Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: equidem

Your search found 583 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 133-146:


133. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinere semper iudicavi. Nunc autem ea tempora incidere video; ut institutam vitae meae rationem mutem, tuamque Illustrissimam Magnificentiam interpellem, ad tuumque; amplissimum patrocinium, et authoritatem amplissimam Gorcanae prosapiae haereditariam confugiam necesse esse iudicavi. Non quod equidem res mea privata in eo discrimine posita sit, ut non nisi tuae Illustrissimae Magnificentiae beneficio, et tutela salva esse queat; verum enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in


134. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

ab occasu solis, ad ortum usque et arma circumtulit, et imperium promovit; cui nemo resistere auderet, omnes parerent, ac ultro etiam in sua iura concederent? quae tamen tam potens foris Respublica uno intestino discordiae morbo, et non solum debilitata, verum enimvero prorsus eversa interiit. Equidem non tantum ad res, firmandas opes, non tantum exercitus, armaque praesidii ferunt; quantum discordia civium, et odia intestina, illis roboris detrahunt. Concordia ordinum, Respublica Romana, a parvis initiis orta, crevit; discordia, magna, et potens dissoluta, corruit. Hic igitur morbus, e


135. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

ac legiones conficiunt. Unde fit, ut pauci nostri, multitudinem hostium, et cupide aggrediantur, et fortiter vincant: non enim numero sed virtute se praestare hosti volunt: nec prius vincuntur, quam caedae multitudinis infinita hostium defessi ipsi verius procumbant, quam hosti succumbant. Nec equidem Illustrissime Comes ullum est regnum, vel Respublica ulla, quae tot viros nobiles, tam generosos, tam fortes, tantis viribus, tantis et animi et corporis dotibus instructos habeat. Nullum regnum est, cuius copiae, cum nostri regni copiis, si vir viro conferatur, comparari poterunt. Vincent


136. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

gloria princeps aliarum gentium esse contendit, atque ut haereditatem a maioribus sibi traditam retinuit. Quod decus gentis nostrae viresque invictas regni, nihil aliud praeter odia, discordias, atque dissensiones intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi, evertere poterit. Atque equidem, si fuerint ulla unquam tempora, cum hoc tantum decus, reique militaris gloriam, Polonia, et tueri et augere facultatem habuerit; nunc vel maxime ea potestas illi datur. Nihil enim tam arduum incidere potest; quod hoc Rege Stephano, quem singulari Dei Bonitate, et erga nos


137. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos ipsi, nostras vires debilitemus: ne hostis animum adversus nos erigamus: ne portas ei aperiamus; Ilustrissima Magnificentia vestra pro suo officio, et Gorcanae damiliae dignitate providere debet: quod equidem uno hoc facto efficies, si discordiam ordinum, et privatim, et publice sustuleris; si concordes, et consentientes authoritate tua reddideris, ac ut praesidiis Rempublicam firment persuaseris: si te, si operam tuam, consilia tua, opes tuas, regiis opibus, consiliis, et vigiliis


138. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus gerendis proficiat, clarissimi viri Ioannis Zamoscii, ingenium docile magnifice testatur. Cum quo, si Illustrissima Magnificentia vestra in Republica gubernanda, armis tractandis, regiis consiliis exequendis se coniunxerit; certam salutem et nobis, et universo regno polliceri poterimus. Quod equidem Illustrissimam Magnificentiam vestram facturam minime dubitamus. Neque enim te Illustrissime Comes, ex eorum numero esse videmus, qui quod suae virtuti, ac ingenio non satis confidant, alienae invidere soleant; cum tu et opibus, et prosapiae dignitate, et maiorum rebus magnis gerendis,


139. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

prudentia et felicitate, instructus et ornatus ita fueris, ut omnium fortunas, authoritatem, sapientiam superes, atque adumbres. Quae omnia haec tua ornamenta, hoc uno facto, quod a te Respublica exposcit, longe ampliora et illustriora reddes, nosque, fortunasque nostras, conservabis. Quod equidem ut facias, atque ut te ad omnes impressiones Reipublicae pares; Andronicus Tranquillus Dalmata, quem patri tuo principi clarissimo, et de regno optime merito dicatum fuisse video, quemque Typis illustrioribus, quam erat excussum, ad Illustrissimam Magnificentiam vestram mitto, sedulo


140. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 22 | Paragraph | Section]

tibi omnia felicia. Cracoviae, die ii. Mensis Maii. 1545. TRANQUILLI ANDRONICI DALMATAE ad optimates Polonos ADMONITIO. EXISTIMAREM EQUIDEM operaepretium esse, viri optimates, multumque pertinere ad opes, ad dignitatem, ad fortunas denique vestras, et libertatem tuendam et stabiliendam; si tandem statueretis modum intempestivis quibusdam occupationibus, ac mentem et sensus nonnunquam abduceretis a cogitatione privatorum


141. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 26 | Paragraph | Section]

fungi, et probris contaminati homines? Si quem fama erat virtute atque probitate aliis antecellere, aut in quo eluceret vis animi atque ingenii; huic interclusus erat omnis aditus ad honores aulamque Principis: quod ignavis et consceleratis hominibus aliena virtus formidolosa esse videatur. Scio equidem quosdam viros strenuos, qui laude militari diu floruerant, quia paulo liberius, quam flagitiosorum aures patiuntur, de iniquitate suorum temporum quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem publicam invecti essent; alios veneno clam fuisse sublatos, alios immissis percussoribus, in


142. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 27 | Paragraph | Section]

una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam extirpari potuit: ac nescio equidem, an unquam extirpabitur. Nam vulgus hominum facillime absque exemplo in vitia delabitur: quae ubi tenacius haeserunt, sane difficulter, aut raro admodum reciduntur. Sic Hungariam illam, quam paucis ante annis vidimus opulentam et florentem, nunc vero citra lachrymas non possumus intueri,


143. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in Hungaria maximam cladem accidisse: semel sub Ludovico rege, qui eodem praelio et ipse extinctus est, et omnes vires ac spes Hungarorum conciderunt. Iam erant a Thurcis iuncti pontibus Savus et Dravus, iam hostis plenus irarum praevalidas copias


144. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

si non versetur in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad


145. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum prospicere, vereor equidem hoc statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor,


146. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

dum remediis locus est: ut qui administrationi rerumpublicarum incumbunt, si discordia laborarint, sciant quemadmodum dissensiones extirpentur: sin autem fuerint animis inter se consentientibus; diuturnam concordiam, maximam proculdubio firmitudinem rerumpublicarum praestare possint. Cogitabam equidem fere omnes causas, vel saltem potiores distractarum voluntatum, et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea respublicas alias brevi deleverit: quid alias in longissima pace conservavit; verum hanc ego maeriam, quoniam ingentis est operis, magnaeque


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.