Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maxime

Your search found 1343 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 80-97:


80. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura


81. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur. Equites, impedientibus praeruptis saxis, nostris non multum auxilio fuere. Nauales uero socii ac milites eminus plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus


82. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt


83. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bombardis, telis ac sagittis, catenam fregit atque portum intrat. Subsequuntur reliquae naues. Nostri quam primum turres omnes, quae circa portum erant, trucidatis defensoribus capiunt. Erat extra muros ad portum suburbium optime aedificatum, in quo habitabant maxime mercatores exponendarum atque imponendarum in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature


84. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ad uehendas ex Peloponneso bombardas multorum dierum erat opus, nec classis absque portu tuto manere poterat (nam tota ora Pamphyliae importuosa est, unicum urbis portum habens, uix quindecim nauium capacem, sinusque Pamphyliae apertus ac expositus, maxime quoque uulturno et austro, qui uenti praecipue Pamphylio mari saeuire solent), igitur, ex communi sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt,


85. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla


86. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

domum illam cum tota classe crematurum, modo necessaria ad rem peragendam sibi tribuantur. Opus sibi esse piscatoria naui cum sex comitibus, qua simulato mercatorio negotio castella Hellesponti, quae Dardanellos uocant, penetrare possit. Nam Othomanus, ubi maxime Hellespontus coit, duo munitissima castella ex utraque parte inuicem opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae magnitudinis constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator


87. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere


88. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit. Ipse etiam, munito Bizantio ac ualido praesidio ad urbem cum minore filio relicto, exercitum ad occurrendum hosti subsequitur. Huic enim urbi maxime timebat. Verebatur enim ne, si Venetorum classis munitionem faucium Hellesponti superasset, expugnata urbe potiretur. Imperator noster, quoniam acceperat Caramanos, regis Persarum socios atque amicos, quos


89. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei


90. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

opponi iubet. Et iam duae turres oppidi bombardis deiectae erant, murus etiam qui intra turres erat corruerat, cum Charagus aduertens suos, qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad imperatorem misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum


91. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnibus prouinciis Asiae, hic Europae Othomano subditis praeest. Horum et in administrathme imperii consilio, et in bello gerendo opera maxime utitur. In primo proelio filius regis cum triginta milibus equitum, Bassa uero Romaneae cum quadraginta milibus congressi fuerant. Et quoniam equites Persarum et uiris et equis Turcis multum praestant, Turci, ne primum quidem congressum


92. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

eas ingentem copiam tormentorum cuiusque generis ad defendendas munitiones disposuerat. Ad haec regenda ad quindecim milia, uiros in administratione bombardarum aliorumque tormentorum exercitatos, locauerat. Intra uallum habebat equites uiginti quinque milia, quos de toto exercitu delegerat. Hi maxime Thraces atque Triballi erant. Peditum quoque, quos Ianizaros uocat, uiginti milia erant, manus prope inuicta, et Macedonicae phalangi persimilis.


93. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta


94. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris


95. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Georgio ergo e monte descendenti Cansabegus instructa acie occurrit, et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis,


96. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magno clamore edito corona oppidum aggrediuntur, per ruinasque murorum ad munitiones euadere conantur. Tunc oppidani praesenti animo hostem telis obruunt, nonnullis arpagones et manus ferreas extorquent, uiminea uasa ardentia in hostem demittunt, quae pestis Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat oppletus), uasa rotunda per decliuum montis se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius


97. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

obsidionem soluens exercitum dimisit, ipse in Macedoniam se recepit. In hac obsidione oppidani maxime siti laborauerant, penuriaque aquarum multas angustias sustinuerant: nam puerorum, senum et mulierum debilis turbae siti confecti supra duo milia occubuerant. Nec aliquis oppidanorum, cum uiderent coniuges et liberos ante oculos deficere, animum ad deditionem conuertit. Et nisi obsidio


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.