Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: singulorum

Your search found 146 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 40-58:


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

lucem prodirent. Quinetiam longius infausti homines progressi sunt. Nam plane perinde praecipuarum rerum ac vocabulorum sacrae Theologiae definitiones, ex illa sua inepta Philosophia acceperunt: et tanquam principia quaedam in Sacras literas importarunt: sicut Mathematici initio singulorum librorum ac materiarum quasdam definitiones suo arbitrio assumunt, eisque tanquam principiis quibusdam in toto Opere utuntur. Quemadmodum enim Euclides initio definit, quid nam vocet punctum, lineam, superficiem, triangulum, quadrangulum, circulum, corpus, et similia: sic etiam


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

oblivisci. 1. Reg. 14. Nehem. 9. Ezech 23. Aliqui vertunt, post tergum. CORRECTIO, est vitae ac morum in melius mutatio, aut castigatio. Dicit igitur Paulus 2. Tim. 3. Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, correctionem et eruditionem. Correctio igitur significat, tum singulorum vitae correctionem, tum etiam totius Ecclesiae reformationem. CORROBORARE, est aliquem robustiorem efficere, sive id fiat in corpore, sive in animo, sive etiam in externis rebus aut praesidiis. Psal. 89 et Ierem. 1. Act. 1. Virtute indui ex alto. Nec tantum


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

significat plerunque ad extremam senectutem pervenire. Genesis decimo octavo, Abraham et Sara senes venerant in dies. Sic et Capite vigesimoquarto, Abraham venerat in dies. Dies Christi, alias extrema totius mundi, aliorumve singulorum hominum dies est, ut Philippensium primo: Opus bonum perficiet usque ad diem Christi. pro, donec ad Christum migret, eive sistatur. Sic ibidem: Ut sitis sinceri, et sine offendiculo, ad diem Christi. extrema dies intelligitur. Eodem modo et in sequenti Capite. Dies alicuius, non


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Paralip. 23. 29. Mortuus est satur dierum. Res diei, pro demenso. Exodi 5. Perficite opera vestra rem diei in die suo: pro, demensum vestrum in singulos dies. Ibidem: Non minuetis de lateribus vestris, de re diei in die suo. Sic et Exodi 16. Colligetque rem diei in die suo. pro, demesum singulorum dierum. Sic et Levit. 23. 1. Reg. 8. 1. Paral. 16. 2. Paralip. 8 Esdr. 3. Revolutiones dierum: pro, cum solennes dies denuo redierint. 1. Samuelis 1. Sacrificium dierum, pro stato ac solenni: 1. Samuelis 20. Tempus dierum: id est, constitutorum. 1. Samuelis 13. Quia non


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

et in libro ipsius consignatae esse dicuntur. Malach. 3 est, Scriptusque est liber memoriae coram Domino, omnibus timentibus eum: pro, Deus recordatur suorum. Allusio est ad morem regum, et aliorum gubernatorum, qui, ne prae multitudine negociorum obliviscantur, curant annotarires agendas, et singulorum etiam vel reorum vel benemeritorum bona malave facta, eaque sibi tempestive in memoriam redigi, quo suo tempore singula exequi in suo regimine commode possint. Sic igitur illa memoria ac cura Dei, qua suarum creaturarum, praesertim hominis, meminit, eumque curat ac fovet, liber quidam


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

gravem. Hinc Apostolus: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. Dispensare vero proprie est distribuere, quomodo a natura alendis seminibus de caelo imbres dispensantur: hoc est, distribuuntur. Quemadmodum etiam pastores in Ecclesia, et in familia oeconomi, res communes ad singulorum usus et utilitates distribuunt. hinc dispensatores vocati, dicente Apostolo: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Significat nihilominus Dispensare, et potestatem facere agendi quod secundum legem communem vetitum erat. qua significatione


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam licet Paulus Timotheo et Tito scribens, optat in salutatione gratiam, misericordiam ac pacem: et possit [?: ] te ibi aliquod discrimen excogitari, quasi gratia sit generalis ille favor, quo omnes servandos in Christo complectitur: et misericordia sit sequens quidam motus, quo singulorum miseriis motus, eis illam gratiam applicare incipit: tamen saepe videntur eandem significationem habere, idque adeo ut verbum Chanan [?: ] quod a nomine חן Chen gratia derivatur, plerunque per Misereri vertatur: cum idem sonet, si


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

suae. id est, Sic spiritualem Israelem in unam Ecclesiam coadunabo, sicut in pascuis Bosra civitatis Idumaeae greges coadunari, et diligenter regi ac curari solent. Pecuaria piscine Ioan. 5, varie hic locus exponitur, aut etiam obscuratur ab Interpretibus. Ego non taxabo, aut etiam corrigam singulorum expositiones aut versiones: tantum meam sententiam adscribam. Puto vertendum esse locum hoc modo: Est autem Ierosolymis ad pecuariam piscinam-, ea quae Hebraice cognominatur Bethesda, id est, hospitale, quinque porticus habens, in qua iacebat multitudo magna variorum aegrotorum. Sentio


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioiakim, quem dicit sepeliendum esse sepultura asini, sine publico ac privato luctu. Contra, per praesentiam planctus describitur Zedechiae mors paulo gloriosior, Hier. 34. cap. Hiere. 16, absentia planctus significat promiscuum et numerosum interitum hominum; ubi non amplius vacat singulorum mortem plangere, et ubi iam homines veluti obstupescunt ob magnitudinem calamitatum. Planctum vertere in chorum, est tristia tempora aut statum sortemque vel res alicuius commutare in secundas et prosperas, indicando semper causam per effectum. Psal. 30. Solvisti planctum


