Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praeclare

Your search found 127 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 21-34:


21. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page ii | Paragraph | SubSect | Section]

versantur, et iusta honorificentissima defunctis soluunt, eorum memoriam ab oblivionis iniuria vindicantes, et commemoratione laudis ipsorum, quasi trophaeis Miltiadaeis viventium animos ad similium rerum studium exuscitant atque inflammant. Quod etenim praeclare de hominum genere meritis maius praeconium perenni ac immortali virtutis ipsorum praeconio reddi, vel quod efficacius persuadendi argumentum viventium animis, quam mortuorum virtutis commemoratio adhiberi posset? Ac utinam, ut quam hic de defunctis et vivis


22. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xii | Paragraph | SubSect | Section]

locorum Iudaeae, Hierosolymorum, templi, arcis: ita expressa, ut oculis omnia subiecta et exposita videantur, eorumque lectione animus liberalis non possit non affici ac delectari. Cum itaque et ad aliorum, tum vero Principum vitam exemplis et praeceptis praeclare informandam libellum accommodatissimum, et minime iucunditatis expertem esse cernerem, a publicis commodis non alienam me rem facturum existimavi, si eum multos iam annos latentem, cum conversione Latina in lucem eruerem. Etsi enim ante complures annos a


23. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xviii | Paragraph | SubSect | Section]

Iudaeorum praescripta erat, ad eam transferendam dimittit. Iis itaque Alexandriam appulsis, rex splendidissimum sex dierum epulum praeparat: et denis, quatuor prioribus diebus: undenis, posterioribus duobus, quaestionem vel de felici regni gubernatione, vel vitae praeclare instituendae ratione proponit. Qua, magna cum regis admiratione, omniumque astantium applausu et acclamatione a singulis explicata, in domum splendide extructam, et ab omni tumultu strepituque remotam deducti, Legis interpretationem septuaginta diebus


24. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 15 | Paragraph | Section]

gratificari, sed et omnibus aliis Iudęis in orbe terrarum, illis etiam qui sunt in posterum futuri: constituimus, legem vestram ex Hebraica lingua interpretatione traducere in Graecam, ut hae leges vestrae in nostra Bibliotheca extent, cum aliis regiis libris. Praeclare ergo et pro dignitate instituti nostri feceris, si ad nos miseris electos ex quaque tribu sex viros seniores: qui et honeste vitam peregerunt suam, et in legum peritia sunt exercitati, et interpretandi facultate pollent, ut in studio et


25. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 18 | Paragraph | Section]

pace, una cum gloria: utque tibi salutariter, et ex animi sententia, descriptio legis procederet. Atque in praesentia omnium, eligimus honestos et bonos viros ex singulis tribubus sex seniores, quos etiam misimus ad te, una cum lege. Tu vero Rex iuste et praeclare facies, si post absolutam ex mandato tuo descriptionem librorum, curabis ut isti viri rursus nobis tuto restituantur. Vale. Nomina interpretum ab Eleazaro missorum ad legis interpretationem Ex


26. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 37 | Paragraph | Section]

est arboribus olivarum, et ferax est omnis generis frumenti et leguminum: ad haec, vineis et mellificio abundat. palmae vero, et aliae frugiferae arbores sunt innumerabiles apud ipsos: item iumenta et pecora omnis generis multa, et pascua uberrima. Itaque praeclare hoc perspicientes, ista loca multitudine hominum egere, ad hoc et civitatis constitutionem et pagorum numerum accommodarunt. Praeterea immensa copia aromatum, lapidum preciosorum et auri, importatur eo per Arabes. Nam regio et ad cultum et ad


27. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 51 | Paragraph | Section]

suum. Quo significatur, hanc naturam et consuetudinem hominum esse impuram, qua quae auribus percipiant, verbis exaggerata, efferant ad alios malis involvendos, inquinantes in hoc se immundicia non levi, dum plane impietatis foeditate contaminantur. Ex quo praeclare Rex vester facit, qui (ut accipimus) hoc genus hominum solet afficere. Hic ego: Tu videris mihi loqui de delatoribus. nam hos ille tormentis et suppliciis capitalibus, iisque acerbis prosequitur. Delatores apud Aegyptios


28. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 61 | Paragraph | Section]

ut et malorum et bonorum maximorum in vita fiant participes: nec inveniri hominem, qui sit huius vicissitudinis expers: Deum vero contribuere animum aequum, pro quo ille sit orandus. Hoc etiam benigne et cum approbatione audito, dixit, Omnes praeclare respondere: sed interrogato adhuc uno tantum, velle in praesens desistere, ut conversis ad laeticiam et oblectationem liceat hilaribus esse: sequentibus vero sex diebus, velle etiam ex reliquis aliquid addiscere. Deinde quaesivit ex proximo:


29. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 61 | Paragraph | Section]

Deinde quaesivit ex proximo: 10 QUIS finis esset fortitudinis? Ille respondit: Si quod in rebus arduis et periculosis fuerit recte deliberatum et constitutum, id etiam ita pro animi sententia expediatur. Sed tibi, o Rex, a Deo praeclare omnia perficiuntur, qui recta et salutaria habes proposita. Acclamantibus omnibus ad haec, et applausu suam approbationem declarantibus, Rex ad philosophos, qui non pauci aderant, dixit: Ego arbitror istos homines excellere virtute, et prae aliis esse


30. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 70 | Paragraph | Section]

26 QUIBUS esset gratificandum? Ille dixit: Parentibus perpetuo, et in primis, quoniam Deus maximum dedit praeceptum De honorandis parentibus: secundo loco amicis, quod idem vult cum dicit; Amicum ex aequo animae tuae. Sed tu Rex praeclare facis, qui omnes homines in tuam amicitiam pertrahere studes. Hoc etiam approbato, sciscitabatur ex sequenti: 27 QUID esset dignum cultu decente, et exornatione? Ille inquit: Pietas. haec enim et ipsa est excellens


31. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 78 | Paragraph | Section]

etiam perpenderis, cum omnes habeas subiectos, et nullum adversantem, non esse cur tibi sit irascendum. Postremo, si et hoc expenderis, Deum totum mundum gubernare cum mansuetudine, sine indignatione omni: huncque, Rex, tibi esse imitandum. Fassus hunc praeclare respondisse, ex sequente percontabatur: 46 QUID esset recte deliberare, et sana capere consilia? Ille dixit: Omnia recte agere cum diligenti ponderatione, appositis ad consultationem ex contraria parte noxiis etiam, ut


32. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 82 | Paragraph | Section]

noxia proposita. ita enim conciliabis tibi auditorem ad sententiam tuam acceptandam: non contra disceptando rationibus, sed adiutus ipsius adversarii comprobatione. Verum Deus est, qui sua virtute gubernat persuasionem, ad eventum exoptatum. Praeclare hunc fassus dixisse, alium interrogabat: 55 QUOMODO, cum in regno sit varia hominum multitudo, Regi cum illis convenire possit? Ille inquit: Duce iusticia, cuique quod ei convenit attribuendo: quemadmodum tu Rex hoc facis, Deo


33. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 86 | Paragraph | Section]

Reges potissimum insistere deberent? Ille inquit: Legibus, ut suo iuste agendi studio demereantur omnium famam et approbationem: quemadmodum tu Rex, hoc modo obtemperans mandato divino, immortalem nominis tui memoriam es adeptus. Fassus et hunc praeclare dixisse, sequentem interrogabat: 65 QUI essent constituendi administratores functionum publicarum? Ille dixit: Qui oderunt improbitatem, et imitantes mores et vitae tuae rationem, ad retinendam perpetuam existimationis suae


34. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 95 | Paragraph | Section]

illi, si quis immutaturus esset quid vel addendo, vel transferendo, vel auferendo. Quod recte fecerunt, ad hoc ut perpetuo conservarentur illa salva, et cum diuturnitate inviolata. Quae et ipsa cum essent Regi denunciata, valde est gavisus. Nam putabat ita praeclare suum institutum esse ad perpetuitatem confirmatum. Ac quidem cum ipsi omnia essent praelecta, valde admiratus est legislatoris mentem. Et ad ipsum Demetrium dixit: Quare nullus historicorum aut poetarum legis divinae mentionem


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.