Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qui

Your search found 28609 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1599-1689:


1599. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si apud


1600. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime spernit. Nonne ergo iure hunc uirum non solum conferre, uerum etiam praeponere priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent


1601. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tunc et supplicationes indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re fore decernunt quam eligere probatissimum imperatorem qui et auctoritate sua labantes ac fractos animos sociorum et subditorum confirmaret et uirtute atque animi magnitudine tanto hosti obuiam iret. Fit Senatus decretum ut


1602. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

designatur Petrus, clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper


1603. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium deiectos ac prostratos animos erigit excitatque, affirmans non uera uirtute, sed dolo Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit.


1604. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum haec in Graecia aguntur, designantur Venetiis duo legati, uiri aetate graues, maritimique belli haud ignari: Marinus Malipetrus et Ludouicus Bembus, quorum consilio imperator in bello administrando uteretur. Qui, armatis triremibus, appetente uere ad imperatorem mature se conferunt, cum eo simul quid aestate noua agendum, quidue esset potissimum, et ad opprimendum hostem et rei publicae statum confirmandum, deliberaturi. Ferdinandus quoque, Apuliae rex, ex foedere misit naues


1605. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mature se conferunt, cum eo simul quid aestate noua agendum, quidue esset potissimum, et ad opprimendum hostem et rei publicae statum confirmandum, deliberaturi. Ferdinandus quoque, Apuliae rex, ex foedere misit naues rostratas decem sub Rechaiensio duce, qui ex consilio imperatoris nostri bellum contra Turcum gesturus esset. Othomanus, Turcorum princeps, ueritus, opinor, ne ob amissam Euboiam christiani principes simul conspirarent belloque se opprimerent, experiri


1606. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad Turcum mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse. Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et Franciscus Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et


1607. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis


1608. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de Turcorum classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit. Erat autem fama Othomanum ad occupandam eam insulam quadraginta triremes optime instructas praeparasse. Itaque


1609. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reuersus est. Dum illic naues reficere necessariaque ad bellum parare studet, Venetiis designantur duo legati, uiri ob res gestas domi forisque clarissimi, Stephanus Malipetrus et Victor Soprantius, qui sumpto magistratu naues conscendunt, ad imperatoremque se mature conferunt. Ubi, habito simul colloquio, communi consensu statuunt praeter nauales copias decem equites in singulas naues accipere. Per omnes enim urbes Peloponnesi quae Venetorum


1610. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione Epirotas, quos Graeco uerbo Stratiotas uocant, uiros magni animi et ad omne facinus peragendum paratos, qui, crebris excursionibus totam illam partem Peloponnesi quae Othomano subiecta est deuastantes, paene ad solitudinem redegerunt. Haec gens, natura ipsa hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense


1611. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense atque hasta; pauci lorica, reliqui bombicina thorace contra hostium arma se muniunt. Equos etiam exectos ad sustinendos uel longissimos cursus aptos habent. Prae caeteris, tamen, uirtute et exercitatione pollent qui Neapolim inhabitant: ciuitas est Peloponnesi in Argiuorum agro sita. Igitur imperator et legati simul cum tota classe Neapolim se conferunt, equites nauibus imponunt, inde ad excurrendas ac depraedandas


1612. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperator ad omnes excursiones usus est. Igitur dux, locato ad subsidia idoneo numero equitum, additis etiam naualibus sociis ac militibus, caeteros omnes ad depopulandum agrum misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis


1613. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul coeunt. Nam, qui manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros


1614. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi


1615. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et dilacerant. Et si cui haec mira ac incredibilia uidentur, legat Plinium in Naturali Historia, qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit.


1616. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex utroque latere maria magnam partem Cariae peninsulam efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina


1617. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

naues. Nostri quam primum turres omnes, quae circa portum erant, trucidatis defensoribus capiunt. Erat extra muros ad portum suburbium optime aedificatum, in quo habitabant maxime mercatores exponendarum atque imponendarum in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia


1618. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

manere poterat (nam tota ora Pamphyliae importuosa est, unicum urbis portum habens, uix quindecim nauium capacem, sinusque Pamphyliae apertus ac expositus, maxime quoque uulturno et austro, qui uenti praecipue Pamphylio mari saeuire solent), igitur, ex communi sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt, inde recedere. Erant autem suburbana magnificis tectis


1619. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat suasionibus ac monitis Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem Persarum ad opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum


1620. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat suasionibus ac monitis Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem Persarum ad opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum expedita manu magna audacia Armeniam minorem Othomano subditam


1621. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam uenit:


1622. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam uenit: ibi enim onerariae naues pane onustae ex imperatoris iussu classem expectabant. Et quoniam autumni ultimum tempus


1623. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt.


