Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: venit

Your search found 1257 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 708-742:


708. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Apellae.
Ingrato Isacidae nisi seminis ista fuisset
Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset
Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ
Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae?
Inde venit, tantis fuerat servata quod olim
Prodigiis Tharea Domus: quo nomine iussus
Stare dies, aequor scindi, Iordania Doris
Ire retro, nubes famulari, panibus aether
Praesto esse, ignotoque silex humore


709. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

facit terrisque locat quibus impiger undis
Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos
Limina, mirantes volucris portenta sacelli.
“Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali,
Qua causa in terras venit Domus ista remotas?”
Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt.
Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes,
Omnibus ignotos quis divinare penates,
Ni prius aethereo monitu quo percitus aeger


710. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ferre marite Deo, cum sic tua seminis illi
Plectitur improbitas, a te qui forsan iniquam
Se veneraturam non vult descendere prolem?
Hinc volo discedat quivis sine honore maritus,
Qui sine prole venit: iamque est tot prodita lustris
Fama, quod improle serves cum coniuge lectum.
Hinc patet adversum patitur tua taeda Tonantem
Cuius ab improli nullus defluxerit haeres
Connubio, qui ipsum cultor Iudaeus


711. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sine amore bonum, similesque referre
Negligat, aspectae pro lucis imagine flammas? 13.
Quod caeli hanc regalis apex spectrumque deceret,
Inde venit (iam pando tui Regina nitorem
Conceptûs Virgo) – primae cum vulnere culpae
Saucia mortiferum penetraret pectora virus,
Atque hominum genus omne gulae sentire paternae
Debuit infaustam Nemesim – quod


712. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

17.
Inde petit gemino fulgente Nazareth astro,
Et matre et nata pater ut se tertius illis
Addiderat splendor; completi luminis instar
Fulgebat terrena Trias. Venit obvia sancto
Anna viro, legis quae natam arcana legentem
Observans Solymis hunc advenisse Rebeccae
Audierat monitu famulae dominumque salutat.
Cui ille in templum ducendae Virginis aequum


713. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Praevalidi laetas Issacharis umbrat aristas.
Perpetuis mox inde patent data culmina diris,
Quo nulli veniunt rores, pluviamque negantes
Occurrunt tantum nubes: ut gramina perdat,
Sidus aquosarum venit imbris inane sororum.
Hinc subito planis protenditur area glebis,
Una Manasseae telluris portio, fuso
Quam Doris Iordana secat; campique relicta
Planitie laevaeque iugo Samaritidis aequum


714. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aras.
Inde per auratos visit domicilia postes,
Debilior quae sexus habet, monitusque docetur:
Sancta Ioachimi quam ducat in atria Natam,
Expectare suum, iuncto cum sanguine, culmen.
Venit ut adversus graduumque in vertice sistens,
Virginis explorat vultus. Advertit eandem
Esse, puellari quam nox postrema figurâ
Ostendit faciem, qua se lusisse putabat
Umbrarum vacuis fallentem Morphea


715. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

honor dum distractum pro merce, secundum
Effecit Phariis livor fraternus Osirim.
Quod modo subiciam temet fortasse latebit
Antistes, sed ego, cum me sata Marte teneret
Roma potens, quando Augusti mihi munere venit
Iudaeae regalis apex, audita notavi,
Hospitii nostri clarus quae laude ferebat
Pollio tum consul: sceptri nocturna Latini
Augusto simulacra fidem fecisse, parentem
Ventre gravem


716. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgineo accensos meditari Numinis ignes.
Non aliter quam caelesti cum fulmine tactae
Silvestres fulsere trabes, si flantibus Euris
Mota tremat pinus, piceo de stipite maior
Flamma venit carpitque alias vis ignea plantas;
Tunc unus fit silva rogus, restinguere molles
Quem nequeant nimbi, vix si comitantibus Haedis,
Imbriferae pronis occurrant Pleiades urnis –
Talis Virgo sacro fibras


717. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Numinis, ut Mariae sacras ructantia flammas
Aequaret corda, Aligerum transgressa calorem.
His igitur ne cura cibi potiore Tonantis
Abstraheret cultu, certa si prospicit aether
Annonâ; ratione venit maiore putandum,
Occupet astrorum ne se regina parandis
Virgo cibis purosque animis spirantibus ignes
Vilia terrestres pariant ne taedia mensae,
Aligeros tantae cenas aptasse puellae.


718. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Terminus est dextrae, nullum sapientia finem,
Nullum vita timet, rerum est fontalis origo.
Quod sibi collibeat nostris immensa Tonantis
Maiestas votis, nostra quod laude serenos
Explicet obtutus, quae lux venit inde misellis
Mentibus, ut maestas tanta pietate repellat
Quae nimis officerent animis mortalibus umbras.
Quid faciam? Quid munifico pusilla rependam
Authori? Saevis equidem mihi membra cremari


719. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Parte pedem, extremum tunicae compleverat orbem.
Additur huic humero thorax, insigne supremae
Maiestatis ephod: hyacinthus, purpura, coccus
Et mixtum filis stamen variantibus aurum,
Pro sacrae istius venit sub tegmine telae.
Stamen erat byssus digitis glomerata secundis
Posterior, cordisque prior connexa duabus
Pars fuerat gemmis colli in radice, viriles
Qua surgunt humeri. Fuit illis fibula, duplex


720. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Transmisit Solyma iuvenes. Hic adfuit Amos,
Carmeli flos pulcher Amos, quem Rutha Phalego
Ediderat formosa viro; fuit alter Abellus
Abramo genitus, tenerae cui mille per agros
Errabant pecudes: David quoque venit ab alta
Planitie Libani, Rachel post fata mariti
Cui patrias servabat opes, gratamque vovebat
Mater amata nurum. Misit Galilaea Manassen,
Iephtemque Mosemque et pulchrum frontis Adamum,


721. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Impiger, octoni cui iugeris amplus aratro
Findebatur ager; multi huic per prata vagantes,
Ad iuga compositi pingues palearia tauri.
Beniamin, Issachar, Enoch, Hebronia pubes
Prompta manu – fundaque! – venit si quando cruento
Ore lupus pecorique instat; cupidusque iugalis
Advenit fidei Simeon, quem matre Rebecca
Clarus avis dedit Elias, sed lege Philippi
Defuncti Soboles; sterilis post fata iugalis


722. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Religione calens sacros prolatet honores.
Pace tua tamen, o genitor, cumulantia prolem
Connubia innupto fraus est praeferre pudori.
Religio si grata Deo, gratamque fatebor,
Suscepta quae prole venit meritumque parentes
Natorum pro laude manet; tamen arbitror huius
Vile voluntatis munus quod propria suasit
Commoditas et segne Dei studiosa voluptas.
Dent alii sobolem: si me pro prole dicabo


723. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod nomen?” “Pater,” inquit, “Iacob
Est mihi, Davidis soboles, mihi nomen Ioseph
Urbe Sepphorea genito.” Cui mysta reponit:
“Te, bone vir, notis Deus ad connubia signis
Praeparat et sacra quae venit in aede, puellae
Esse iubet sponsum; nec te qui flore virescit
Ancipitem stipes, nec avis librata relinquit.
Nec dubitare potes, vera haec a Numine missa
Prodigia: infernae valet hic quae fraudis


724. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Esse locum, Galilaea domus ventura per auras,
Parte ubi quinquennis spatii maiore moretur.
Hic subito auratâ iactat folia abdita telâ,
Insita venturum laurus quo limen obumbret.
Inde venit, tali quod crescat origine nata
Laurus adhuc; licet amissos mons ille beatos
Deploret postes, alios compage penates
Fert similes, eadem sacri quibus area tecti,
Quos semper viridis caelo data laurus


725. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Caelestis cumulus gazae, quam dotibus auctam
Innumeris, Pater aethereus sibi prolis ab aevo
Aeterno genitae, corpus mortale daturam
Eligit in matrem: unde tibi, Patrique supremo
Una utriusque venit soboles communis Iesus.
Et quoniam ille tuo manans a sanguine, vera
Progenies Davidis erit; succedet avitis
Fascibus, aeternus Iudaeae regibus haeres.
Hunc dabit Hebraei Numen sublime sedere


726. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

proli
Membra parat, quae sanguis ipso ex flore puellae,
Subsidium vetita praestare libidine, Nato
Utile divino transfert in viscera semen.
Nec semen tamen illud erat: pro semine purus
Ros venit cordisque rubens ac floridus imber.
Una eademque mora perfecto corpore Verbum
Fit caro, si dicenda mora est non sectile punctum.
Uno oculi nictu sanguis transfusus in alvum
Virgineus, vegetos animae


727. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

inscia fetu
Exultare suo, fano interiore reposta
Symbola praesentis veri. Sed gaudia summi
Attonitos adyti sine more audita litantes
Reddebat mystas, post quae vox ista secuta est:
“Ecce venit saliens altis in montibus iste
Frugiferos cursu velox transcendere colles,
Par capreis, levibusque sequentibus ubera cervis:
Haec proles dilecta mihi est.” Ea fluxit ab imo
Vox adyto: hanc stantes vicina


728. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pax vero abreptum subito ferroque gravatum,
Frustra reluctantem, nec vincla subire volentem
Impulit in puppim ventisque faventibus ultro,
Aequatore maris nimio post terga relicto,
Venit in Ammericen, ubi iam sibi cognita vasto
Surgebat pelago poenalibus insula saxis,
Quae Martis dicta est et adhuc ea nomina servat.
Huc ubi perventum scabroso in murice Martem
Deposuit; notique admotus


729. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

domus, quorum inclita regis
Patria Iessigenae signavit nomina Bethlem. 36.
Iosippo ut primum Romani fama tributi
Et populare suas solvendi venit ad aures
Obsequium census Ephrateamque propagem
Stemmatis ad propriam sedem fontemque cieri
Audiit electum Bethlem, pro coniuge partum
Opperiente brevi post tempore (conscia ventris


730. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

plenamque Monarchae
Vicino spondere fidem; tum ferre Tonanti,
Iam prope spectando coram pro principe, laudes. 2.
At ferus Herodes, cuius cito venit ad aures
Vox populique fides pectusque; illata momordit,
Quod dextra hunc fortem, iusti quod lege severum,
Cui femori est ensis, cui pectus aheneus ambit
Iustitiae thorax, torquet Polycletide virga


731. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Explicuit festivi oris natura decorem.
Hic regum domus, hic patria est et stirpis origo
Iessiacae, hic prima postremus origine fructus
Nobilior: proprio hic manavit purior unda
Fonte, sua melior venit propagine botrus,
Postremo matris generosius ubere nectar
Profluxit, quia virgineum; de matre virilis
Flammae experte viro venit vir fortior omni,
De foeda stirpis specie speciosus amoris


732. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nobilior: proprio hic manavit purior unda
Fonte, sua melior venit propagine botrus,
Postremo matris generosius ubere nectar
Profluxit, quia virgineum; de matre virilis
Flammae experte viro venit vir fortior omni,
De foeda stirpis specie speciosus amoris
Surculus exivit, locupletior omnibus infans
Stemmatis extrema de paupertate refulsit.
Fortunata domus tali completa triumpho,


733. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Admovitque sinum puero cordisque dedisset,
Dum sibi dissecto licuisset pectore, sedem.
Mater erat: sed quae mater? Date nomina, matres,
Quarum soli utero totus se debeat infans!
Nulla venit, cedunt omnes. Mihi sola relicta est
Quae Virgo est mater: totam sibi postulat ista
Una parens sobolem, nulli fecunda marito,
Cui pars accedat prolis patrisque potestas.
Una sibi totum genuisse puerpera


734. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quod ferimus, genetrix, metiri nolo pusillis
Obsequium donis; etenim si pectora spectas,
Magna damus, quia tota damus. Tu protege nostras,
Mater, oves; nam magna tibi de prole potestas
Imperiumque venit: te nostra Palilia posthac
Laeta ovium fetu, votis et carmine dicent.
At tu, parve infans (ad quem sua lumina torquens
Rettulit haec Aegon) terris mutare superbas
Astrorum dignate faces, ne despice


735. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Patris quam certa est inopes servare voluntas!”
Cui Virgo: “Ô Iosippe, nimis sua tenuia largum
Servitia oblectat Numen: me propter inanem
Obsequii ancillam non haec dulcissima caeli
Cura venit. Deus iste infans haec munera poscit
Atque tuus Iosippe labor meritumque requirit.
Nunc age, festinemus iter, sub rupibus altis,
Prout iuvenes monuere, instans nos vesper inumbret.”
Ille morae


736. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fons idem vero, postquam crocodilifer haustu
Hoc prius intumuit gurges, mox ordine verso
Cum satis et campi et segetes et prata biberunt,
Occultis refluas absorbet hiatibus undas.
Hinc venit, ut ripis posthac moderatior aestum
Contineat solita contentus margine Nilus.
Quod modo diversa fluvii se parte resolvant,
Hoc varium natura tulit cum supplice Pleias
A Nemesi exorata, dato confunderet


737. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vis fuerit par tali aevo; seu Numine vivam
Asservante trabem, donec decreta veniret,
Quae malè decerpto succederet hostia pomo. 27.
Venit ut haec, Solymae celsas antistite summo
Procurante trabes tectumque parante superbo
Isacidûm templo, sollerter ab usque Canopo,
Exceptas primum Nilo, dein aequore vectas,
Litore Idumaeo deponens institor


738. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dives ubi occiduis Phoebi laetatur arenis
Marsinga et sacrum Didymi Calamina cruorem
Hausit, ubi fixos voluit vernare minister
Aliger Hebraeos, horti miracula, flores.
Haec ita divino venit de sanguine nata
Floris in occiduos Indorum gratia fines.
Nomine flos caruit, donec telluris avarus
Scrutator pelagique audax sulcator ibidem
Divitias cumularet Iber iisdemque repertus,


739. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Possibilemque mori carnis transgressa vigorem.
At reliquae vero mentes, quibus arida necdum
Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris;
Felices aliàs animae, quibus inde molestum
Et nil triste venit, quarum est suprema voluptas
Libertasque ratum statuit quod Numen habere,
Exultant pariter, sociis in carne resumpta
Mentibus applaudunt, tantumque nitoris habentes
Corporis exuvias, tantumque micare


740. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nulla caleret
Credulitas Dominique mei regisque Deique,
Nescivi, subito qua lumine doctus, eundem
Agnovi Dominumque meum regemque Deumque
Et scelerum veniam et sua mitti in regna petivi.
Venit utrumque mihi – pietas miranda! – tuique
En modo felicem reddit me gloria nati.
At quoniam me, Virgo, tuae iam prolis aperta
Forma docet, qua ceu speculo modo singula cerno,
Et quae scire mea refert


741. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

opus: pretium supremo aequare colorem
Nec valet excessu, nam sanguis Numinis ille est.
Arti igitur linum cedat pretioque cruoris.
Ergo mea haec tela est, aequo istud iudice stamen
Possideo, quod lege fero: venit ista parenti
Portio, divini spolium venerabile fati.
Haec mea sed necdum tela est: succedere mater
Orba nequit spirante nuru, cui posthuma proles
Est uteri labor, extincto ventura iugali.


742. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quantum supremo medius quo fervet ab axe
Delius: hic subito commota furentibus auris
Alta domus tremere et ruere omnia visa repente;
Atque improvisus vibratus ab aethere turbo
Cum sonitu venit atque omnes pius occupat horror.
Suspiciunt, iterum, atque iterum fragor intonat ingens.
Aurae inter fremitum, tecti sub parte suprema
Spectatis rutilare vident laquearibus ignes,
Lumina vocales flammis


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.