Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habita

Your search found 216 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 91-115:


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

de uno Deo, creatione, lapsu et redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica et verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen ignota, nempe Latina lingua percepit. 16 In omni docendi discendique ratione ac conatu, sive liberalium, sive etiam mechanicarum scientiarum, praecipitur, ut ab iis incipiamus, quae et


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | SubSect | Section]

38. Ubi sit fides religionis necessaria. Cap. 39. Quoniam satis dictum est de iis quae ad ipsam superficiem Scripturae proprie pertinent, nunc agetur de rebus ipsis, quas nos sacra Scriptura docet. Visum vero mihi est, non habita ratione veteris partitionis, nec vel brevitatis primi libri, vel prolixitatis secundi, totam hanc partem operis uno libro concludere: quando quidem res aut subiectum, de quo disseritur, idem est, et a praecedentibus plane diversum. Sunt ergo tria quaedam in genere, quae sacrae


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 905 | Paragraph | SubSect | Section]

vel motum aliquem denotant: at Hebraeis pleraque in prima coniugatione significant tantum existentiam, seu qualitate quapiam praeditum esse, quam in secunda et tertia coniugatione, in alium transferunt. 5 Hinc est, quod crebro verba habitualiter accipiantur, nulla ferme temporis habita ratione: ut cum perditus filius dicit, Peccavi: indicat se pravum, iniustum, ac reum esse. Sic dicitur: Agnus Dei qui tollit peccata mundi, id est, qui semper aufert. Sic Rom. 5, In Adamo omnes peccaverunt. Verum de hoc Hebraismo postea plenius. §. Verba vero activa saepe usurpantur


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, ligabimini. Et: Comedite pinguedinem terrae. Gen. 45. Ascende in montem, et morere, Deut. 32. Loquimini in corde vestro super cubili vestro, et tacete, Psal. 4, pro, tacebitis. Psal. 36, Et delectare in Domino, pro, delectaberis. Psal. 37, Habita super terram, et pasce fideliter: id est habitabis. Proverb. 3, Et inveni gratiam, pro, invenies. Confringite populi, et conterimini, Esa. 8, pro, confringemini et conteremini. Tolle molas, et mole farina, Esa. 47: pro, servies servitutem, et moles in pistrino. Longe esto ab


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

imperativus. Quare merito dicit Aristoteles, Protagoram iniuste accusare Homerum, qui initio Iliados usus sit imperativo pro optativo: Iram pande Dea Achillis, etc. 35 Per imperativum certior promissio. Inhabita terram, et pasce veritatem: Recede a malo, et fac bonum. et habita in seculum, Psal. 37. Per imperativum significantius loquitur David, qua si promitteret iustos tuto habitaturos in terra. Nam perinde est, ac si in rem praesentem adducens, eum veluti in possessione locaret. 36 Imperativo utuntur Prophetae aliquando indignitate


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

sensus: Id sum, quod semper inde ab initio dico, et loquendo vos doceo. Sic et mox decimo interrogatus an esse? Meschias? respondet, se dudum eis dixisse, sed ipsos nolle credere. Rom. 12, Unicuique prout Deus partitus est mensuram fidei: i, prout unicuique partitus est Deus, sic demum sapiat: habita nimirum suorum donorum ratione. Rom. 11, Vestra misericordia ut et ipsi serventur: pro, Ut per vestram misericordiam, et ipsi misericordiam consequantur. Acto. 1, Per Spiritum sanctum quos elegit: pro, Quos elegit per Spiritum sanctum, Ioan. 15, Maneo ipsius in dilectione: pro, Maneo


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

enim fuisset secundum communem morem, Obedivistis ei typo aut formae doctrinae, in quem typum, aut in quam formam doctrinae traditi, vel traducti estis. Horum utrumque ad Graecismum referunt. 23 Relativum Qui, quae, quod, saepe cum antecedentibus construitur, non vocis, sed sensus habita ratione. Rom. 9, Ut ostenderet divitias gloriae super vasa misericordiae, quos vocavit nos. ubi Quos, non proprie cum Metaphora vasa construitur, sed cum eo quod illa significant, cum hominibus electis, per vasa misericordiae significatis. Col. 2, Neque obtinens caput, ex quo totum


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 923 | Paragraph | SubSect | Section]

in unum contractos, nempe arescent fruges, eoque peribit gaudium, seu lugebunt homines. Verbum conveniens causae, nempe frugibus, tribuitur effectui, nempe gaudio: cum talis metaphora ei non conveniat. 28 Figuratae locutiones, saepe ita cum propriis construuntur, ac si essent propriae, habita nimirum ratione sensus, non verborum. Apud Israelitas non movebit canis linguam suam, ab homine ad iumentum. Exod. 11. perinde construitur illud Non mutivit canis, ac si dixisset: Apud Israelitas fuit summum silentium, aut quies in homine et pecudibus, nihil vel brutorum vel hominum laesum


