Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: puerum

Your search found 248 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 78-88:


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

proceres ibant circumstantes feretrum, purpura auro contexta opertum, post feretrum, quod quidem uiri nobilitate insignes portabant, quidam antistes Italus, qui forte a pontifice Romano ad Matthiam missus fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

quanta cupiditas est imperii etiam per nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia Coruino accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

unius hore spatio una cum uita amitteret, uir cautus et satis prudens uictus auaritia temerarium ac sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret. Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur,


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Sinon, quo regios conquisitores euitaret, parentum suasu uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.