Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: continue

Your search found 40 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-10:


2. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt honoris nostri et salutis uestre et terrarum nostrarum, ualeant prouidere et diligentius procurare. Et quia cognoscimus fidelitatem uestram promptam et feruentem ad nostrum honorem fideliter conseruandum, sicut per effectum operis demonstrastis et continue demonstratis, non credimus fore necessarium multum apud uos uerbis insistere ad id, quod est dictis nostris insertum taliter inconcusse. Sed tamen hortamur et rogamus fidelitatem uestram quam clare potest cognoscere benignitatem nostram, nostri dominii, quę tota est


3. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

possitis omni tempore gratiam promereri, quam inuenietis semper promptam et paratam in omni auxilio uestro et succursu, sicut fuerit oportunum, ad quod solicite uigilamus. De nouis autem per uos comitem significatis uestram prudentiam comendamus mandantes, ut occurentiam continue de die in diem uestris litteris solicite declaretis, ut informatione percepta a uobis, sicut expediet prouidere de subuentione et omnibus aliis oportunis. Paramus duas galeas armatas, quas celeriter mittimus ad partes illas. Datum in nostro ducali palatio die penultimo


4. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

eiusdem attigisset, in humum ruit. Postquam aliquibus retroactis diebus extitit erectus. Concipientibus Iadertinis, quod ipsa militia prolixo tangebat inducias, pro inquirenda veritate duos legatos, quorum nomina sunt Franciscus Pauli de Georgio et Paulus de Grubogna, ciues, qui continue in dicto exercitu persistunt, exercitus vigilanti animo festinanter transmiserunt, tertiodecimo die noni mensis tercium nomine Cerne de Fanfogna, ad duces. Et cum ipsi nuntii coram Stephano bano Bosnensi, rebelli dictę vniuersalis basilicę, et Nicolao, totius Slauonię bano, ducibus


5. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

in diem acriores cumulant contra hostes suos vires ad inferendam aduersariis grandiorem iacturam et molestiam. Monos ex illis nauigiis, de quibus supra recolimus tetigisse, quod Italici maranum nominant, super quo erant laborati trabuchi, in valle S. Iacobi iuxta portum locauerunt, cum quo continue hostium ciuitatem machinabant, sic quod a ventis quatuor ex machinarum tactu Iadertini lapides trabuchorum suscipiebant, nam secus bos et secus arator intelligere dicitur. Et cum dicta machina hostibus non tam grandem iacturam inferre extimabatur,


6. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem parte turres ligneę seu decem propugnacula, ab australi totidem. Sed ex orientali plaga erant numero quatuordecim et a parte quirinali inane nullaque fortilicia ab hac plaga erat instructa ex eo, quod illic tuti fore ipsi Veneti reputabantur propter ipsorum classes et galleas, quae ibi continue applicabant et sibi portum eligebant. Nam si euentu eos contigisset et nimia oppressione essent hostium conflicti seu aliquorum non posse resistere potentię, eorum erat meditamen in dictas classes fugam arripere et inimicorum fugam euadere. Fabricare iubent quedam


7. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

reperierunt interfectos. Et sicut idem pons, qui cunctis erat eminentior, prorsus nimia excedebat longitudine inimicorum propugnacula, sic nunc nimia deficiebat breuitate ibique aleuiatum extitit illud certamen. Sed in reliquis partibus magis continue augmentabatur, pręcipue supra ianuam S. Marię sic nominatam. Illic pars parti ictus non breuiabat, plurimi ex Venetis sauciati tam sagittarum, quam lapidum adhesione deficiebant. Mutantur illic in naui commodiores ad certamen et plurimi accedentes spiritus defectum patiuntur. Tunc


8. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

regis presentantes reuerentiam condecentem impenderunt ac claues vrbis offerentes pariter et omnem vulgum. Quorum nomina nunciorum: antistes ciuitatis, Paulus de Varicassis, natus Stani, et Andreas Viti de Sloradis nec non Cerne de Fanfogna et Franciscus Pauli Georgio, qui in dicto exercitu continue morabantur atque cum eadem militia ab Vngaria peruenerunt. Partis tenorem suarum legationum humiliter in hanc explicarunt formam: Viuat regia Serenitas et triumphum peremniter de inimicis contineat suppetatque suberbos cum augmento salutis.


9. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

extitit cum exeniis susceptus. Iubetque rex undecim trabuchos, cum quibus maius obsistebant, ex quibus infinitos lapides ex ipsis machinis ipsi marani suscipiebant, ab vrbe Iadrę, quia ibidem fuerant locati, extrahere, quos in bastide obsessum sagaciter erigere imperat. Qui continue vltra duo milia equites exercitus et octingenti Iadertini pedites, qui in custodiam erant deputati, die noctuque non cessabant destruere quidem ciuitatem hostium. Ad horum autem custodiam excellentiores barones totius exercitus adueniebant et ibi toto die naturali in equis et


10. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

accedunt humiliter ad eum, ut, ex quo sic contigit casus, saltem eos reconciliare studeat cum antiquis hostibus. Ad quorum supplicationem voluntarium se obtulit, sed effectum minime tribuit. Dissimulans se uelle, treguam proclamauit cum Uenetis, sed post ad quid hec tregua? Nonne es tu continue concors cum Uenetis, quos asserebas inimicos mortales propter participationem interitus Andreę, regis Neapolitani, vestri germani fratris? Putatis vestrum scelus sub tegimento claudere, sed magis serenum quam Phebus apparet in polo. Et non suffecit hęc, sed die secundo Iulii


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.