Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dominum

Your search found 1650 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 566-677:


566. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę


567. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur Spiritu. Hic idem Christum Dominum in se manentem habet | dicente illo: Jo. 15. manete in me, et ego in uobis. et rursum: qui manet in me, et ego in eo. Quantum autem boni ex hoc consequamur , continuo declarat


568. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sanctus per os Elisabeth eius cognatę ad eam dixit: Luc. 1. beata quę credidisti quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino . Porro nequis quasi propinquę ad propinquam dictum cauilletur, audiat ipsum Dominum dicentem: Joan. 5. Amen amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me , habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Vnde etiam latroni


569. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deum uerum et quem misisti Iesum Christum. Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia. Et si hoc credere uita ęterna est, profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent, licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent, uitam ęternam habere non poterunt. De fide sine operibus. Caput III Vt autem fides nostra ex omni parte perfecta sit, operibus


570. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Siquid eos petieris, porrigent tibi pro pane lapidem, pro pisce serpentem, pro ouo scorpionem. pro bono uidelicet malum, pro ueritate mendacium, pro antidoto uenenum. Quo autem facilius illos declines, audi Dominum dicentem: Matth 7 Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Aut enim terrenarum rerum studiosi cęlestia contemnunt | ociosi-que in foro negociantur, et in uinea Domini operari nolunt. Matth.


571. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in uinea Domini operari nolunt. Matth. aut uoluptatibus et impudicicię seruiunt | porcis illis similes, qui receptis intra se immundicię spiritibus in profundum maris pręcipites iere. Aut auaritię student | cum Iuda uendentes Dominum | et cum custodibus accepta pecunia negantes eius resurrectionem. aut de omnibus dubii atque animo suspensi nihil affirmare audent. quibus dicitur: Mar4 Quare timidi estis? Necdum habetis fidem? aut procaces sunt | ut illi


572. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Io 13 quęritis me, et non inuenietis. Quęrentes quippe eum in Scripturis, dum sanę intelligentię sensum peruertunt, minime ipsum inueniunt | terrenarum-que rerum impediti curis cęlestia capere nequeunt. mundum-que magis quam mundi dominum diligentes | non iam mundani, sed mundus appellantur . Domino ita de illis ad Patrem dicente: Pater iuste mundus te non cognouit. Huius mundi dominus diabolus est.


573. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De ecclesia fide fundata. Caput VI Per hanc ergo fidem diuinitus nobis reuelatam ędificata est Ecclesia supra firmissimam petram Christum, Dei Filium, Dominum nostrum. Si fideles simus ipsi sanctę Dei Ecclesię | cujus caput est Christus, membra corporis Christi sumus. Qui autem non credit Ecclesię | nec potestati eius subjicitur, ille abscisus et abiectus est | atque cum mortuis computatus, nisi forte poenituerit eum


574. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reuerebuntur Filium meum. non quia ignoraret quid facturi essent, sed innuens quid facere deberent. At illi: Hic est hęres, inquiunt | venite occidamus eum. occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem. extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum. uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam. ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis. Sequitur enim: Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis. hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis |


575. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

occupata constituti cogitatione comminiscimur, dum solemnia sacra celebramus, Luc. 10 Mariam imitando, quę sedens ad pedes Domini sermonum eius dulcedine pascebatur, ut cum ipsa postea dicere possimus Vidi Dominum et hęc dixit mihi . In eos qui in ecclesia nequiter se habent. Caput VII Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non


576. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 11 Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. Nihil est his pręciosius , nihil suauius. Quod idem tibi testatur ad Dominum dicens: ps. 118 Bonum mihi lex oris tui, super milia auri et argenti. et: ps. 118 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua | super mel ori meo. Nihil ita sedat iracundiam


577. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

latronum fac domum orationis in qua habitare dignetur Christus. Hoc pacto qui nunc nouissimus es apud Deum, iam inter primos computaberis . In nouissimis erant Mattheus, Zacheus, latro, sed conuersi ad Dominum | primi facti sunt. Mattheus reliquit teloneum, et fit apostolus. Zacheus auariciam largitate mutauit, et salus facta est domui eius, cum Christum suscepisset hospitio. Latronem aliena per uim rapuisse penituit , et


578. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Fortis animo is est, qui nulli rerum fragilium cupidini succumbit | et neque aduersitatibus frangitur | neque prosperitatibus insolescit; cęlestibus tantummodo bonis adipiscendis inheat , cętera contemnit. Fortis est igitur qui uincit auaritiam | et audit Dominum dicentem: Luc12 Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex iis quę possidet. Superata autem auaritia ad munificentiam liberalitatem-que se confert |


579. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et a quibus tormenta patiebantur, eis ignosci orabant. Proprium itaque Christianę fortitudinis est | seipsum uincere | et affectibus contra rationem nitentibus imperare | nec carni, sed spiritui obedire | ipsum-que Dominum pro uiribus imitari | ei-que sese quam simillimum reddere. Sed iam fortitudini contrariam pusilli animi imbecillitatem in medium proferamus. Fit enim ut magis elucescat uirtus ex comparatione uitiorum. De animi imbecillitate. Caput


580. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quando Christum damnauit, quem confessus erat esse innocentem. Mar14 Timuerunt apostoli, cum comprehendi uidissent Iesum, et dum fragili uitę metuunt, ueram deserendo fugerunt . Timuit Petrus, quando Dominum se nosse negauit. pro quo postea Spiritu Sancto confirmatus mori non timuit. Infirmi etiam atque abiecti animi indicium est ociositas. Nonnulli quippe uirtutis operibus ideo exerceri nolunt, quia uerentur ne labori succumbant.


581. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mercedem dicuntur accepisse, contempta huiusce uanitatis cura Apostolum audiamus monentem: Cor2.10 Qui gloriatur, in Domino glorietur. non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Audiamus et Dominum pręcipientem: Luc17 Cum omnia feceritis quę pręcepta sunt uobis, dicite serui inutiles sumus. fecimus enim quod facere debuimus. Ad hęc semper peccatores nos esse meminerimus. Io1.1


582. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrenum fragile mortale, sed lucidum agile leue gloriosum, omni pristina fece carens, nullis casibus obnoxium, beatitudinis capax, mortis expers. dicente Apostolo: Phil3 Nostra conuersatio in cęlis est, unde et Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę . Nos hac tanta spe confirmati, non solum mortem non timere, sed etiam nullum mortis genus debemus exhorrescere. Ideo Dominus noster cum asperrimam tum ignominiosissimam


583. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vt igitur uere sacerdos sit, necessaria est illi sobrietas, castitas, fides, charitas, iustitia, prudentia, scientia, terrenarum-que rerum contemptus et cęlestium desyderium atque amor. Vt sit sobrius, Dominum audiat in Ezechiele pręcipientem: Ez44 Vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressus est atrium interius. Quod ante in Leuitico ad Aaron ita dictum est:


584. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

. Quod si etiam priscis dictum sit: Esa52 Mundamini qui fertis uasa Domini, quanto magis nostris conuenit omnis mundities? quibus non solum ferre uasa Domini, sed etiam ipsum Dominum quotidie et contrectare manibus et ore sumere mos est? Tam igitur mente quam corpore mundus castus-que sit, qui ad eiusmodi ministerium se nouerit esse electum. Imprimis tamen fidelem esse conuenit. Quid enim castitas aut


585. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Os4 Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Postremo loco diximus | pręsentium contemptorem esse sacerdotem. Nam si Christi minister fuerit, paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus,


586. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent | et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut lucra sectantur. Sed cum hi tam immani ingenti-que supplicio destinati sint, illi qui ut debent officio suo funguntur, dici potest, quam


587. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intelligendo credes. Magnum quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: Io17 Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum. Vt igitur fide ac uirtutibus proficere


588. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: Luc6 Omnis, qui uenit ad me et audit sermones meos | et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit


589. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

transcendit cęlos | et audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, nescire-que se fatetur, utrum cum corpore an extra corpus raptus fuerit, cum id sibi contigisset. Ioannes quoque in Apocalypsi se in spiritu non in corpore fuisse ait, cum Dominum uidit. apoc1 Et cum uidissem eum, inquit, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus. Sed quo uiso per se stare non poterat, ab eo errectus mirabili mysteriorum uisione perfrui coepit.


590. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnia relinquere et se solum sequi iubet eos Dominus, qui inter ipsius discipulos censeri desyderant. Sola itaque de Deo cogitatio uana esse non potest. Ideo Salomonis te sapientia hortatur et ait: pver3 In omnibus uiis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos. Aliud uero cogitantes uanitatis arguimur, dicente Propheta: ps. 93 Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt. Confecta


591. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quotidie tecum reuolue, quotidie mente rumina, quęcunque Deo placent ut scias, quęcunque displicent ut deuites. Ac si quando pigebit cuncta repetere, ad summam illam in Euangelio a Domino factam protinus recurre: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis, inquit, uniuersa lex pendet et prophetę. Omnia quippe pręcepta


592. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uictorię aceruauerant, paruo temporis momento hostium predam fieri. Neque enim hoc humanę uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint,


593. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tempus magis idoneum esse horis nocturnis, nullum acommodatius esse creditur. Atque ideo Propheta hortatur nos dicens: Ps. 133 In noctibus extollite manus uestras in sancta | et benedicite Dominum. Nox itaque meditationum mater est, dies actionum. Has inter se uices partisse uidentur, quandoquidem Saluator quoque noster, ut huiusce rei nobis documento esset, per


594. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum | fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis


595. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo


596. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo sanctior, nemo magnificentior, modo prono corpore in faciem procumbentem, modo errecto in cęlum suspicientem et modo positis genibus orantem; non quod illi nostris humiliationibus opus esset, sed quod nos illius indigeremus exemplo.


597. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum tu homini non uis ignoscere, qui deliquit tibi. Post remissam autem omnem iniuriam, accede ad offerendas preces, non frigide, sed ardenter, non remisse, sed perseueranter. Attende, quid Hieremias propheta monendo dicat: Leuemus, inquit, corda nostra cum manibus ad Dominum in cęlos ! Quod et Apostolus docet dicens Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente; ut uidelicet et lingua sermonem resonet et mens circa ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes


598. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus Andream, ambo Dominum. Quid secutum sit, euangelista non explicat. Non tamen dubito, quin ipse Dominus per apostolos exoratus hoc concesserit, quod fortasse iis tacentibus uel non concessisset uel concedere distulisset.


599. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita nobis concedantur; ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus | et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti


600. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent, fulgor, uię salutaris index, euanuit. Vbi uero discessum est ab Herode, rursum idem lumen apparens illos usque ad Dominum, quem quęrebant, perduxit. Ergo diuinę gratię mentem nostram irradians lux latet et obscuratur, si ad uitia diuertimus. Cum autem ab his per poenitentiam recedimus, quamprimum exoritur et intelligentiam mundati cordis illustrat, ut ad contemplationem cęlestium errigatur,


601. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sicarii alicuius improuiso percussu | uel alio aliquo inopinato casu protinus extingui. denique quod multis accidit, potest et tibi. Iccirco sicut in Ecclesiastico scriptum est: Eccl. 5 Non tardes conuerti ad Dominum | et ne differas de die in diem! subito enim uenit ira illius, et in tempore uindictę disperdet te. Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi,


602. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

differas de die in diem! subito enim uenit ira illius, et in tempore uindictę disperdet te. Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena


603. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti. Abscisus quippe es | a uera uite et a Christo alienatus, quamdiu peccatis finem non statuis, quamdiu te Creatorem tuum Redemptorem-que offendere non poenitet, quamdiu non metuis Dominum tuum | nec illi obtemperas, cui angeli in cęlo assistunt, quem sancti omnes uenerantur, omnes inferi contremiscunt. qui est super omnia potens, in omnibus sapiens, omnium optimus, primus omnium omnium-que postremus. neque initium habens neque finem. benignissimus


604. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoties nos Deo peccasse poenitet. Vtere tandem tantę erga te dilectionis beneficio dum licet, dum tempus est, dum uita suppetit. Si sine illo decesseris, quis miserebitur? Quęre Dominum dum inueniri potest, inuoca dum prope est. ne te postea ingratitudinis damnet | et tanquam ignauissimum uineę suę, hoc est animę tuę, quam tibi commendauit, cultorem arguat dicens: Esa. 5


605. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris felices. Hęc enim confessio peccata delet | et animam a morte liberat. quod ostendit Ezechias ad Dominum dicens: Esa. 38 Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę | tu autem erruisti animam meam ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Idem testatur psalmista cum ait:


606. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

insultabant, tu gustu temerario offendis; flagellis illi percutiebant, tu manibus immundis contrectando uiolas; crucifigebant illi, tu quotidie peccatorum tuorum aculeis confodere non dubitas; illi saltem ut honeste sepeliretur permisere, tu in foueam feculenti pectoris mundissimum Dominum pręcipitas. Quamobrem ipse idem in Malachia propheta de talibus conquęritur dicens: Ad uos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum. et dicitis: In quo despeximus nomen tuum? in eo quod offertis super altare meum panem


607. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro eis orasset, placatus fuisse Dominus dicitur. Tibi quoque cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit | ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris | et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum aperies.


608. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer sitiret, angeli indicio puteum comperit | et inde hausta aqua se et puerum a pernicie seruauit. Sanson nazareus, cum et ipse siti enectus clamasset ad Dominum, egressis de molari maxillę asinę aquis seruatus est. Elias in torrente Charith latens Deo procurante a coruis pascitur. Cum per deserta Idumeę arida arenosa-que ducerent exercitum Achab et Iosaphat reges aduersus Moabitas | et siti plurimum laborarent, excauarunt


609. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fecistis, mihi fecistis. Deinde maculas animę tuę poenitudinis fletu ablue, et faciem tuam lauasti . atque non hominibus ieiunare uideberis, sed Deo. Tale habetur illud, de quo in Esaia clamantem auidimus Dominum: Hoc est ieiunium quod elegi: dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos | et omne onus dirumpe. frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum operi eum, et carnem tuam


610. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iuda Scariotho felicius, cum ad apostolatum fuit electus, cum potestatem accepit morbos curandi, mortuos suscitandi | demoniis imperandi? Quid eodem illo deinde miserius, cum ex fideli coeperit esse infidelis, ex domestico fugitiuus, ex apostolo proditor? Auaritia superatus Dominum suum uendidit, et qui demonia pellebat, demonio subiicitur. eo enim cor eius ingresso tam grande scelus commisit | ueniam-que desperauit | et laqueo sibi mortem consciuit. Patet igitur, quid de illo miscellione sperandum sit, qui cum


611. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et lubricum. Non est mutatio ista dexterę Excelsi, sed morphosis diaboli. Non ergo simus populus ille, qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non quieuit, et Domino non placuit; sed simus illi de quibus in psalmo dicitur: Laudate, serui Domini, Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri! Stare enim iustorum est, mouere autem pedes et huc atque illuc titubantibus uestigiis uacillare proprium peccatorum est. Non simus igitur sicut lunaticus ille de Euangelio,


612. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: Esa. I Quiescite agere peruerse, discite benefacere.


613. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Belial Belial interpretatur absque iugo uel absque domino. Nam superbia elatus dixit: Ponam sedem meam in Aquilone, et ero similis Altissimo . Excusso igitur obedientię iugo Dominum pati noluit | ideo ad ima deiectus adhuc non cessat superbire | et homines conculcare uelle. Asmodeus Asmodeum in Tobia legimus. Interpretatur autem facturę iudicium uel plasmatio


614. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Bestię Demonibus pręterea, quoniam ex angelica in brutalem quodammodo conuersi sunt naturam, bestiarum nomina tribuit Scriptura. Vnde et Dauid orat Dominum dicens: 34. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi! Et idem alibi: Increpa, inquit, bestias calami! Fragilis est enim ut calamus, qui se ab his uinci patitur, et non potius ad auxilium Dei recurrit


615. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum interfecisse. Tentationes igitur uincere possumus, ne autem tentemur efficere non possumus. Quod si Dominum serpens tortuosus et in omne nefas confidentissimus | tentare ausus est, quanto magis Domini seruos? Nunquid non in Euangelio legimus, quod ipsos etiam Domini apostolos inuasit quandoque tentatio? nec inuasit solum, uerum etiam


616. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit,


617. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. . Quare caro aduersatur spiritui. Quęris quare contrarię inter se uoluntatis sint | spiritus et caro?


618. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed quoniam quocunque fugerimus, carnis nostrę lucta carere nequimus, in omni carnalium tentationum discrimine | ad orationum subsidia confugere tutissimum erit. Ad Dominum igitur supplices confugiamus. quia Dominus fortitudo plebis suę | et protector saluationum Christi sui est. Vim patiens loquatur spiritus et dicat: ps. 141 Erripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. doce me facere


619. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram | de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi autem sunt duo uel tres congregati in


620. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

LXVI Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Hinc illa psalmistę adhortatio est: ps. 38 Timete Dominum omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum | diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Quęris quomodo diuites eguerunt? Ille qui purpura induebatur, qui laute opipare-que


621. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spiritu, et trementem sermones meos? Hinc illa psalmistę adhortatio est: ps. 38 Timete Dominum omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum | diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Quęris quomodo diuites eguerunt? Ille qui purpura induebatur, qui laute opipare-que coenitabat, in inferno sepultus gutta una aquę indiguit. Rursum quęris quo pacto pauperculi Deo seruientes


622. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

simul partes tractemus, quę illi congruere uidebuntur, bonis mala more nostro conferendo. ut legentes, et quid sequendum sit | et quid uitandum discant. Matth. xxii Diliges, inquit Saluator, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic. Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę. Maxima igitur


623. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę uel animo uoluimus | uel opere implemus, ad ipsius cultum atque honorem dirigimus. nec quicquam omittimus, quantum in nobis est, quod ad eius dilectionem referri possit. Diligamus ergo Dominum Deum nostrum toto corde , nequid illo charius habeamus; tota anima ne pro illius nomine corporis tormenta mortem-que ipsam, si casus inciderit, quicquam formidemus; tota mente,


624. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium illi se coniunxit. Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur. Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum amoris ardore flagrauit, dignus iudicatus est, cui cura Dominici gregis committeretur. Io. xxi Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret, interrogatur a Domino an ipsum amaret, et affirmanti statim dicitur, ut eius


625. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis | quam dulcis est Dominus


626. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Nicodemus. Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima


627. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ite, maledicti, in ignem ęternum. Et quos Deus odit, inquiunt, cur eosdem et nobis odisse non licet? Non omnia seruo conueniunt, quę conueniunt domino. Domini interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum pati uerbera, non inferre. Odiui ecclesiam malignantium, inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni


628. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed tantum ab iniuria offensis-que iubet inter se abstinere. Christi uero pax in quibus fuerit concordes reddet in fide, conformes in proposito, similes in dilectione, compares in humilitate. Quod breuiter explicat Propheta, cum ad dominum conuersus ait: ps. 118 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. et alius propheta: Baruch 3 Si in uia Dei


629. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium credentium Redemptor, omnium Saluator, a quo in apostolatum ascitus fuerat, quem sibi pedes lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem


630. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque


631. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Iob inuicta calamitatum patientia, in Dauide uindictę abstinentia, in Salomone sapientia | in prophetis ad arguendos reges animi magnitudo. Petrus. Ioannes. Paulus Inter apostolos quoque eminuit in Petro erga Dominum pietas, in Ioanne puritas, in Paulo charitas, in omnibus ueritatis prędicandę studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una


632. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

II Hos et apostolus Paulus dicit superędificatos supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Iesu, Domino nostro. in quo omnis ędificatio constructa crescit in templum sanctum Dei. De quo sane templo psalmista ad Dominum ait: ps. CI Tu exurgens misereberis Syon, quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus; quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius . Placent Dei famulis isti Ecclesię lapides,


633. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sardis dicitur: Apo. 2 Nomen habes quod uiuas et mortuus es. Et Dominus in Euangelio: Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: Baruch 6 Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. deinde a


634. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Tunc autem in culmine uirtutum tua erit uirginitas, cum etiam illa quę imperantur perfeceris. Quę enim uel qualis est serui erga dominum obseruantia magna in re pręstare obsequium, et in parua negligere mandatum? Nonne fatuitatis arguuntur in Euangelio uirgines, quę de sola uirginitate sibi plaudentes, oleum quo totius uitę lampas illuminatur, oleum uidelicet


635. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lucrifacerent spreuerunt, et reuereri | et si indiguerint, Ecclesię alimentis mandat sustentari. Honor enim in Scripturis non solum reuerentiam, sed etiam liberalitatem elemosinam-que designat. ut in Prouerbiis: Proverb. 3 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Cum autem Apostolus uere uiduas in Ecclesia reuerenter suscipiendas alendas-que pręcepisset, si modo unde alantur de suo non habuerint, prospicere etiam uolens nequa de his sinistri rumoris oboriatur


636. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inter utrunque media habeatur | et secundo loco post patremfamilias in domo honoretur. Illa obtemperet uiro, ei autem reliqua familia subiecta sit. Illa sicut Sara Abraham ita uirum uocet dominum, eam uero reliqui dominam appellent | et ueluti dominę pareant atque obsequantur. Reg. primo XVIII Michol Porro ut tali honore dignam se non tam autoritate quam moribus ostendat, sit fidelis ut Michol, quę ne patri quidem, et


637. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duę molentes in mola: una assumetur et una relinquetur. Virginitas in agro moratur puritatis inter nitentia intacto candore lilia | et Christum Dominum inuocat dicens: Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Continentium secundum esse censeo, qui carnem suam terunt mola ieiunii, uigiliarum,


638. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et infirmus manu, et susceperis eum quasi aduenam et peregrinum, et uixerit tecum | ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. et in Ecclesiastico: Non te pigeat uisitare infirmum . Non piguit illam quę mundi Dominum erat paritura, montana ascendere, cognatam adire, ęgrotanti assidere, quę grauida Ioanne Baptista tedia iam uicini partus patiebatur. Quod si Dei mater hominis matri infirmę ministrauit, nec te pudeat inferiores tua non solum ope, sed etiam pręsentia consolari.


639. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens: 3 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus; et implebuntur horrea tua saturitate, et uino torcularia redundabunt. Tale aliquid et in Euangelio inuenies.


640. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

malorum est cupiditas. Addamus his et alia, si forte diuinę sapientię ueritate sępius pulsati resipiscant. In psalmo dicitur: ps. 33 Diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum | non minuentur omni bono. In Ecclesiaste Salomon ait: Eccle. 5 Auarus non impletur pecunia, et qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Leuius ac tolerabilius esset |


641. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et cuiusque generis uoluptates sibi comparasset exclamauit: Eccl. 1 Vanitas uanitatum, et omnia uanitas! detestatus-que est industriam suam in acquirendo, incertus de hęrede | et certus nihil diu permansurum sub sole. Audite ergo Dominum saluti uestrę consulentem: Mat. 6 Nolite inquit thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi ęrugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo, ubi nec ęrugo | nec tinea


642. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deprimentes, ut pondere auaritię liberatus, leuis et alacer expansis obseruatę in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum | et ab illis in superna tabernacula recipiaris, quibus hic benefeceris. et tandem ad Dominum conuersus dicas: Ps. 38 Quę est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. De beneficiis conferendis vt deo similes simvs. Caput XXI


643. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

beneficia testantur. Ad eum primogenita fratris Esau transferuntur, dicente Domino: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Cum obdormisset, scalam uidit a terra ad cęlum extentam | et in ea angelos ascendentes et descendentes | ac Dominum cacumini innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et,


644. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et, vidi inquit Dominum facie ad faciem. In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. Ioseph Gen. 39 Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis


645. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia tamen ab impietate non recedebant, Idumei illorum fines depopulati sunt, urbes aliquot expugnarunt Palestini, agrum uastauerunt Assyrii. 2 neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento


646. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uagi per omnes orbis partes errastis, sine lege, sine sacrificio, sine duce, sine rege, sine propheta. dicite si potestis quo crimine, qua culpa id patimini? non idola (ut olim sępe contigit) colitis, non execrandos gentilium ritus exercetis | unum Deum, unum cęli terrę-que Dominum adoratis, et tamen nullus est miserię uestrę finis. Cur ita? profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri, restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis, immo omnibus missum non recipitis. Messiam quem uestrę


647. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię cupiditate superatus, ut triginta argenteos acciperes, Dominum in mortem tradidisti. Vicisti tuo parricidio Iudeorum ingratitudinem: bonum quod acceperant illi, commune cum aliis erat, tu speciali priuilegio dotatus, tu in ordinem pręcipuorum Christi comitum uocatus, tu singulari quodam honore pręditus, in tantam excidisti dementiam,


648. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quam quod de misericordis misericordia desperaueris. Vtrunque sane inter crimina grauissimum, ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis


649. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit


650. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regnare. Non te pudeat pauimenta monasterii ut munda sint, uerrere, uasa mappas-que lauare, coquinam facere, esculenta poculenta-que aliis ministrare. ICXC Non puduit omnium Dominum seruis suis pedes abluere | tergere-que ablutos. Qui talia detrectat, scias illum nondum ad humilitatis uirtutem peruenisse. Seruilia igitur opera fac, ut humilieris. laboriosa, ut carnis petulantiam domes, uenalia ut uictum


651. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

antequam rationem uillicationis tuę reddere cogaris. Vel si usque adeo totus obstupuisti, ut uirtutis operibus te parem fore diffidas, uoto saltem aut lingua pete langori remedium | aridam-que ostentans manum ad Dominum suppliciter accede | et ipse postquam te pigritię tuę poenitere conspexerit, dicet tibi: Luc. 6 Surge in medium, extende manum tuam! Tunc tu ope adiutus diuina protinus exurges qui


652. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et mansuetis dabit gratiam . Et Esaias propheta: 57. Deus inquit in sancto habitans | et cum contrito et humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium | et uiuificet cor contritorum. In eodem propheta Dominum audimus dicentem: 66. Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu | et trementem sermones meos? Et in Zacharia: 13 Conuertam manum meam


653. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem Dominus humilium precibus facilem se prębet, arrogantes uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: Soph. 2 Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores


654. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 18 Abraham Abraham puluerem et cinerem se esse dixit loquens cum Deo, benedicitur-que ei et semini eius. Gen. 32 Iacob Iacob submittit se fratri Esau | atque illum dominum suum uocat, per nuncios ab eo captat beniuolentiam, mittit munera, ut leniat iratum. et post hęc gloriatur dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. et tamen adhuc submissius agit. Gen. 33 Obuiam


655. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum Deo, benedicitur-que ei et semini eius. Gen. 32 Iacob Iacob submittit se fratri Esau | atque illum dominum suum uocat, per nuncios ab eo captat beniuolentiam, mittit munera, ut leniat iratum. et post hęc gloriatur dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. et tamen adhuc submissius agit. Gen. 33 Obuiam enim factus fratri | septies pronus in terram adorat, donec proxime accederet.


656. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humilitas. Iob Iob patientissimus cum fortunę simul et corporis bona amisisset, ad extremam redactus miseriam | humilitatis uirtutem non amisit. Folium se quod uento rapitur et stipulam siccam uocat, dum Dominum alloquitur, et tot tantis-que calamitatibus affectus nihil stultum locutus est. Post hęc sibi restituta duplicia recepisse dicitur, ut quantum se humiliauerat, tantum exaltatum, uel duplo magis intelligas. quinquagenarii Regum q. 1


657. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hęc fabro desponsata fuerat, in turba pauperum incognita latebat. in tantum autem humilitate placuit, ut a Deo electa sit, quę Dei Filium generaret. Vnde ipsa gloriatur dicens: Luc. 1 Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillę suę. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Quid enim maius uirgini conferri


658. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

19 Etenim Senacherib rex Assyriorum captis aliquot Iudeę oppidis Hierosolymam premere coepit, blasphemias in Deum Israhel dixit | se-que diis potentiorem asseruit. Ex quo Hierosolymarum rex Ezechias perterritus deposita regali purpura saccum induit | et supplex Dominum orauit. Pręualuerunt preces humiliantis se aduersus furorem impotentiam-que superbi. Angelus Domini maiore parte Assyrii exercitus prostrata regem cum reliquis Niniuen redire coegit. Quo ille perueniens filiorum suorum manu interemptus occubuit.


659. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręsentium honorum cupidine duceris, quis erit finis concupiscendi? regnum adeptus aliud desyderabis, terrę maris-que imperio potitus quęres siquis ultra alius lateat orbis, cuius nondum dominus factus sis | et quo maior fueris, magis exaltari affectabis. ut de te quoque Propheta ad Dominum conuersus conqueratur et dicat: ps. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Nabuchodonosor Ascenderat et Nabuchodonosor, factus


660. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

4. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit. Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: 14. Ascendam super sydera Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis | ascendam


661. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non itaque pius sed impius est habendus, qui domini transgreditur legem, ut seruo indulgeat et blandiatur, magis-que hominem offendere metuit, mortalem, fragilem, caducum, quam Deum immortalem, ęternum, omnipotentem, omnium quę ubique sunt opificem, omnium dominum ac moderatorem. Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina


662. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: ps. 118 Fundasti terram et permanet | ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. et in alio psalmo dicitur:


663. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. Vis inquit non timere potestatem? bene fac. Fieri quidem potest, ut potestas male officio suo fungens aduersus innocentem sęuiat, sed Dominum audimus dicentem: Mat. 10 Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere | sed eum potius timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Quid


664. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

precibus denegetur. In psalmo legimus: ps. 118 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos. Quare autem hęc | continuo subiunxit: Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis. eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis:


665. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Cauillabitur aliquis et dicet: Deo et Christo obedientibus talia promittuntur, non his qui episcopis uel pręfectis parent. Audiant ergo ipsum Dominum ad illos quibus Ecclesiam commendabat dicentem: Luc. 10 Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit. qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Deo igitur


666. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum? Quid est enim quod psalmista in feruore spiritus Dominum affatur | et ait: ps. 119 Maledicti qui declinant a mandatis tuis , nisi quia a mandato declinantes cum illis futuri sint, quibus dicetur: Ite maledicti in ignem ęternum, qui


667. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum Christo bonis fruitur sempiternis. Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam . Si uerbis petulantibus lacesseris: Beati estis inquit cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos


668. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134v | Paragraph | SubSect | Section]

tobię. 3 sarra. Imitemur et Saram Raguelis filiam, quę quoniam antequam ducta esset, septem maritos amiserat, ab ancillis interfectrix uirorum suorum inique compellabatur. earum tamen petulantiam tacita sustinuit, tantum Dominum precata, ut se ista contumelia liberaret | exaudita octauo uiro desponsatur, Tobię iuniori, Domino-que fauente cum illo feliciter uixit. Tu quoque beatus eris | et preces tuę ad aures Domini sabaoth


669. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 118. Bonum mihi Domine quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Denique cum calamitatibus oppressi obsecramus, facilius exaudimur | eodem sancto attestante, cum ait: ps. 119. Ad Dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. Quod si uehementior ingruerit tempestas, orandum erit, ut uel illa liberemur | uel uires nobis ad resistendum suppeditentur.


670. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 709 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim aliud dum torquerentur, tacendo ad infidelem tyrannum dicere uidebantur | nisi Vre, tunde, diuelle, lania, idola tua non adorabimus. Christum autem Dei filium confitemur, cum Patre | et Spiritu Sancto unum Deum, unum Dominum. Potes corpora ista cęsar cruciatibus absumere, facere uero ut aliud sentiamus aut loquamur non potes. Dummodo hac in parte fortitudo nostra tuę pręualeat, iuuat in illa qua te potentiorem existimas | nos esse imbecilles atque imbelles.


671. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

feram, siqua mihi calamitas incidat, siquod incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea non merentur. Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo:


672. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium plena probri procacitate lacessere non ueretur. in epistula 1. cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur) de Moysi corpore altercando non sit ausus ipsi


673. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eiuscemodi crimen dimittitis impunitum. Qua in re plane ostenditis terrena uobis curę esse non cęlestia | et nomen uos habere christianorum non religionem neque iustitiam. Vir enim fidelis obturare statim manibus aures debet, ne uocem Dominum suum maledicentis audiat, uel repente auersus fugere, ne sacrilegi oris petulantię fauere uideatur, si manserit | uel auscultarit | et simul cum maledico ipso diuinam incurrat ultionem. Quod si murmurantis populi contumaciam Deus


674. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eo usque insaniunt, ut nec suę uitę parcant, et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. maledicti in sanctos Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum Dominum eadem oris petulantia non formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. (!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat,


675. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam in pręsenti tempore contingat, siue id triste putatur, siue lętum. cum nihil tam graue sit, ut id non eleuet spes bonorum quę promissa nobis expectamus. Sic igitur benedicatur omnis homo qui timet Dominum, ut exhuberet frugibus uirtutum, ut bonorum operum foecundus sit, ut animę sanitate perfruatur, ut hostes inuisibiles uincat | et omnes carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei


676. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Conuitiis autem contendere atque rixari | insanire est. dicente Salomone: Prouerb. XX Omnes stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Labia stulti miscent se rixis, et os eius iurgia prouocat. Tales quippe clementissimum Dominum ad iracundiam prouocant | his-que per Sophoniam prophetam minatur dicens: Soph. 2 Audiui opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, quę exprobrauerunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. propterea uiuo ego


677. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Beatus es si cum beato Iob dicere poteris: Iob 6. Non inuenietis in lingua mea iniquitatem | nec in labiis meis stulticia personabit. Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: Hie. 17. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. In fine operis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.