Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostium

Your search found 486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 45-65:


45. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae Othomano subiecta est deuastantes, paene ad solitudinem redegerunt. Haec gens, natura ipsa hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense atque hasta; pauci lorica, reliqui bombicina thorace contra hostium arma se muniunt. Equos etiam exectos ad sustinendos uel longissimos cursus aptos habent. Prae caeteris, tamen, uirtute et exercitatione pollent qui Neapolim inhabitant: ciuitas est Peloponnesi in Argiuorum agro sita.


46. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

depopulandum agrum misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul coeunt. Nam, qui manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu


47. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur. Equites interfectorum hostium capita imperatori offerunt, singulos aureos in singula capita accepturi. Nam imperator promiserat unicuique interfecti hostis caput deferenti aureum se soluturum, quod semper postea seruatum est. Imperator, oneratis praeda nauibus, ad quandam insulam


48. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex


49. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam


50. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cruenta pugna committitur. Nostri uero milites, qui equitibus mixti erant, a duce edocti praelongis lanceis hostem in faciem feriebant. Pugnatum aliquamdiu est pari marte. Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime


51. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac Melo fluuio interfluente irriguus, frequentibus uillis habitabatur, quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita ducenta et quindecim; captiuorum innumerabilis turba. Imperator, omni praeda nauibus imposita, ad quasdam insulas olim habitatas, nunc desertas, tantum aquis cisternarum ueterum abundantes, se contulit.


52. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad subassam perducitur. Subassa uero, tanti facinoris patratorem interficere non sui officii esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: Quasi uero nescias te omnes bonos, communem pestem omnium gentium, iure persequi debere! Tu enim omnes principes tibi conterminos nulla data occasione patriis regnis expoliasti; tu, perfide, nulli


53. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tertiam ad insulam oppido ab austro oppositam ponere ac aptare statuit. Magister classis iussu imperatoris ad extrahendas bombardas et ad reliqua ad earum opus necessaria toto studio incumbit. Opus est enim bombardas ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros


54. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tendit. Tum nostri equites, ubi acceperunt hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti


55. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum


56. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum Charagus aduertens suos, qui


57. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum Charagus aduertens suos, qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam


58. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa uictoriae prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans,


59. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen et occidione hostium multo superiorem extitisse, nec credi debere Othomano, hosti fallacissimo. Quibus persuasis, Sporadas atque Cycladas praeternauigans, Peloponnesum uenit, Methonamque se recepit, quoniam iam hibernum tempus aduenerat et ab


60. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

telaque cuiusque generis ingerentes multos uulnerant. Et quoniam nostri tecti ac muniti, hostes autem ad omnem ictum expositi proeliabantur, nec aliquod telum a nostris in confertissimos hostes in cassum mittebatur, multi hostium cadebant. Igitur hostes multis occisis, pluribus uulneratis, nostris liberum locum relinquentes, terga uertunt. In hoc certamine Turcorum circiter quingenti interiere; ex nostris, etsi multi sagittis uulnerati sunt, ne unus quidem desideratus est. Imperatores, relictis quattuor


61. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem


62. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

instructa acie occurrit, et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere


63. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tamquam pecudes ad oppugnationem subigere. Et cum duas horas ante lucem ad quartam diei oppugnatio durasset, nec aliquid Turci proficerent, sed ubique passim caderent, propriis corporibus suorum cadauera tegentes, tandem diffusi in fugam terga uertunt. Oppidani eruptione facta tergis hostium insistunt, fugientes usque ad radices montis persequendo trucidant; tum, multis signis militaribus potiti et spoliis occisorum onusti, in oppidum reuertuntur. In hac oppugnatione Turcorum ceciderunt tria milia, inter quos praefecti ac duces magni nominis quattuordecim, uulnerati absque


64. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt, uulnerati quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque


65. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.