Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: huiusce

Your search found 81 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 48-58:


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam periculosum peteret imperium, quamque difficilem rem atque supra fortunam suam attentaret, et quae ab ipso neque capi, neque contineri posset. Caeterum cum regulum huiusce adhortationibus nequaquam flecti appareret ― etenim ei adhuc regiis animis inflato, ualde humile uidebatur, opibus suis praesertim nondum aduersa fortuna fractis, patrio regno, quod iuuenili ardore ac singulari temeritate fere inuaserat, fraudari ― statuunt


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

facturum denuntiat, profecto caeteri Christiani, quibus sane Polonos bello impares esse constat, etiam oppugnare audebunt. Atqui uelim te non fugiat Christianis, Europae accolis, longe difficilius esse bellum aduersus te incipere quam gerere. Putant enim sibi ad huiusce expeditionem auctorem ac coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus,


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat.


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in Leucadii litoris peninsula expugnant. Venetis, qui quidem


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus, Turcarum rex, senio simul et aegritudine prope confectus, intelligens se neque regendo imperio iam parem esse, neque a fine uitae nimium abesse, constituit deposito imperio unum ex liberis in locum suum regem


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse. Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non solum impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes regnum societatis impatiens), nihil admodum iam suorum de se opinionem ueritus ad inferendam Corghuti mortem animum adiecit, accusata


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

uictus capitur et strangulatur. Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam diuturnamque militiam detrectarent, nec essent in se bene animati, conscribit ad fratrem literas nomine Achimatis


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi, qui in urbe comprehendi potuerunt, omnes caesi. Coeterorum ciuium uiolatus est


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae, proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi, quaestione habita conuicti, meritas patriae poenas dedere; omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii paene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse, dum de coniuratis poena caperetur.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.