Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hispanos

Your search found 85 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 22-26:


22. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

quantitatem habeant, eas tamen pro dapibus haud adhibent, sed diffiso vellere vestes sibi conficiunt. Post sicut et gallinas pro variis rebus ad vestitum necesariis Hispanis vendunt, qui saepius in anno hanc provinciam peragrant. Nullus autem pecuniae hic locus est, nisi inter Hispanos oppido Paral dicto, quod ad fines huius provinciae iacet. Oppidum est 300 circiter aedibus constans, in quo quidquid praecipuum haec terra colit, quiquid ex aliiis apportatur locis velut in emporio conservatur. Ibi argentifodinarum domini, ibi mercatores complures, gubernator cum suis


23. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

millia habent, insuper et mulis plurimis equisque pulchris et generosis praedia locupletia reddunt. Nec paene boum aut equorum hic ulla aestimatio, 2 imperialibus tribusve boves et equi emuntur. Ipsi Indi Tarahumari quandoque equam 58 imperiali sponte se abdicant. Hinc continua inter Hispanos et Tarahumares comerciorum vicissitudo, hi equos pro bobus aliaque similia, quae tellus patitur genera pro mercibus commutant. In Guazaparibus omnia chariori sunt pretio universaliter, quod apud nos medio imperiali emitur, hic 4 imperialibus, in Guazaparibus


24. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

Ieiunia observant vigiliis Paschalis et Nativitatis Domini et diebus Veneris quadragesimae; ad hoc obligantur ex praecepto Ecclesiae. Diebus tamen Dominicis festisque laborare, missam omittere parvi pendunt sicut et alia peccata committere. Et praecipue defacto, cum eiecerint omnes catholicos Hispanos Novi Mexici incolae, hi insolentiores sunt, cum nec ullum praesidium habeant absque metu vivunt et ideo, si aliquid contra Deum comittunt, castigari non possunt. Opus est admirabili patientia, terribilis enim pigritia, parva de Deo cura atque notitia, libertas vitae, amor carnis sui


25. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in saltibus adhibent. Saltus porro illorum est valde melancolicus, nec laetitia, nisi in cantu consistit, dum saltant, cantant et quidem plerumque res obscaenas (si excipiantur saltus, qui a nobis in festorum pervigiliis permittuntur, ut infra dicemus) vel illorum victorias, quas habuere contra Hispanos aliosve inimicos. Porro saltare incipiunt quatuor aut quinque, duo, qui praecinunt in medio cum suis crepitaculis strepitum facientes, nunc totum corpus inclinando ad unam partem et alteram, genua incurvando adiungunt se mox plures, usque dum magnum circulum conficiunt. Tunc eo tempore,


26. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

partem, reliquum cedit inventori. Penes principalem plurimae aliae repertae sunt argentifodinae, tantamque famam obtinuerunt, ut inter unum mensem ultra sexcentae personae eo venerint laboratum. Dum haec scribo nunciatur mihi a Patre meo Rectore in Sancto 123 Borgiae administrante duos Hispanos novas duas argenti fodinas medio diei itinere inde invenisse. Ex una centenario 70 uncias argenti excipiunt. Sic undique benedicit Deus. Laetamur omnes patres praecipue, quia occasione harum argentifodinarum advenient plures Hispani et sic in metu maiori erunt indi magisque poterunt ad


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.