. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit: Soror mea est. Arguitur simulationis. Fecit sementem, et centuplum collegit. Fit diues. Palestini inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę.


578. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

optimo in loco Ramesses. Ibi generatione multiplicatus permansit annos XVII. Inuisit eum filius Ioseph egrotantem. Ille duobus eius filiis benedixit, Effraim et Manasse, minoremque primogenito maiorem fore dixit. Tunc ad Ioseph conuersus: Do tibi, inquit, partem unam extra sortem, quam armis uendicaui de ditione Amorrei. VIII. Post hęc


579. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

qui illic erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et


580. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum


581. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Domino iubente congregauit coetum ad ostium tabernaculi obtulitque Aaronem et filios eius. Lauit illos pontificalibusque indutos unxit et consecrauit, sicut pręceperat Dominus. Die septimo peracta est consecratio. Die autem octauo dixit Moyses ad Aaronem: Iube populum offerre sacrificium, hodie Dominus apparebit eis. Consummato sacrificio Leuitę populo benedixerunt, et apparuit gloria Domini. Ignis inde egressus holocaustum adipesque deuorauit super


582. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

eos confidere iuberent, parum abfuit, quin a concione commota lapidarentur. Apparuit gloria Domini super tabernaculum, et Dominus per Moysen increpuit incredulitatem eorum. Minabatur eis pestilentiam, quando Moyse supplicante pepercit. Dixit tamen illos, qui Moysen petulanter lacessierunt, terram patribus promissam non uisuros, quodque tantum seruum suum Chaleb inducet in eam et Iosue et paruulos populi, reliquorum cadauera in solitudine iacebunt. Sed et filii eorum


583. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

bona ei optabat. Asina locuta est. Ille ter benedixit regis aduersariis ac de iisdem prophetauit. Morabantur in Sethim, quando cum filiabus Moab fornicati sunt. Deos earum adorauerunt; initiati sunt Belphegor. Ex Domini iussu dixit Moyses: Occidat unusquisque proximos suos, qui sacrificarunt Belphegor! Phinees, Eleazari filius, uidit Israhelitam palam intrantem ad scortum Madianitidem, et inuadens ambos pugione confodit in genitalibus cessauitque


584. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Manserunt eodem in loco, donec sanarentur. Loco inditum nomen Galgala. Ibidem fecerunt Phase, in campestribus Hierico. Comederunt de frugibus terre, et manna defecit. Apparuit angelus cum gladio euaginato adorantique Iosue dixit: Solue calciamenta de pedibus! Locus enim, in quo stas, sanctus est. Hierico corruit Inde monitu Domini obsessam Hierico circumiuit cum


585. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

quęsitum. Quęrendo igitur transierunt per montem Ephraim, per Salissa, per Salim, per Gemini, et non inuenerunt. Veniunt in agrum Suph. Diuertunt ad Samuelem, ut sibi de asinis diuinet. Samuel Sauli inuentas esse dixit et ipsum fore regem. Vnxit ergo eum affirmans a Deo electum esse. Conuocat populum in Masphat, ut regem sibi eligant. Latebras petierat Saul, inuentus adducitur et, cum super omnes humeris capiteque emineret,


586. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

filio suo, egrotante suggessit uxori, ut mutato habitu abiens in Sylo Ahiam prophetam consulat super puero. Venit mulier, Ahias autem pręmonitus a Domino ait: Vxor Hieroboam, quare aliam te simulas? Dic uiro, hęc dixit Dominus: Quia male operatus es, inducam mala super domum tuam. Te uero in urbem introeunte morietur puer. Israhel quoque percutiet Dominus, eo quod irritauerint eum in diis alienis. Illa uenit


587. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

iussit accipere arcum superponensque manus manibus regis atque ita emissa sagitta per fenestram orientalem ait: Sagitta salutis Domini contra Syriam. Rursum ait: Percute iaculo terram! Quater percutienti dixit: Si quinquies percussisses aut sexies, percussisses Syriam usque ad internicionem. Nunc autem tribus uicibus percuties eam. Mortuo rege Syrię Azahel successit in regno Benadab, eius filius. Quo regnante


588. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

illum urbe potiturum pollicetur. Iubente Olopherne cibum potumque ei de suo ministrari conuiuio non assensit, ne in escis ethnicorum contaminaretur, seque sibi uiaticum attulisse dixit. Impetrat ab illo copiam ultro citroque cum ancilla sua commeandi. Die quarto inuitata uenit ad Olophernis conuiuium, comedens tamen et bibens de his, quę secum portauerat. Postquam exempta fames epulis mensęque remotę ,


589. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Esaias nec de ipsa Iudeorum tacuit perfidia, qui Christum sibi promissum, cum uenisset, non recęperunt. Dominus, inquit, locutus est: Filios enutriui et exaltaui, ipsi uero spreuerunt me. Et iterum ait: Dixit Dominus: Vade et dices populo huic: Audite audientes et nolite intellegere. Et rursum quęritur Dominus dicens: Quis cęcus nisi seruus meus et surdus nisi ad quem nuncios misi? Vnde nuncii isti ad


590. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

incussit; insuper sic percussum Achab misit in carcerem. Sed in eo bello interemptus est Achab, et propheta, qui id futurum prędixerat, liberatus. Idem multa de Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine


591. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine conuertendis atque saluandis. NAVM NAVM Niniue euersa


592. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

manu misit Ioppem. Quo ille ueniens eiectis, qui in arce erant, ipse in pręsidium mansit. Tryphon a Ptolomaide mouit Ionatham captiuum secum trahens. Cum Iudeis collocutus eum pro argento Demetrio regi debito se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et duo eius liberi obsides dentur. Symon, tametsi maligni hominis insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio


593. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

suadentes, ut acciperet. Ille autem ne putari quidem uoluit legis diuinę pręuaricator, ne forte credentibus, quod porcinam comedisset, exemplum esset pręuaricationis. Igitur ductus ad supplicium, cum cęderetur, dixit ęquo animo se et dolores et mortem ferre propter Deum et legem ipsius olim Moysi populoque datam. MACHABEI MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.