Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostium

Your search found 486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20-33:


20. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

cumulant contra hostes suos vires ad inferendam aduersariis grandiorem iacturam et molestiam. Monos ex illis nauigiis, de quibus supra recolimus tetigisse, quod Italici maranum nominant, super quo erant laborati trabuchi, in valle S. Iacobi iuxta portum locauerunt, cum quo continue hostium ciuitatem machinabant, sic quod a ventis quatuor ex machinarum tactu Iadertini lapides trabuchorum suscipiebant, nam secus bos et secus arator intelligere dicitur. Et cum dicta machina hostibus non tam grandem iacturam inferre extimabatur,


21. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

nec non alia oportuna et superabundantia instrumenta reperierunt ipsi hostes insultando in sui portum conduxerunt. Lucescente vero proximo die Iadertini ipsam cathenam a stipite fregerunt ipsamque in ciuitatem pertraxerunt. Et cum inimicorum machina, fabricata in dicto marano, hostium bastidam oppositam deuastabant. De cuius nauigii astractione ille Capitaneus pariter cum patriotis superlatiuum dedecus eis per inimicos fore factum asscribunt, in magna spiritus angonia laborant, qualiter obbrobrium illatum mederi et vlcisci possent.


22. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

ita glomeranti, ut cęli aerem minime intueri possent propter telorum et missilium iactionem, ne remigatores ex eis defectum aliquod pati valuissent, quod ita executioni extitit deductum. Nam Kalendas XII Februarii die fere XIII forinseci aduenę et stipendiarii Iadrę, qui, auidi numismate hostium, pretereuntem numerum trecenarium tam egregiorum quam infimatum virorum vrbis Teronię in sui collegio ad conficienda cum aduersariis certamina conduxerunt, vt saltem aliquem ex magnatibus vel mediocribus ciuibus possent in manibus prodere inimicorum. Fit Venetorum ibidem potestas


23. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

credendum, quod peruersum intentum concipere possent, sed casu et euentu eis sic contingit non obtemperasse. Nam si idem de vrbe vicissim coadunati fuissent, prout moris est et ut regula et modus docet bellandi, nullus eorum fere fugam arripere valeret nec ad patriam tutus posset accedere, quin in hostium incideret voluntatem. Acta sunt hęc penes Meltam, in quo certamine quamplurimi ex parte corruerunt Venetorum, ex contrariis paucissimi, quamuis vnicus nobilium membratim extitit mutilatus. 23. Capitulum de triumpho Venetorum


24. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

quatuordecim et a parte quirinali inane nullaque fortilicia ab hac plaga erat instructa ex eo, quod illic tuti fore ipsi Veneti reputabantur propter ipsorum classes et galleas, quae ibi continue applicabant et sibi portum eligebant. Nam si euentu eos contigisset et nimia oppressione essent hostium conflicti seu aliquorum non posse resistere potentię, eorum erat meditamen in dictas classes fugam arripere et inimicorum fugam euadere. Fabricare iubent quedam altissima edificia turrium et cathorum lignea vetustate compositorum, quibus ipsis Iadertinis


25. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

deridebant confidentes in presidio diuini solii, quod eisdem erat concessurus. Parant et Veneti tam in equore, quam in terra propugnacula. Iubent tertio Idus Aprilis vltraquam quinquaginta plathos Mantuanos in obsessum ciuitatis peruenire. Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. Quorum


26. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

vteretur virtute et Alexandri sapientissimi experiretur industriam ac strenuissimi Hectoris polleret audacia, quis extasi et stupore mentis fertiliter non abundaret, immo potius relictis rebus humanis ad excelsa ethera non conuolaret? Quod si infortunium ipsos Iadertinos potentię hostium non obsistere posse conduxisset, nullus ibidem adinuentus per spatium unius naturalis diei vitam pacifice possideret, quin frustratim artus tam magnatum quam infimatum canibus ventilando iactarent. Sed illa pretiosa Diuina prescientia, quę populum


27. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

spatium septem miliarium castramentatus est. Et Idus quarto ipsius mensis pręfatus rex cum electis duobus milibus equitum penes fines S. Ioannis Baptistę, fundati in capite vallis portus, equitauit intuens vrbem alacri vultu et sincero cordis affectu, quam tenerrime gliscebat a manibus eripere hostium. Ad quem ingens congeries nobilium et mediocrum uirorum conuenerat, multa reuerentia genibus flexis inclinabant, manus pariter et pedes osculando. Et aliquantulum ibidem inducias facientes, cum sui decora et venusta comitiua ad sua properauit


28. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipiebant, ab vrbe Iadrę, quia ibidem fuerant locati, extrahere, quos in bastide obsessum sagaciter erigere imperat. Qui continue vltra duo milia equites exercitus et octingenti Iadertini pedites, qui in custodiam erant deputati, die noctuque non cessabant destruere quidem ciuitatem hostium. Ad horum autem custodiam excellentiores barones totius exercitus adueniebant et ibi toto die naturali in equis et sonipedibus ascensis ad estum morabantur et interdum recreationis causa in vrbem introibant. Nemo reperiebatur, qui occasione refrigerii guttam liquoris


29. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

quod eis minime ascribitur, sinerent per illos damnose perpetrare. Et nisi hoc fraudulentum prodimentum tunc per illos regis barones et precipue per voiuodam Laçchouich exactum fuisset, sexta quidem hora ipsius diei non consumasset, quin ipsa bastida destructa ac combusta esset et in manus hostium tradita. Nempe plusquam quattuor centenarii uirorum ex parte Iadertinorum illo Marte cicatricum vulnera plurimis portarunt diebus. Nam nullus fere nobilium reperiebatur, qui baculum in manu percusione vulnerum non habebat, et tres fuerunt neci traditi. Ex illis certitudinem penitus


30. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

in ipsa Sole existente, qua estus non tantum madefacit exteriora sed etiam in intrinseca urere facit, excelsi ningentis constitutione prima sabbati Idus Sextilis obducto ceruleo aere tenebrosa caligo repente, fumus non credo humana industria conflatus, nimia atra condensatio, extitit in hostium sticato vaporatus et tantum auctus, quod flamme incendium terribili sagacitate ex se euomuit et per diuersa loca bastidę spaciari cernebatur, quod plusquam ipsius medietas sticati exusta affirmatur et, nisi tunc tranquilum temporis ether extitisset, nil mirum, quin


31. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

iurisdictionis temporalis propter quorundam nobilium interpositionis obstaculos ausus fuit in ipsum abbatem et eius collegam extendere manum, sed vsque consumationem discordię captiuus mansit. 17. De quadam iustitia et agone hostium, in quo Iadertini preualuerunt Quidam natione Thuscus iniqua conceptione, sed deteriori proposito executionis, exercitu Venetorum Iadram transfugauit, quem edicto rectorum Iadertini ceperunt. Et Kalendis Octobris mensis quendam angromagulum


32. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

proposito executionis, exercitu Venetorum Iadram transfugauit, quem edicto rectorum Iadertini ceperunt. Et Kalendis Octobris mensis quendam angromagulum Iadrę pyratarum inimici inane ceperunt, quem in sui conuerterant vsum. Dirumpunt Veneti machinis cęnacula hostium, ex quibus vna in maiori sticatu confecta iactando precipitauit pro paucis ebdomadis elapsa rursum reparari iussa est. Concupiscunt aggressi sentire semitas exercitus coadunatis metis termini, sed oberrare nequeunt propter artissimum firmatum obsessum, quod nec intro nec extra ciuitatem


33. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

paterentur, cum quibus audacter se mouit festinanter erga illum paronem, sed more femineo abscessit nihil probitatis ostensus et cum penes ipsum accesisset, indistans ab eo fere trium passuum, se stabiliuit, propius nutauit accedere. Iadertini equidem galleas hostium in portum remigare sentiunt, cite arma suscipiunt, ad defensandam suam classem accelerant, et ibi grauiter remigatores gallearum ex inimicorum sagittis fusticantur. Conatur etiam vna illarum classium accedere ad paronem, ut


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.