Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maxime

Your search found 1343 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 543-564:


543. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

tam de iis qui carmine, quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui


544. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim


545. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba faciens, cum Athenienses, omni sua regione vastata, civitate vero propter pestilentiam exhausta, auxilium prorsus omne desperantes, Spartam legatos miserunt, qui pacem, qua maxime egebant, poscerent, non modo legatorum nomina praetermisit, sed illud simul, quam apud eos orationem habuerint, quique eorum petitioni adversantes effecerint ut foedus Lacedaemonii reicerent. quae leviter ac negligenter, quasi


546. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis conventus


547. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi, atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum


548. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque


549. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque


550. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

Proconnesio et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem consilium secuti sunt. quos quidem aut Ionica lingua, ut quae illis temporibus maxime omnium floreret, aut Attica illa vetus, non admodum ei dissimilis, oblectavit. Hi sane omnes, ut est ante dictum, sermonis proprietatem magis, quam dicendi tropos adamaverunt; tropos vero velut condimenta orationi insperserunt: verborum autem


551. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

quas necessarias vocavimus, illorum omnium habet dictio. est enim et pura, et perspicua, et brevis, satis proprium cuiusque dialecti characterem servans. eas autem dicendi virtutes quas adiectitias nominavimus, quibus omnis oratoria vis maxime fit perspicua, neque omnes, neque summas adhibuerunt, sed paucas, ac modice: sublimitatem videlicet, elegantiam, gravitatem, magnificentiam: neque τόνον item, neque βάρος; quae nos


552. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

item figuras theatrales ab eo usurpatas invenias, ut paria paribus relata, adnominationes, oppositiones: quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus, Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo fit


553. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo fit ut brevitas obscuritatem pariat. Sed et haec paucis comprehendam, quattuor esse in Thucydide animadverti veluti instrumenta eius generis dicendi, quo ille potissimum delectatur; poeticam


554. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 256 | Paragraph | Section]

haberent: quandoquidem non statim, quae expectaverant, experti sunt, ut, cum primum in terram descenderent, putabant, deiecti animo tamquam adversus Lacedaemonios pugnaturi. Detracta hac tota circumscriptione, reliqua omnia nominibus ac figuris maxime accommodatis comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas quidem virtutes denuo enumerare nihil necesse est. In septimo autem libro extremam Atheniensium et Syracusanorum navalem


555. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

mihi imitatione in hoc scriptore visa sunt; in quibus et magnificentiam, et venustatem, et gravitatem, atque alias virtutes hisce rebus accommodatas, perfectissime adhibitas iudicavi; coniectura inde ducta, quod omnium hominum mentes hoc dicendi genus maxime afficit. neque vero expers illud rationis iudicium, quo iucunda molestave percipimus, hoc aversatur, neque alterum rationis particeps, qua, quid in quaque sit arte pulchrum, dignoscimus: neque est quisquam, aut ex iis qui non admodum sunt in


556. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

accerserent . Quae vero his adiungit, perplexa sunt, atque eiusmodi quae non facile percipi possint, quaeque figurarum nexus quosdam, soloecismis similes, aliaque eius generis non pauca habent: quorum nec illa aetate, neque vero post, cum maxime civilis floreret eloquentia et dicendi vis, ullus erat usus. atque ea nunc ostendam. ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που πύστει τῶν 


557. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

participes fuerunt, nunc vero Atheniensibus serviunt, adiuvate: quorum caussa, et ut ceterorum libertati consulatur, tantus est apparatus, tantumque bellum excitatum. Cuius liberationis si simul curam susceperitis, ita maxime iusiurandum servaveritis: sin minus, eadem quae iam antea hortamur, otium agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati Plataeenses,


558. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

facere coeperunt, poenas luant; et, qui merito punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum permittit. Iam huic tam praeclare tamque exquisite conscripto dialogo, alium quendam, quem isti eius characteris admiratores maxime extollunt, conferamus. is autem est eo in loco, ubi misso ab Atheniensibus contra Melios, Lacedaemoniorum coloniam, exercitu, ante initium belli, ducem Atheniensium ait ad colloquium cum Meliorum senatoribus venisse, in quo de belli solutione


559. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum


560. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

nostram potentiam tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat . Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime


561. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

disserere volentibus, minime accommodatam esse hanc dicendi formam; sed iis qui ad historicas res tractandas accedunt, quae magnifico quodam ac sublimi dicendi genere, quod admirabilitatem faciat, opus habent, omnino aptum esse dicant: quibus quidem maxime omnium convenire, ut in hoc se dictionis genere exerceant, in quam non usitata, et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam habentes, inducuntur. Non enim haec forensibus, aut


562. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

et historicis, qui hunc nostrum sunt imitati, Thucydidem imitati qui sunt. MG: Thucydidem imitati qui sunt. aliquid dicam: quod ad huius operis nostri absolutionem vel maxime requiri videtur. quae quidem res verendum nobis esse monet, ne quam reprehensionis occasionem iis praebeamus qui omnia calumniari solent; qui talem postea aliquam de nobis accusationem proponant, quae a nostra modestia, quam et in moribus, et in


563. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

cuiusquam erratis mentione facta. de iis tantum paucula cum dixerimus, quae ad eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem imponemus. Historicorum ergo veterum nullus, quod equidem sciam, Thucydidem est imitatus, in iis in quibus ille maxime differre ab aliis videtur: quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae


564. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore loco, quam nunc est, fuisse rempublicam futuram arbitror . His similia sunt et illa: εἶτ'


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.