Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qui

Your search found 28609 occurrences

More search results (batches of 100)
First 267 268 269 270 271 272 273 274 275 276 277 278 279 280 281 282 283 284 285 286 287

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 26830-26872:


26830. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

velut inter ignes luna minores, opus Kerchelichianum, quod utique habere etiam atque etiam vellem, si ejus pretium modo reditibus meis conveniens, nec enorme prorsus sit. Est Zagrabiae professor, nisi fallor rhetorices, qui 1771. disertationem de columna milliari edidit ad Essekum reperta. Et hanc habere desiderarem praesertim cum possideam plures Schönvisneri de eadem re dissertationes, collectioni Hungaricae, quam


26831. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Exposui liberrime omnia mea desideria, tu pro favore, atque amicitia tua, fac ut illis fiat satis; ast memento nummos mihi deesse, nec omnia, quae volo, emere posse. Fac igitur ut pretia quam minima indices. Erit praeterea unus, alterve, qui tuum sequendum exemplum, meque munusculo aliquo litterario beandum putabit. Ceterum rogo, ne hoc in malam partem accipias, quod ista epistula nude tibi, nec ullo involvero tecta adveniat; nequaquam hoc ex negligenta fit, sed cum illam


26832. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Gratulor Noricorum provinciae, in quam delatus es Caesaris iussu. Et quidni gratuler? Ex quo enim Nicodemus Frischlinius, popularis pene tuus, et Schoenlebenius decesserunt, qui singulari erant Aemonae ornamento, nullum ego quidem in ea urbe novi virum ingenii tam exculti, ut tecum comparari possit. Sed venio ad humanissimam epistolam tuam, ex qua cum iucundum mihi fuit cognoscere omnem vitae, studiorumque


26833. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

humanitatem profiterer. Ex illo tempore cepi te tacito quodam amore complecti, fortunamque incusare, quae te mihi, ubi terarum degeres, occultaret. Nunc vero cum nec tanto intervallo locorum disjuncti sumus et abs te amamur, qui possum te plane et aperte non amare? Et ut intelligere possis, quantus sit meus in te amor, curabo tibi libros omnes, sin minus, plerosque tamen, quos te habere velle significasti, ut primum se occasio obtulerit; curabo autem minima


26834. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

omnes, sin minus, plerosque tamen, quos te habere velle significasti, ut primum se occasio obtulerit; curabo autem minima tua impensa. De versione S. Bibliorum Illyrica comparanda frustra laboras. Nulla nobis est. Scito tamen non deesse, qui huius quoque rei adeo necessariae curam susceperunt. A cl. Simanovich, cui superiore anno in edendo Evangelio Συνταττομένῳ Vindobonae operam tuam narrasti, multam tibi


26835. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

occasionis, qua Kerchelichii, Blaskovichii et aliorum opera ad te mittam. Mittam autem dono. Hominis tibi deditissimi officium grato animo suscepturum te spero. Ego crebram tuarum virtutum mentionem facere apud eruditos non desino, qui valde gratulentur, te licet a nobis aliquo locorum intervallo esse disjunctum, vivere tamen inter Pannonios, tibique optant vitam isthic degere commode ut possis. Quod si acciderit, ut ad me rescribas, quod mihi erit longe


26836. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

nec, ita Dii me Deaeque omnes juvent, salubriores nec jucundiores umquam epulas gustavi. Unum tamen est in illis, quod aegre fero; videor enim ex tuis intelligere, te meas ultimas minimum accepisse. Ego vero nec alias agrestis sum, qui ergo potuissem melitissimis tuis nihil rescribere? Utique vero statim ubi per occupationes licuit, scripsi, gratias egi, quas tibi debeo maximas, pro oblata mihi ultro amicitia, commercioque litterario, quod inter nos perpetuum fore


