Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostium

Your search found 486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 356-362:


356. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit usus caesare cum illo suo tam numeroso et potenti trecentorum millium hominum exercitu non nisi per duo milliaria distante. Consumpti sunt illi tres dies, qui pugnam antecesserant, partim in pugnae praeludiis, quae assidue fiebant maiori semper hostium quam nostrorum damno, partim in consultando quo pacto et in quo loco cum hoste congrediendum, quem in modum acies esset struenda, ubi rex in acie stare, ubi eques, ubi pedes, ubi bombardae poni deberent, quas ad octuaginta habebamus cum hostilibus minime conferendas. Disputatum fuerat ante


357. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

eorum. Agerent itaque ipsi quoque viri fortissimi, Hungaros se esse meminissent et eos, qui et ipsi saepe et eorum olim maiores inclyti illi heroes et fortissimi Christianae rei publicae propugnatores tot clara trophaea ex eodem illo, cum quo pugnaturi essent, hoste retulissent; nec esse quod hostium multitudine terrerentur, non enim in multitudine sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae


358. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

abundabat, non erat ei difficile factu, an ut potius nos longa praelii expectatione fatigaret. Quicquid in hoc hostis fuerit sequutus, nam mihi de hoc nihil est compertum, tenuit certe nos tota fere illa die suspensos. Sic suspensis et expectantibus apparuit iam sole in vesperam inclinante agmen hostium per vallem, quae nobis ad dextram subiecta collibus erat, tacite incedens sola hastarum summitate illud prodente. Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda, vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolans iubet Casparum Raskay cum duobus


359. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ubi caesar etiam Turcarum erat. Tum demum regis capiti galea est imposita, quo tempore magnus in eius ore pallor apparuit quasi futuri mali praescius. Signo belli dato viriliter cum hoste concurrere hii, qui in prima acie erant, bombardae quoque nostrae omnes fuerunt emissae parvo tamen hostium damno. Fit certamen multo acrius quam pro numero nostrorum; plures ex hostibus quam ex nostris cadunt, donec nostris fortissime pugnantibus hostis cedere coepit sive nostrorum impressione coactus, sive ut nos ad tormentorum loca pertraheret. Et repente advolat ad regem Andreas Bathory


360. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

advolat ad regem Andreas Bathory hostes terga dare, victoriam esse nostram, promovendum esse gradum et nostros hostem fugientem persequentes adiuvandos. Properamus igitur per aequa et iniqua, verum ubi ad eum locum ventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostrorum, plura hostium cadavera per campos iacentia vidisses et quosdam semivivos et adhuc spirantes. Interim nostris hosti instantibus et fortiter cum eo pugnantibus agmine regio eodem, quantum a cataphracto milite properari poterat, properante inclinare cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam


361. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

simul cum equo ita, ut erat, armatus ab aquis fuit suffocatus, quo in loco plures etiam alii perierunt, atque ab eo loco non procul repertum est corpus Andreae Trepka et Stephani Aczel. Monachus in prima acie fertur cecidisse fortiter pugnans, eius caput a trunco abscissum postero die per castra hostium loco triumphi fuit circumlatum longae hastae affixum quod postea ante tabernaculum caesaris stetisse aiunt. Eo die, qui pugnam est insequutus, mille et quingenti ex his, qui capti fuerant, et inter hos magna primorum nobilium pars in coronam positi coram exercitu victore capite sunt


362. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Secessus est archiepiscopatus Strigoniensis non inamoenus inter eas sylvas, quas nos Wiertesias appellamus, sylvis et nemore undique cinctus. Huc se aliquot millia nostrorum receperant cum coniugibus et liberis locorum angustiis freti, cum his hosti fuit non semel acerrimum certamen magna hostium strage, postremo cum nullo modo castra nostrorum, quae curribus circumduxerant, expugnari ab hoste possent, coactus est hostis tormenta quoque bellica illuc adducere et ita demum et castra disiecta et omnes fere ad unum caesi fuerunt. Ingentes cadaverum cumuli, qui nunc quoque eo in loco


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.