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

ad responsum militis. 16 Alias secundum rei naturam. Sic aliqua dicuntur salubria aut insalubria, quia per se talia sunt. Sic Deus est omnibus palpabilis et obvius, aut facile agnosci potest, Actor. 17. et: Lex salutifera est, si per se inque natura consideretur. 17 Alias habita ratione personarum. Sic bonum fuisset Iudae non nasci. Bonum fuisset danti scandalum, prius fuisse submersum. Sic dicuntur medicinae ratione morbi et aegroti salubres. Aliud est per se notum, aliud nobis. Sic Deus est notus et ignotus hominibus Rom. 1. Act. 14, et 17, Per se quidem


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 957 | Paragraph | SubSect | Section]

attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum est 1. Cor. 10, Quemadmodum ego per omnia omnibus placeo: alterum vero Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem. Est autem sensus posterioris dicti: Si placerem, id est, si inprimis et praecipue hominibus placere studerem, non habita ratione doctrinae Christi. Prioris vero dicti: Per omnia omnibus placeo, hic sensus est, placere studeo omnibus, ita tamen, ut praecipue Deo placere coner: quin et ob hoc ipsum favorem hominum ambio, ut divinae voluntati, quam plurimos ad veram doctrinam alliciendo, satisfaciam. Non pugnant


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 966 | Paragraph | SubSect | Section]

dixi. Exemplum prioris, Exod. 19, Portavi vos super alas aquilarum, pro, sicut aquilae suos super alas, etc. Ioel. 1, Dentes eius, dentes leonis. Gal. 4. Dico autem quanto tempore haeres, pro, sicut haeres quanto tempore est sub curatoribus, etc. Gen. 49. Iuda habita bit Leo, pro, sicut leo. Exemplum posterioris, Iosuae 3, Ut sciant, quod quemadmodum fui cum Moyse, ero tecum: pro, sic ero et tecum. 22 Aliquando utraque deest. Psal. 125, Circa Ierusalem sunt montes, et Dominus in circuitu populi sui: pro, Sicut circa Ierusalem


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

multo magis dilexi Iacob quam Esau, utpote in quem ab hoc primogenituram transtuli. Sed dixi commodius de hoc loco in Synecdoche. Sic, Bonum est homini, ut alligata mola asinaria, abiiciatur in profundum. Dicit simpliciter bonum esse hominem submergi, cum bonum non sit, sed respectu tantum aliquo, habita comparatione ad maius malum, nempe ad scandalum et eius poenam: iuxta illam Aristo telicam regulam, quod minus respectu maioris sit bonum. 1 Tim. 2, Mulier est decepta, non vir: id est, prius ac magis. Simpliciter dicitur, quod secundum quid intelligendum est, nempe de initio temporis.


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod cum quadam intensione accipiendum est. De quibus duabus Regulis ordine dicam: ac primum de priore. Nimis igitur absolute et ample multa saepe in sacris Literis, praesertim in praeceptis, regulis et adhortationibus dicuntur, quae tamen non absolute ac simpliciter, sed ratione habita alicuius adiuncti, seu cum quadam conditione ac restrictione intelligenda sunt. Iuxta regulam: Simpliciter dictum nonnunquam secundum quid intelligitur. 1. Sam. 2, Samuel non norat Deum, scilicet ea circumstantia revelationis et vocationis. Matth. 8, Nisi facti fueritis sicut parvuli


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et alia sydera obscurantur a sole superveniente, cum noctu eximia esse videantur. Alia affirmantur aut negantur pro rei natura, alia pro communi hominum iudicio. Sic Iohan. 5, negat Christus, suum testimonium esse idoneum: vel potius adversariis concedit non esse idoneum, scilicet habita ratione communis hominum iudicii aut consuetudinis. Contra Iohan. 8, habita ratione veritatis affirmat: tametsi et ibi ad communem consuetudinem duorum testium rem perducit. Secunda enim et prima persona de filio hominis testabantur. Sic et Iohan. 8, et concedit et negat Christus,


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Alia affirmantur aut negantur pro rei natura, alia pro communi hominum iudicio. Sic Iohan. 5, negat Christus, suum testimonium esse idoneum: vel potius adversariis concedit non esse idoneum, scilicet habita ratione communis hominum iudicii aut consuetudinis. Contra Iohan. 8, habita ratione veritatis affirmat: tametsi et ibi ad communem consuetudinem duorum testium rem perducit. Secunda enim et prima persona de filio hominis testabantur. Sic et Iohan. 8, et concedit et negat Christus, Iudaeos esse filios Abrahae. Quorum prius intelligendum est de pro creatione ista


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ab aliis Ethnicorum aut philosophicis aut oratoriis scriptionibus. Nam illae omnes multo simplicioris subiecti aut materiae sunt. Si enim philosophicae disputationes sunt, tum proprie tantum docent, tractantque presse et apposite, placidoque ac humili sermone de rebus, nulla ferme prorsus habita ratione personarum aut circumstantiarum, nullisque admixtis affectibus. Si sunt orationes aut epistolae, plerunque proprie movere conantur, et unam tantum quampiam simplicem sententiam, quam propositionem vocant, veluti scopum quendam proponunt, eoque omnia sua argumenta dirigunt, ac veluti