26837. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Januarii inde, Clagenfurti curo diarium aliquod litterarium. Ejus prospectum litteris his adjungo. Quodsi Walliferus omiserit Zagrabiam plura ejus exempla transmittere, rem facies mihi gratissimam, si ejus copiam omnibus iis feceris, qui Zagrabiae linguam meam vernaculam intelligunt. Porro selectum earum epistolarum, quas viri docti mihi passim scripsere, redemit suis sumptibus a me Kleinmayerus, librarius itidem Clagenfurtensis, atque confido earum publicationem viris


26838. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

itidem Clagenfurtensis, atque confido earum publicationem viris doctissimis non adeo ingratam fore. Multi mihi etenim multa scripsere a Constantinopoli inde, (vero loquor, nec hyperbolice) usque ad Pades. Tomus primus earum epistolarum, qui sex priores alphabeti litteras complectitur, prodibit ut quidem spero, intra hujus, quod nunc incepimus anni spatium, sed hoc non solum θεῶν ἐν γούνασι κεῖται,


26839. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

amabo, litterae meae? Quod si hoc fuisset, ecce, jam tertia scribo vice, annuncioque paratum me esse ad libros, quos tu tam generose promisisti, accipiendos. Fac modo adveniant, (scis enim vetus istud dicterium, quo eum bis donasse ajmus, qui cito donavit) id quod, ut ego quidem spero, facillime nunc instantibus nundinis fieri poterit. Ultimis meis σκιαγραφίαν ephemeridum litterariarum a me edendarum subjunxeram. Quaeso advenitne recte illa qua


26840. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

edendarum subjunxeram. Quaeso advenitne recte illa qua adumbrata ista erat plagula? Ephemerides ipsae continuant vulgari, et quod in sinu gaudeo, Vindobonae maxime emptores nactae sunt. Tu, ubi perscriberis esse quoque Zagrabiae, qui me measque nugas esse aliquid putant Katul, Carmina, 1, 3-4. , rem facies gratissimam aeque ac jucundissimam. De ceteris rebus qua ad rem litterariam pertinent, iam


26841. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

perge. Iterum vale. Aemonae ipsis Aprilis Idibus, quibus olim Caesar fuit occisus. MDCCXCIV. Ubi haec scripseram venit studiosus, qui decem mihi nummos aereos Diocletiani, Valentiniani, Aureliani, Constantini etc. attulit. His κειμηλίοις Aemona valde dives est. Plus centum nummorum hic effossorum, sine unius nummuli iactura


26842. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

non quidem tabellarius, sed patronus mearum litterarum esse. Erant enim in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse amicos expertus, credidi me supersedere posse satisfacere consuetudini, qua hic certe magis ad elegantiam, quam


26843. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

vestra vernacula scripta. Scis vero quanto desiderio vestrae linguae propius noscendae flagraverim. Tua benevolentia atque aliquali expensa mea, desiderio meo nunc prorsus satisfactum est. Possideo libros Croaticos quot satis homini qui integram bibliothecam Croaticam nec formare potest, nec si posset, cuperet. Unum est, quod doleo, inter tot libros Croaticos me nec grammaticam nec dictionarium ejus linguae possidere. Si adipisci possem, insuper aliquid dialecto


26844. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

curiositas. Penes me hominem privatum latuisset semper, nunc vero in instructissima comitis bibliotheca splendent. Si quis enim bibliothecam integram vel Ungaricam, vel Croaticam colligere studet, illi minutissimus liber, quem alius, qui ea de re non cogitat, abjiciendum putaret, auro contra carum esse potest. Dedi etiam illi e nummis meis ternos, unum Trajani cum Dacia capta, quem aegre perdidi, iacturam binorum aliorum non adeo aegre tuli. Nam erant


26845. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

aliquot abstulit secum. Numismata ostenderem, a me nullis hortationibus, nec precibus impetrare potuit. Non deest caussa negandi. Sapere didici. Ante hos annos octo, quo auctore, incertum, non leve illorum accepi detrimentum. Sunt, qui autument servuli perfidia, qui ut auro et argento, quod saepe rogantorum amicorum patere observavit, potiretur perscrutatus arculam, cui confidi, etiam aenea rapuit ad se, profugit. Neque hoc satis. Lucernae, sigilla, claves, aliaque


