Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: equidem

Your search found 583 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 149-166:


149. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum ponderibus examinandis quantus est? hoc equidem ausim affirmare, quod Graecae linguae peritis non dubie patet, Thucydidis scripta, si hoc libro careamus, neque quod ad sententias, neque quod ad verba attinet, prorsus intelligi posse. Hunc talem, tamque utilem Dionysii de Thucydidis historiae


150. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi de Thucydide viderentur, ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam,


151. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia


152. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac quasi terminum quendam statuunt, extra quem egredi non liceat iis qui dicendo in republica volunt excellere. Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac


153. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

est. In capitum tractatione non satis accuratus est. diligentem, et vel ea quae brevitatem postulant, verbosius exponere, vel quae longiori sunt oratione pertractanda, leviter nimis attingere, multis equidem, iisque minime dubiis argumentis probare possim: sed paucis tamen utar, et a navalibus primum Atheniensium Peloponnensiumque pugnis, quae in extremo secundo libro narrantur, initium capiam: cum Athenienses, contra naves Peloponnensium XLVII, soli


154. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime


155. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

quo scripturus erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas vetuit. Sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, haec a vetustissima origine repetens, magnas fuisse illorum res, neque in bello, neque aliis in rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine


156. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

et ingenii praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim


157. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab optime constituta republica ad exteras civitates missis, hanc orationem minime dignam arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae


158. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

videantur: Athenienses vero, qui Persico bello et civitatem et regionem omnem relinquere, quam turpi alicui Persarum mandato obtemperare malebant, Meliorum stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante fecissent, sibi proponerent. Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera


159. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

cedant: cuius hoc est initium: τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς αὐτῆς ἔχομαι, μὴ εἴκειν Πελοποννησίοις. id est; sententiam equidem eandem semper retineo, Athenienses, ne Lacedaemoniis cedamus . quae quidem oratio, et quod ad sententias attinet, divine est enuntiata; et, quod ad compositionem partium, et figurarum non cohaerentium et coactarum mutationes spectat,


160. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

διαφθειρομένης τῆς πατρίδος οὐδὲν ἧσσον ξυναπόλλυται, κακοτυχῶν δὲ ἐν εὐτυχούσῃ πολλῷ μᾶλλον διασῴζεται. Hoc est; Existimo equidem si tota civitas recte se habeat, multo cum civibus melius agi privatim, quam si contra cives ipsi singuli bene habeant, civitas vero universa male sit affecta. Nam cum patria evertitur, is, cui privatim bene est, non minus tamen et ipse una cum


161. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia . Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna videtur, nisi etiam


162. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

si ii pacem quam bellum malunt, cum secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea, sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium mutastis . Praeterea illa etiam:


163. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

si ab Atheniensibus superemur, propter vestra consilia superabimur: sed victoriae laus tamen penes illos tantum erit, qui nullum aliud huius certaminis praemium consequenter, quam vos ipsos, qui illis huius victoriae auctores exstitistis . Haec equidem, hisque similia, tum pulchra, tum etiam imitatione digna existimo: illa vero non video cur laudari debeant: νῦν γὰρ εἰς τὴν Σικελίαν προφάσει μέν, ᾗ πυνθάνεσθε, διανοίᾳ δέ,


164. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis quidem rationem ducat, tum vero reprehensione carere non debet. Equidem neque squalidam et incomptam, aut rudem in historia tractanda orationem probo; sed talem, quae poeticum quiddam habeat, neque vero omnino sit poetica, sed tamen paullo extra communem usum evagetur. nihil enim est molestius, nihil


165. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

haereat, ab omni reprehensione abstinebimus, nulla omnino de cuiusquam erratis mentione facta. de iis tantum paucula cum dixerimus, quae ad eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem imponemus. Historicorum ergo veterum nullus, quod equidem sciam, Thucydidem est imitatus, in iis in quibus ille maxime differre ab aliis videtur: quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque


166. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

Philippi vires, etsi nos, quae optima essent, et doceremus, et ad ea hortaremur, ipsi tamen, privati ac turpis lucri caussa, singulis decipiendis ac suis civibus corrumpendis, communem utilitatem perdiderunt; donec eos servos effecerunt . Possem equidem sexcenta ex iis Demosthenis orationibus, quae vel in deliberativo, vel in iudiciali genere scriptae sunt, exempla proferre; quae a communi atque usitato dicendi genere abducta, ad Thucydidis imitationem sunt expressa. sed ne longius, quam par


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.