1624. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt. Subsequuntur pedites, cruenta pugna committitur. Nostri uero milites, qui equitibus mixti erant, a duce edocti praelongis lanceis hostem in faciem feriebant. Pugnatum aliquamdiu est pari marte. Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo


1625. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

posita hasta omnes uenduntur. Reliqua praeda absque sorte militi concessa est, quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde quarta die imperator in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum


1626. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde quarta die imperator in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri


1627. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato


1628. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum poma fluitantia, deinde nauiculam submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus patrasse. Igitur armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui, prodentibus eum uestigiis, quoniam per arenosam humum iter fecerat, confestim ad siluam tendunt. Et iam ad latebras Antonii prope uentum erat, cum Rado, magni animi adolescens, manu promptus, natione Dalmata, Butuani oppidi accola, unus ex


1629. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conaris. Quapropter, fateor, egregium facinus ausus sum, et utinam mihi in caput tuum idem liceret! . Othomanus, admirata adolescentis audacia, abductum cum comitibus interfici iussit; qui e uestigio per medium secti sunt. Itaque egregius adolescens, supra condicionem suam ausus, occubuit. Senatus Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est.


1630. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium usum, omnia regi Persarum dono daturi. Praeterea centum iuuenes, qui tormenta exercerent, deligunt, hisque praeficiunt Thomam ex Imola, oppido Flaminiae, quod olim Forum Cornelii dicebatur. Praeterea ad haec regi


1631. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit. Ipse etiam, munito Bizantio ac ualido praesidio ad urbem cum minore filio relicto, exercitum ad occurrendum hosti subsequitur. Huic enim urbi


1632. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet autem, alter Cilicum regulus, in exercitu regis Persarum erat), oratores ad imperatorem mittit, qui uenientes aduentum imperatoris gratulantur. Addunt etiam Caramanos semper ob paternam amicitiam cum Venetis in eorum uiribus maximam spem habuisse. Tum narrant iam quartum esse mensem ex quo tria oppida Ciliciae princeps eorum obsideret,


1633. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad ea oppugnanda necessarias habeo- nam totus meus exercitus, exceptis paucis praetorianis, ex gregariis militibus collectus est, gente magis agris colendis quam bellis gerendis assueta- uestra mihi ope, qui et militibus exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo . Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum


1634. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et militibus exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo . Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum habet; qui olim ex intimis amicis eius fuerat, nunc, fortunam sequens, Othomano adhaeret. Propterea nihil magis ex re esse affirmat quam Sichinum, in quod Mustapha se contulerat, expugnare: quo oppresso, eius exemplo omnes Cilices in fide mansuros esse


1635. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus


1636. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est


1637. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum


1638. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui imperii


1639. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim ad praesidia oppidorum, partim ad custodiam


1640. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim ad praesidia oppidorum, partim ad custodiam corporis principum manet, eosque in bellum et


1641. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum pastoribus atque agricolis, uili turba, ad praesidium oppidi missum, sed ex praetoriana cohorte praefectum cum Ianizaris, uiris strenuis, ab adolescentia in puluere, uulneribus et sanguine uersatis, qui omnia extrema pati pro fide parati essent. Imperator accepto Hismaelis responso oppidum circumambulat, locum idoneum bombardis captans. Itaque omnibus perspectis, duas bombardas magnas et ad prosternendos muros idoneas a parte occidentis, tertiam ad insulam oppido ab austro


1642. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et amphitheatri, porticum quadratam, cuius maxima pars praeter tectum integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui,


1643. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et proprio iure spectat restituere debes, quod nisi nunc feceris, dum res in integro sunt, ubi imperator bombardas et caetera tormenta ad oppidum


1644. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem experiri. Proinde mitte aliquem ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem accipiat . Tum imperator, collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum


1645. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Lyciae adiacentes cum tota classe uenit. Cum autem accepisset in ea regione esse oppidum opulentissimum, Mycra appellatum, non multum a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam


1646. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam classem reduxit, omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et


1647. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu


1648. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum Charagus aduertens suos, qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem


1649. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta quattuor adducunt. Imperator hostium capita hastis affixa ad prospectum oppidanorum opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum Charagus aduertens suos, qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad


1650. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est Lodouico, ducis Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde


1651. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum


1652. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae inter reliquas Lyciae urbes magnitudine et auctoritate praestabant; nunc euersae multa uestigia extant, praecipue monumenta mortuorum in uiuo saxo cauata, quae columnis et aliis signis ex eodem saxo incisis atque insculptis ornata sunt. Nostri discurrentes paucos homines, qui custodiae causa in uicis remanserant, capiunt: nam caeteri, metu perterriti, ad inuia saxa et rupes montium se receperant. Hordei autem atque tririci magnam copiam afferunt. Igitur imperator imposito in naues hordeo, quod ad multos dies equis sufficere poterat, inde soluens


1653. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ibi expectaturus. Dumque in portu Corici cum classe esset, uenit ad eum Lodouicus Laoridanus, pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod


1654. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum iam multos dies circum litora Ciliciae moram traxisset, nihilque de progressu regis Persarum