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quasi confragositate: ut Rom. 15, Christus non placuit sibiipsi, sed sicut scriptum est, Opprobria opprobrantium tibi inciderunt in me. Dicendum forte fuisset. Christus non studuit sibi placere aut indulgere, verum omnia ea fecit ac passus est, quae voluntas ac gloria Dei ab eo requisivit, non habita ratione afflictionum, aut ullius ignominiae inde sibi provenientis. Accidit ergo ei id, quod iam olim Scriptura praedixerat, fore, ut impetus furorque impiorum Deo resistentium incideret in hunc eius legatum aut ministrum: ea hisce verbis pronunciat: Opprobria opprobrantium,


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1024 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque genus ac medium haud raro in eis reperiatur. Duo enim plane diversissima esse videntur simpliciter docere, aut rem quampiam, praesertim difficiliorem magisque prolixam, plene perspicuequem exponere, ac veritatem eius reconditam, evidenter in lucem proferre, non admodum magna habita ratione hominum aut affectuum ipsorum. Et porro auditores permovere ac persuadere aliquid, ut vel sentiant vel faciant aut omittant: ubi non tam rerum, si quae tractantur, exacta veritas explicatioque spectetur, quam ut quoquo modo auditor, quo nos volumus, pertrahatur.


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

contextu subintelligi possunt. de quo in cap. Eclipseos prolixius actum est. Decimoquarto, aliquando una sententia servit tum praecedentibus, tum se quentibus, et utrisque iungenda est, habita ratione magis sensus quam compositionis verborum. Rom. 6, Christus excitatus ex mortuis, non amplius moritur, mors ei non amplius dominatur. Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos concludite, mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

illorum mandatum sit contra Dei praeceptum: quia videlicet ipsi aliique Apostoli tum ex probationibus veteris Testamenti, tum ex concionibus Christi, tum ex eius miraculis, tum ex voce divina ad ipsos caelitus de hoc filio audiendo clarissime delata, tum ex tota conversatione cum ipso tamdiu habita, tum et ex morte resurrectioneque ipsius, tum denique ex donatione Spiritus S. ac ex tam variis miraculis, iam post mortem Christi ipsius virtute patratis, inter quae etiam istud ipsum praesens esset, liquidissime cognoverint et palpaverint, ipsum esse verum Meschiam et unicum servatorem


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti Christi tam fuissent viliter habita, quasi non ille exaltatus auditores ad se ac patrem potenter trahat intus eos docens, sed tantum eius ministri rude vulgus simplicesque homines sua quadam praestigiosa garrulitate excantent. Nunc quaedam magis specialia Pauli percurramus. Illud quidem non vulgare est, et ad efficaciam


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

obruatur et opprimatur. Quarto, omnes qui quoquo modo huic synodo adiungentur, aut aliquid in ea agent, sacrosancto iuramento gravissime obligentur ad inquirendam et promovendam veritatem omni studio ac diligentia, et ad extirpandos errores, nulla penitus ullius hominis aut affectus habita ratione, ut et paulo ante dictum est. Quinto, dicendum esset de praesidentibus ac gubernatoribus, qui si quae aliae personae maxima pientissimaque diligentia deligantur, certis legibus instruantur, gravissimoque iuramento in sententiam modo indicatam obstringantur. Utile verô


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura contendit, omnia bona, praesertim spiritualia, et ad gratiam Christi pertinentia, per fidem accipi: contra autem, incredulitatem non solum nihil accipere, sed etiam extreme Deum offendere ac irritare, sibique aeternum exitium attrahere. In quinta sessione, sub isto impio IIII habita 16 Iulii, anni 1562 (quae forte in numero octavo est) manifestissime contra expressum Dei verbum de Sacramento corporis et sanguinis Domini decernunt. Quod clare ac crasse omnibus demonstrari potest. Haec enim sunt ipsorum verba ex impressa eorum charta descripta. Laicos et


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed sui capitis somnia et mythologias, plausibilesque cogitationes, poemata aut inventiones docere. Quae ratio docendi non sacrarum Literarum cognitionem, sed tantum ociosas cogitationes, aut etiam poetarum figmenta requirit. 25 Extrema audacia temere citandi Scripturas, nulla prorsus habita ratione contextus, aut veri sensus loci Scripturae, penitus regnavit in Papatu, et adhuc dominatur. Aliquando centum testimonia de una aliqua sententia effuderunt, et adhuc effundunt monachi memoriae ostentandae gratia, quae prorsus nihil ad rem fecerunt. Nec sane etiam ipsi eruditiores


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

homine ferre ausit: at de Deo vivente audent homines Epicurei. IIII Principium. Deum esse omnipotentem omnes fatentur. Itaque etiamsi quid in Scriptura traditur a Deo fieri praeter naturae ordinem, vel rationis nostrae opinionem, omnipotentiae eius ratione habita, pro vero etiam a gentilibus haberi solet et debet. Omnino enim statuendum est, Deo nihil impossibile esse quod velit. Quando quidem enim ipse author naturae et creator est, eamque pro suo arbitrio ita creavit: certum est, eum etiam suo arbitrio illam mutare posse: et in eius nutu ac


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.