Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tibi

Your search found 7697 occurrences

More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4437-4442:


4437. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

Ab ejus porro abitu ego restitutus integre, ut surgerem plane et medicus admiraretur, miraculumve esse depraedicaret. Scis autem, domine Deus, quod non mentiar neque fingam, sed mirabilia enarrem tua, ut fors aliquando lectura posteritas te omnipotentem in mirabilibus tuis collaudet et benedicat tibi, confirmeturque in fide tua, mihi in agone, ut adstantibus apparebat, existenti repraesentatum in phantasia fuisse copiosissimam populi turbam, Deum laudantem et per merita Christi diversas orantem gratias; in elevatiori porro loco crucifixi exstitisse imaginem atque paulo infra beatae


4438. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

manifestentur in eo opera Dei, Joseph item Aegyptium esto innocentem durissimos perpeti carceres, pluresque alios, quibuscum peccator ego nulla ratione sum comparandus. Augustinum quoque imitatus, cum ex sacris paginis solatia quaererem, in eam psalmi identidem offendi sententiam: Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos , atque ad eam: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus . Hinc Deo memet resignans, ut adimpleretur in me voluntas sua rogans, et sacrificium Deo acceptum. His vixi confortatusque sum,


4439. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

dare nollet, quin pro me semet testari debere diceret, per satrapas suos ad publicos detrusit carceres, et octiduo summa hieme nec admisso, ut clauderentur fenestrae, minus autem vel aliquo tegumento, torsit, neque confessionem ei admittens, quin dicens: pereas et cum anima, videasque, an veritas tibi magis patrocinari valeat vel ego. Haec ad publicam facta sunt notorietatem. Episcopus tamen postea sub juramento negavit, et dum presbyther ille Colocsam ivisset, episcopus (legi, praebente archiepiscopo, litteras suas) negabat factum et ex presbythero se diffamante poscebat satisfactionem.


4440. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae titulus Apostolicus confirmatum acceperunt. Anno hoc 1758. die 19. Augusti Clemens Papa XIII. reginae Hungariae Mariae Theresiae regibusque Hungariae singularem titulum Apostolici regis attribuit, imitatus antecessorem, qui regibus Portugalliae titulum Fidelis simus dedit. En tibi breve pontificis ejusdemque tenores: Clemens Papa XIII. Carissima in Christo filia nostra, salutem et apostolicam benedictionem. Cum multa alia Romani pontifices, quibus nos plane quidem immerentes successimus, tum hoc praeclare


4441. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

ornamentum trades optimo svavissimoque filio, ad quem maternae haereditas gloriae et factorum imitatio pertinet. Habeas denique has quasi primitias pontificiae caritatis et benevolentiae, qua Majestatem tuam apostolicam prosequimur, et cui pignus alterum addimus in apostolica benedictione, quam tibi, carissima in Christo filia nostra, amantissime impertimur. Datum Romae apud sanctam Mariam majorem sub annulo piscatoris, die XIX. Augusti MDCCLVIII. pontificatus nostri anno primo, (Caietanus Amatus.) Carissimae in Christo filiae nostrae Mariae Theresiae Hungariae reginae


4442. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 406 | Paragraph | SubSect | Section]

archiepiscopo prae justitia ipsa. Consultis eatenus amicis ac intelligentibus, divinae me subjeci voluntati dicens: "tu, domine, Deus dominusque es meus, injurius nemini, quod singuli eadem conditione esse nequeamus; cum videam, te a me exigere, ut factus omnium peripsema servire tibi per patientiam debeam, accipe per merita Jesu Christi nostri per injurias perpessas redemptoris, in obsequium tuum contestationemque supremii tui domini has omnesque secuturas injurias, confer donaque patientiam, ac ut Deus meus es, esto et dominus". Subitoque mihi occurrit, quod adolescenti


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.