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

remissionem praeteritorum peccatorum. Recte etiam dicitur. Paulum potissimum ad praeteriti temporis tenebras et regnum peccati inter et super gentiles respicere: et veluti de illa tota expurgatione stabuli Augiae aut cloacae diaboli, nempe totius gentilismi: quod saepe facit, respiciens non tam ad singulorum hominum iustificationem, quam ad omnium redemptionem. Ideo mox addit, In praesenti tempore, ut praeteritum tempus ac statum gentilium, â Satana in omni impietate ac iniustitia detentorum, cum praesenti redemptione ac liberatione eorundem per Christum conferat. Nox praecessit, dies autem


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

nullam dignitatem, multo minus maiestatem prae se ferre visus est: sicut et apud gentiles scriptores dictum est, Minuit praesentia famam, etc. PRAESEPE, nota vox. 1 Reg. 4 dicitur Salomon habuisse 40000 praesepiorum. id est, praesepia tot equorum capacia, ut praesepia singulorum equorum significent, non integros illos canales aut scaphas, multo minus integra stabula. Praesepe Domini sui cognoscere dicitur asinus, Isa. 1. ut ostendatur, plus rationis ac recti officii esse in brutis in suo vitae genere, quam hominibus in suo. Asinus aut alia iumenta norunt,


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

habeat ventilabrum, ut repurget aream suam: tametsi etiam extremum iudicium complectatur. De simili repurgatione etiam Isaias loquitur capite primo: Repurgabo ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, restituamque iudices tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide applicato nobis merito sanguinis Christi, qui nos mundat ab omnibus peccatis nostris: 1. Iohan. 1. Sicut lanam et nivem: Isaiae primo. Imo et supra nivem dealbat, Psalmo 51. Fit autem hoc, dum ipsius persolutio iustitiae obediendo et patiendo praestitae,


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

Ego sum radix et genus David. Arbor inter crescendum tum sursum erigit ac confirmat truncum, tum spargit et dilatat ramos, tum denique radices deorsum agit ac per terram extendit. Ab hac igitur ratione incrementi arborum saepe metaphorae aut similitudines ducuntur, quibus indicantur hominum vel singulorum, vel etiam plurium, ut urbium aut gentium, incrementa. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu: id est, crescet Ecclesia et regnum Meschiae. Isaiae 37, et 2 Reg. 19. Et addet evasio quae remansit mittere radices


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficiaque communicat. Idem quoque ibidem [?: affir- ] , tres esse in caelo qui testificentur de Christo et eius erga nos beneficiis: nempe patrem, filium, et spiritum sanctum. et tres etiam esse adhuc nunc in terris qui itidem de iisdem reb. testentur: nempe spiritum sanctum. in singulorum cordib. clamantem et loquentem per os doctorum, ac per scripturas, et deinde aquam et sanguinem: i. duo sacramenta seu foedera, quorum prius quidem lotione aquae peragitur et confirmatur, posterius vero distributione sanguinis. Sanguis igitur Iohanni ibi necessario sacrosanctum foedus


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

accipitur, qui semetipsum pro Ecclesia, omnibusque peccatoribus dedit. Est autem adeo augustum hoc verbum σωζῶ, ut (teste Cicerone Verrina 4.) uno Latino vocabulo reddi nequeat. Sic soliti sunt Ethnici Iovem Servatorem dicere, et aliquos etiam praecipuos singulorum locorum tutelares deos: ut in veteribus Graecis [?:-amismatis ] est, Hercules Thasiorum servator. [?: ] Nunc locutiones aliquot verbi huius adiiciam. Psal. 80. Lucere fac faciem tuam, et servabimur: seu, illu [?:-na ]


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

autem verba regis Salamonis, etc. sunt scripta in libris Salomonis. Sic saepissime de aliis regibus indicatur, ubi nam eorum historiae plenius contineantur. Hinc libri quos vocamus Paralipomena vocantur in suo Hebraeo titulo, Verba dierum regum Iuda aut Israel: id est, acta ac gesta singulorum temporum vel vitae alicuius illorum regum. Sic illi vocant Annales aut Chronica sua. Aliquando verba simpliciter ac sine additamento historiam significant. secundo Paralipomenon vigesimo: Scripta sunt in verbis Iehu fili Annani. id est, in eius historia, aut etiam gestis. Sic 1


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

decimonono: Constituit Iudices in urbe: id est, per singulas urbes aut civitates. Nescire viam ad urbem. Eccl. decimo: Labor stultorum defatigat eos qui nesciunt viam ad urbem. id est, qui ignorant maxime nota ac necessaria, seu qui non habent certum scopum ac finem totius vitae, vel etiam singulorum consiliorum et actionum, illi temere ac incassum oberrant et laborant, ac sine fructu defatigantur, multa temere molientes. URI, per metaphoram tam apud Latinos, quam in Sacris literis significat, tum cruciari, tum incendiis Venereis inflammari, secundae Corinthiorum


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 669 | Paragraph | Section]

doctrina est odor mortis. CLAVIS SCRIPTURAE S. PARTIS PRIMAE FINIS. APPENDIX. Hoc opusculum D. EUCHERII, veluti Appendicis loco huic nostrae singulorum vocabulorum ac nominum expositioni adiicere volui: quo Lector etiam in hac parte veterum sententiam cognoscere queat. Hoc enim putavi consultius esse, quam eius scriptionem distractam meae admiscere, praesertim cum eius tractatio sententiaque in quibusdam a nostris variet.


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 669 | Paragraph | Section]

versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur. Contemplativa, in duas derivata partes. id est, in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas intelligentiae spiritalis, quas spopondimus, proponamus, currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu accipi solent. Oremus itaque Dominum, ut revelet abscondita Scripturarum suarum: et proferamus, quomodo secretiore intellectu sentiendum sit.
1 De his quae appellantur membra Domini vel quae de eo


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.