26846. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Numismata ostenderem, a me nullis hortationibus, nec precibus impetrare potuit. Non deest caussa negandi. Sapere didici. Ante hos annos octo, quo auctore, incertum, non leve illorum accepi detrimentum. Sunt, qui autument servuli perfidia, qui ut auro et argento, quod saepe rogantorum amicorum patere observavit, potiretur perscrutatus arculam, cui confidi, etiam aenea rapuit ad se, profugit. Neque hoc satis. Lucernae, sigilla, claves, aliaque antiquitatis monumenta, a me


26847. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Saturnalium scriptas (nosti enim hos dies, quos devota Religio Christo nunc dicavit, ἅγιος κρόνος fuisse antiquitus) accepi hodie, quem diem s. Joanni Evang. sacrum esse, eodemque illo vinum lustrare jussere patres. Eone igitur die, qui duplici modo sanctus esse debet, quo nimirum et natus es, memoriamque genii salutaris Tui pie colis, eone igitur die, mi Barichevich, scribere et voluisti, et scripsi? Certe amphoram vini hoc meret, amphorisque ego destitutus, statim


26848. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

ostiorum Istri Gihunisque rursus forent (scis vero Gihunem, Oxum (Jaxartem) esse antiquiorem, Caspio mari ab oriente illabentem). Interea tamen multis rationibus ductus censeo: nomen Getarum proprie ad hos pertinuisse, qui ab Istro inde usque ad Tÿram vel Danastrin habitarunt. Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in Cratÿlo. Victorias quas


26849. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

publicam constituit. Sic se res habet, dulcissime rerum, atque veram Ungarorum originem eccum! Rogo tamen etiam atque etiam, ut haec tibi retineas, ne Katanchichius aliquid exinde resciscat, cujus nunc officium est placere Ungaris, qui πῦρ καὶ λᾶρ pugnant se Lappones non esse. Cum vero ego Europam universam tribus his distribuerim populis: 1. Getis, 2. Celtis, 3. Quenis; jure quodam tuo


26850. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

non fas praetori fuit per Nundinarum dies agere cum populo, ita et noster Academicus Senatus nefas professoribus putavit per dies cum discipulis agere, quare otio destinati sunt, quo, ut fieri plerumque solet, maxima pars vel eorum qui discunt, vel eorum qui docent non tam utuntur, quam abutuntur. Ego vero, caput jucundissimum, non abutor otio quod nactus sum, sed id respondendis litteris tuis impendam, ad quas memini me ultimis meis non satis accurate respondisse.


26851. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

fuit per Nundinarum dies agere cum populo, ita et noster Academicus Senatus nefas professoribus putavit per dies cum discipulis agere, quare otio destinati sunt, quo, ut fieri plerumque solet, maxima pars vel eorum qui discunt, vel eorum qui docent non tam utuntur, quam abutuntur. Ego vero, caput jucundissimum, non abutor otio quod nactus sum, sed id respondendis litteris tuis impendam, ad quas memini me ultimis meis non satis accurate respondisse. Occasionem enim


26852. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

maxima cum solertia visitavi. Contigerat igitur mihi, unum alterumque antiquorum nummorum vidisse, antequam Cracoviam adire. Hic in clientela potentissimae familiae Soltÿkianae receptus, ad convictum decani Cracoviensis admissus sum, qui praeter ingens Naturalis Historiae Musaeum, comparaverat sibi nummos nonnullos antiquos, quorum numerus ad trecenos adscendere potuit. Possessor hujus Musaei Historiae Naturalis satis peritus, ne γρῦ quidem de


26853. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

sibi nummos nonnullos antiquos, quorum numerus ad trecenos adscendere potuit. Possessor hujus Musaei Historiae Naturalis satis peritus, ne γρῦ quidem de antiquitatibus sciverat. Eratque nemo tunc temporis Cracoviae, qui vel unum in Vespasiani τύπῳ apicem legere potuisset. Me igitur adiit decanus jussitque ut suos sibi nummos disponerem, legerem, describerem, explicarem. Feci hoc ut potui, et, siquidem libris adjutus,