1655. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Triballi erant. Peditum quoque, quos Ianizaros uocat, uiginti milia erant, manus prope inuicta, et Macedonicae phalangi persimilis. Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum aduertissent hostem munitionibus appropinquare, igne supposito omnia tormenta simul excutiunt, quibus hostem miserabiliter affligunt. Hic filius regis, adolescens audacissimus, inter primos acerrime pugnans, plumbea glande tormento excussa traiectus occubuit. Caeteri


1656. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

trecenta et uiginti milia expleuerat. Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent


1657. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium


1658. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tertius Iacobus, rex Cypri, potitus regno, omnes insulae nobiles atque principes, quoniam partes Carolae sororis suae secuti fuerant, alios exauctorauit, alios in exilium misit, aduenas homines postremae condicionis et qui piraticam exercuerant ad summum gradum prouexit. Horum maior pars erat ex illa regione Citerioris Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui,


1659. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et qui piraticam exercuerant ad summum gradum prouexit. Horum maior pars erat ex illa regione Citerioris Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte


1660. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex


1661. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus,


1662. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus, Epirota genere, uir omnibus probris obnoxius, coniuratis prodidit, qui ad locum uenientes, data fide, Andream euocant. Tum satellites coniuratorum, simul cum Marco Bembo, Andreae ex sorore nepote, eum trucidant, uestibusque expoliatos nuda corpora relinquunt, quae quidam dispensator Andreae in aede


1663. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

relinquunt, quae quidam dispensator Andreae in aede diui Dominici sepeliuit. Ex foedere antiquo Veneti praetorem Cyprum mittunt, qui Venetis in ea insula ius dicit. Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a


1664. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad


1665. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem


1666. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

potuisse; itaque ad liberandum regnum armis atque ualidiore expeditione opus esse. Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum,


1667. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum


1668. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer


1669. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem


1670. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus


1671. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus Cypriorum principibus inspectante, exercitum lustrauit, omnesque copias in conspectum dedit. Regina et principes uiso ingenti apparatu obstupuere, admirantes imperatoris nostri studium ac diligentiam, qui media hieme saeuiente mari foedaque tempestate nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum,


1672. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit. Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum


1673. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas


1674. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit. Victorem Soprantium legatum, qui etiam ex Senatus decreto in expeditione terrestribus copiis praeesse iussus fuerat, cum decem triremibus ad praesidium regni Famaugustae manere iussit. Ipse reginam adiit, quam benigne allocutus, Venetorum potentia et opera sua regnum a tyrannis liberatum


1675. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

occupata, nunc Albania appellatur, regio fertilis, omnibus ad uictum mortalium necessariis abundans. Ex parte occidentis oppidi est lacus octuaginta milia passuum in circuitu patens; nomen ab oppido sumit, et lacus Scodrae appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae Bolianam uocant. Scodram priscis temporibus, Plinio teste, Drino quoque amnis a parte orientis praeterfluebat, qui, mutato alueo, nunc iuxta


1676. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae Bolianam uocant. Scodram priscis temporibus, Plinio teste, Drino quoque amnis a parte orientis praeterfluebat, qui, mutato alueo, nunc iuxta Lissum decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius nec Strabo,


1677. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt praealti atque asperi; humiliora colles aprici tenent, uinetis oliuetisque optime consiti. Maritima huius regionis propter paludes siluae caeduae occupant, quae ad naues fabricandas multam materiam praebent. Quamobrem Othomanus, qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans, Scodram, caput atque arcem totius regionis, expugnare statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in


1678. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas


1679. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas bombardas dedit. Bassa omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos


1680. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

semper publicam utilitatem suae dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum multarum rerum usu sapientem, et qui in Albania multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum


1681. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

agrum quoque amplum et bene habitatum habet. Hanc Risonii diu bello uexati, propriam sedem relinquentes, in tutiori loco aedificarunt. Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui Illyricis lacum accolentibus dominatur, foederatum et amicum Venetorum, adeat, uiroque suadeat, ut collectis omnibus copiis, tam suis, quam ex ciuitatibus quae Venetis parent aduocatis,


1682. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aedem se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus,


1683. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido


1684. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat. Est mons a sinu Risonum usque ad Bolianam perpetuus, qui quasi quodam promontorio decliuus in ripam Bolianae ex aduerso Scodrae desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe


1685. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde Leonardi classem uenturam timebat, minores bombardas in ripa fluminis disposuit, sagittariis caeterisque militibus, qui nostros missilibus tormentis excussis propellerent, locum muniuit. Georgio ergo e monte descendenti Cansabegus


1686. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praefixas milites habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus


1687. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent, locat. Itaque, disposita acie ac distributis ordinibus, ante lucem undique ingentibus copiis montem circumdat et ad oppidum tendit. Interim oppidani ad


1688. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quoque Grittum, successorem suum, graui morbo oppressum proximum morti esse, multos praeterea ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam


1689. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.