Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mora

Your search found 469 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 22-28:


22. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque sine mora nauem conscendit intraque paucos dies fauonio flante Venetiis soluit prosperaque nauigatione usus non post multos dies in Graeciam uenit. Postquam igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua


23. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uestigia uidimus. In his locis homines, ignaui et ab agricultura abhorrentes, pastoriciam exercent. Itaque equites ac pedites expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat


24. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur, alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt.


25. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad domum exploratam et sibi cognitam tendit, fractisque forcipe claustris domum intrat, et pluribus in locis ignem supponit. Et quoniam, inter reliqua, picis ac seui magna copia erat, ignis uehementi impetu absque mora cuncta comprehendit, flammamque extra tecta uomere coepit. Dum Antonius ad naualia tendit, nauibus etiam ignem suppositurus, ciues fragore ignis exciti undique concurrunt. Antonius, turba ac clamore discurrentium ciuium perterritus, omissis naualibus, ad nauiculam


26. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis


27. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis


28. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ei litterae Venetorum ducis, cum Senatus decreto quo demandabatur ei prouincia Albaniae defendendae. Accepto igitur decreto, absque mora cum Stephano Malipetro, legato suo, Albaniam se contulit, atque ostium Bolianae intrans Triadanum Grittum, successorem suum, cum Lodouico Bembo eius legato offendit. Mocenicus, etsi ex Senatus decreto


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.