26854. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

ut potui, et, siquidem libris adjutus, praeviaque aliqua historiae antiquitatisque notitia instructus, ut credere audeo, non satis infeliciter. Hoc primum meum tÿrocinium fuit, quod in re nummaria posui, similis tunc prorsus eunuchis, qui lustrant, examinant, iudicant feminas, quas ipsi tamen non habent. Sic ego omnino destituebar nummis. Nec Silesia, ubi triennium post vixi, et ex qua huc profectus sum, fecundior nummis Polonia. Tandem providentia fessum iactatumque


26855. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

profectus sum, fecundior nummis Polonia. Tandem providentia fessum iactatumque me viarum militiaeque, hic pedem figere jussit. Vix triduum hic eram, et ecce casu penes Lienhartum (νὺν ἐν ἁγίοις, hunc puto, qui Historiam Carnioliae Germanice scripsit) ἔκτυπον video Valentiniani. Ardeo ad vultum ignoti mihi imperatoris, (nam Soltÿkius meus nullum Valentinianum habuerat) felicemque


26856. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

quos adhuc nondum satis dignoscere posse, ingenue sed cum pudore fateor. Habeo Vetranionem quem meae collectionis rarissimum puto atque de tyrannis Tetricum, Posthumum aliumque adhuc, qui nunc statim non succurrit nec quaerere juvat. Possideo praeterea bracteatas nonnullas. Porro aes medium Tergesti, Aquilejae etc. cusum, nummos modernos etc. quorum omnium


26857. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

homo est? Ego illum nonnulla de rebus Slavicis, hoc est de iis Slavicae linguae dialectis quaesivi, quae in provinciis Turcarum imperio subjectis loquuntur. Addidi quoque orientalia nonnulla, Arabicis characteribus scripta, quae ipse, qui minus adsuetus manuscriptis orientalibus sum, quamquam impressa lego, legere non potis eram, rogo te, mi Barichevichi, pro amicitia tua, ut mihi remittat transmissa, si explicare nolit. A te autem enixe oro, velis eji, quem Croaticis


26858. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Ex hac pagella, quam mitto, cognosces de studio hodierna Slavicae linguae in Pannonia, quam proferre quidam, atque exornare pergunt, irritati cultarum nationum morem. In tanto armorum strepitu, qui per omnem late Europam exauditur et hoc praesertim tempore, bonis artibus adverso, non deesse nobis, qui de litteris bene mereri velint, est, cur gratuleris. Certe quidem initio multa timui. Cum enim, ut recte nosti, Pannones haud


26859. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

linguae in Pannonia, quam proferre quidam, atque exornare pergunt, irritati cultarum nationum morem. In tanto armorum strepitu, qui per omnem late Europam exauditur et hoc praesertim tempore, bonis artibus adverso, non deesse nobis, qui de litteris bene mereri velint, est, cur gratuleris. Certe quidem initio multa timui. Cum enim, ut recte nosti, Pannones haud minus vestium cultu, ac varietate linguae inter se differant, censebam ad lucubrandum ejusmodi lexicon non


26860. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Antonium Bernolak, hominem Slavicis litteris pereruditum, aliarum non ignarum, bonum praeterea hominem lexico huic suam operam dicasse, coepi fausta omnia operi recens edendo ominari. Nos Croatae grates agimus Bernolakio et habemus, qui multa nobis sane optima suppeditabit. Quod superest, sic Tibi persuadeas velim, mihi tuis litteris II. Kal. Jan. scriptis nihil fuisse gratius. Tuae scilicet in me voluntatis declarationem, et vota veluti strenae loco accepi. Id quod a


