Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fateor

Your search found 187 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 62-66:


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deflectunt, ne si eundem semper observarent ordinem, cito omnibus patefieret meditare ipsorum docendi ratio. Summa, in quiunt, est ars artem dissimulare. Et doctoris oratio si eodem semper habitu prodeat, nulla variatione interpolata, taedium parit audientibus, atque in contemptum venit. Equidem fateor, nonnunquam utiliter mutuari sermonis faciem, quando nec locorum qui occurrunt, natura patitur nos eadem commentandi via semper ingredi: sed tamen mihi minime probatur dissimulatio: et eum bene mereri de discipulis iudico, qui quo iuvatur eorundem profectus, non tegit. Congeram igitur, et


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est authoribus nostris: quod utrum per interpretes factum sit, an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia devitaverint, affirmare non audeo: quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas, eorundem numerorum lege componat: quod facilime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantundem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine: nihil illorum, quae velut magna in scholis


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius totam et indolem, χαρακτῆρα propius considero, nullam ego in ipso Platone similem grandiloquentiam, quoties illi libuit Dei mysteria detonare: nullam in Demosthene parem δεινότητα comperisse me fateor, quoties animos vel metu divini iudicii perterrefacere vel commonefacere, vel ad contemplandam Dei bonitatem attrahere, vel ad pietatis ac misericordiae officia constituit adhortari: nullam denique vel in ipso Aristotele et Galeno, praestantissimis alioquin harum rerum artificibus, magis


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum Testamentum tam clarum scriptum esse, tantumque ei authoritatis tribuendum, ut etiamsi vetus pro obscuro incertoque habeatur, tamen Ecclesia piaeque mentes omnes novo satis confirmari possint. Equidem non solum id fateor, sed et summopere Ecclesiae nobisque omnibus felicitatem hanc gratulor, proptereaque Deo gratias ago, quod tantum certitudinis, addo etiam doctrinae, in quavis sacrarum Literarum vel minima parte sit, ut pia mens (si ita res postulet) ea sola contenta esse possit et debeat. Sed tamen nolim


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores. Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum esse divinum, non tamen cum ipsa eadem Scriptura authoritate contendit, quemadmodum neque harum authoritas cum Christo erat ullo pacto conferenda. Ostendit notarius, publicusque tabellio, hanc aut illam scripturam esse regis, atque ita ostendit, ut illi


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.