26861. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

licet hoc minime sperare ausus fuissem. Nam ego de hoc libro ita statuo, eo nullum utilius ad addiscendam linguam Latinam esse. Mihi nulla cum Schellero contracta est amicitia, nec unquam litteras ad eum dedi, sed tamen nescio aliquem, qui ita mihi conveniens ac ille de lingua Latina discenda, atque de lectione auctorum classicorum scribere potuisset, cujus rei ratio in communi, quo usi sumus praeceptore, quaerenda. Prodiit enim Schellerus, licet ad viginti annos me


26862. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

tamen in illa plagula, solutionis tempus iam effluxisse. Indica mihi, vir reverende! si adhuc spes libri habendi supersit. Quod si res ita se habet, indica quaeso, cuinam onus solutionis imponere possim. Si Zagrabiae librarius est, qui suscipere vellet, res erit in vado. Nam tunc valde proclive est per librarios Aemonenses transmittere praenumerationem (quo iam mense Novembri dudum elapso, non iam praenumeratio sed tantum solutio erit) librique fasciculum


26863. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Petronije, Satyrica, 76, 9, 3. , nisi falcem alienae messi injecisse credar. Vale, vir venerabilis, et saluta meo nomine omnes Zagrabienses, qui me vel munusculis, vel litteris suis ditarunt, qui me noscunt et mihi bene esse gaudent. Iterum vale. Scribebam Aemonae a. d.


26864. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

76, 9, 3. , nisi falcem alienae messi injecisse credar. Vale, vir venerabilis, et saluta meo nomine omnes Zagrabienses, qui me vel munusculis, vel litteris suis ditarunt, qui me noscunt et mihi bene esse gaudent. Iterum vale. Scribebam Aemonae a. d. III. Kal. Februarii


26865. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

precibus tuis, subjunxi hisce, sed timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque Biblicarum, quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam, inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per septem hos annos numquam ea usus sum conditione, per quam mihi coemere libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi


26866. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque Biblicarum, quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam, inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per septem hos annos numquam ea usus sum conditione, per quam mihi coemere libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi objecit, contentus? Videbis inibi bina


26867. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Biblicarum, quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam, inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per septem hos annos numquam ea usus sum conditione, per quam mihi coemere libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi objecit, contentus? Videbis inibi bina exempla versionis Bibliorum Venedicae, unam utriusque


26868. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

dialecto superioris Lusatiae conscripti sunt cujus orthographiam, qua nunc etiam utitur, Zacharias Bierlingius in Orthographia Vandalia, 1689. excusa, primum stabilivit. Habent etiam etÿmologum, Abrahamum Frencelium, qui 1693. quaternis de Originibus linguae Sorabicae, opus insanientis sanaeque eruditionis refertissimum scripsit. Quod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum


26869. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Lusatiae incolis Novum Testamentum iam Theophilus quidam Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus Fritz, qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Kolkwez signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T. Venedice transtulit, utque


26870. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus Fritz, qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Kolkwez signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T. Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit) novam plane


26871. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Fabriciano toto caelo discrepantem sequitur. Interim non omnes Lusatii dogmata Lutheri profitent. Sunt et ibi catholici, pauciores tamen numero et libris imprimendis, si non prorsus fallor, lutheranis pauciores. En indiculum omnium eorum, qui mihi hactenus innotuere: Evangelia Dominicalia una cum Epistolis 1690. Porro quem ipse possideo: Kratke Izalsa pratzineno, to jo: inektore wossebnische pojedanja ztoko starowo ha nowoho zakonja 1759.


26872. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Horacije, Carmina, I, 13, 4. . Praestat igitur ἐπέχειν. Attamen, tu vir amicissime, si esset Zagrabiae nobilis Croata, qui paedagogum filiorum suorum desideraret, rem faceres mihi gratissimam, si me comendares. Musicam equidem nescio, sed Gallice, Italice, atque Anglice scribo loquorque. Testes commercium meum litterarium, cujus primus tomus, Anglicas,


Bibliographia locorum inventorum

Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].


More search results (batches of 100)
First 267 268 269 270 271 272 273 274 275 276 277 278 279 280 281 282 283 284 285 286 287

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.