Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maxime

Your search found 1343 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 910-928:


910. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Quarum duae priores, dirigunt hominem in ordine ad finem naturalem. Postrema autem, in ordine ad finem supernaturalem. Deinde Humana, est duplex: Saecularis, quae vulgo Civilis dicitur, et spectat ad Ius Gentium, et Civile maxime; statuiturque a potestate saeculari, ut Imperatore, Rege, vel alio Principe, aut Republica, seu Magistratu. Et Ecclesiastica, quae ab Ecclesiastica potestate decernitur, ut Papa; Concilio, Episcopo, vel alio Praelato;


911. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ut facile quilibet advertere potest. Secundo: exemplum quoque prope affine esse consuetudini, cum scilicet nos deficiunt lex, et consuetudo, modo praemisso declaratae. Tunc etiam exemplo eorum, qui vel semel in iudicando maxime idonei visi sunt, uti solemus. Nec quicquam in tali casu peccamus. Siquidem melior est semper entis alicuius, quam simpliciter nullius conditio: et securius vel rudiore calle inceditur, quam omnino nullo: ut et Matthias


912. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

proceditur, ut sunt: legitima citatio, solita parium petitio, exceptiones de iure admittendae: et iuridica remedia; veluti, inhibitio, repulsio, appellatio, novum iudicium; et caetera his similia. Qui processus, vel ideo maxime Hungaris convenit, quod, quemadmodum et ipsi semper militares fuere, et illum a praedicta gente, perpetuae militiae addicta, accepere: ita quoque magna ex parte,


913. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

quoque populos augmentari et ampliari coeptum est; communiter iam Civile, vel etiam cum quadam appositione harum vocularum: Imperiale, Provinciale, ac huius, vel illius Regni, aut Civitatis Ius, dici solitum est; ex eo vel maxime, quod ex civilioribus, rationique; et honesto, atque iusto, et publicae utilitati consentaneis moribus, placitisque cuiuslibet huiusmodi populi deducitur, ac pro lege


914. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

lib. 9. decad. 1. ad Ius Gentium spectet: tamen cum postea pacatiore animi moderatione gubernari, atque ad ea, quae ipsis ad bene iusteque vivendum magis necessaria erant, inclinari et ferri coepissent; ac vel maxime, post receptam Christi Servatoris nostri fidem. A tempore Sancti Stephani Regis, ab anno Christianae Salutis 983. honestas quasvis inter se observassent consuetudines: leges quoque, seu ius quoddam


915. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

dici, et Leges Civiles per ipsum eo insertas, manere tantum Leges Civiles; et non reputari pro Canonibus; teste Marantha, parte 3. de origine Iudicii. Atque ita communiter sumptum, magis natura, quam moribus, maxime autem fide supernaturali constat. Dictum Divinum, quod vel immediate spectet ad Deum, vel etiam observatores sui, divinos, hoc est, beatos efficiat. De quo haec dixisse, hoc loco sufficiat, plura a


916. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | Section]

1. Vlad. art. 11. et 12. 1. Tit. 9 Constitutione Viennensi, anni 1616. ad undecimum. Et Const. Poson. Anni 1608. similiter ad undecimum. Item, art. 34. anni 1613. Et maxime extra Regnum; art. 41. anni 1536. etiamsi Iudices Regni ordinarios Maiestas Regia secum haberet: Ibidem.


917. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

superinde editas, denotari debet. QUAESTIO QUINTA. Possuntne, et quando, condescendere Literae Iudiciales? Possunt maxime, propter tres praecipue causas: primam; si uti praetactum immediate est, deductio Genealogiae motorum causae ab ultimo in praesentem, rite facta non fuerit. Secundam: si


918. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

peteret; tunc non darentur sibi, nisi fortassis collateraliter tantum, ne fraus et dolus illi potius, quam alteri ius et iustitia patrocinari videretur: 2. tit. 83. Et horum Privilegiorum legitima emanatio, maxime examinanda erit, applicando ea Constitutionibus Regni, super eo, quorum Regum literae, seu Privilegia, servari soleant; Iuxta Titulum 14. et 17. par. 2.


919. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ipsius absolvere. QUAESTIO VIGESIMA NONA. / Suntne interdum aliquae Exceptiones Procuratorum per Iudices resecandae? Sunt maxime; ne dum frivolae illae, inanes, et impertinentes, quae non ex praemissis Lege et Consuetudine Regni, admissis fontibus, sed aliunde, ad subterfugiendum tantum, et protrahendum tempus, ex putridis quibusdam lacunis


920. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

extiterint, acceptari non debent. 6. Matth. art. 14. et infra quaest. 25. huius cap. Vide plura: Licet de facto iam, etiam Ignobiles, Ex partium consensu, admitti soleant. Et maxime in Causis Novarum Violentiarum, et Occupationum, art. 35. et 36. anni 1587. Item Constitutionibus novissimis Annorum 1608. 1609. et 1613.


921. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

confuse haec simul coniunxisse, et praepostere tractasse, cum quinque priores modos iurandi, aliis quatuor posterioribus postposuisse debebat. Et sic nihil mirum, si praesens quoque ordo, ipsius dispositionem, et vel maxime quidem praemissam iam communem Inquisitionem, tanquam consequens quid illius, sequatur. De Iuramentali Depositione.


922. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO VIGESIMA SEPTIMA. Fiuntne exceptiones, velut vulgus Iuristarum loquitur Reiectiones, contra huiusmodi Coniuratores vel etiam Testes? Fiunt maxime duobus praecipue hisce modis. Primo si uti Nobiles attestati fuerint, vel deposuerint; et tamen veri Nobiles non extiterint. Ubi Nota, quod bene Nobilis, pro, et contra Ignobilem, non autem e


923. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

specialem; atque ideo in quocunque casu, veluti etiam in hoc praesenti, lex specialis per expressum communiter et indifferenter ponitur, eidem standum est, quia Legislatoris expressa haec mens ex ea elicitur; et maxime si talis lex usu ex stylo firmata extiterit. Ast ubi nulla huiusmodi specialis lex expressa habetur, ad generalem legem recurrendum est. Itaque huiusmodi rustici, hoc in casu attestari nolentes, nulla exceptione iam


924. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA. / Potestne aliquando Nobilis, vigore Minoris sententiae detineri, vel etiam alias? Potest maxime, tali casu, quando a Iudice Iure convictus non habuerit unde poenam exsolvat, quae ne illi impune transeat, neve tali impunitate et ipse deinceps, et alii exemplo illius, ad alias violentias patrandas, tanto cum maiori malitia


925. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

continet, et non mortem. De rebus autem mobilibus, omnino silet, nisi forte praedonem, vel furem nocturnum pro defensione rerum suarum occidere, tacite admittat. Secundam Personae, seu Vitae maxime, quia vim vi omnes leges repellere permittunt, cum moderamine inculpatae tutelae, in continenti. Cuius tutelae hae conditiones observari debent. I. Ut defensa ad vitae tutelam fiat, et non ad vindictam. II. Ut si in


926. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO DECIMA NONA. Debentne Iudices iuramento esse astricti, et qua forma? Debent maxime iurare, 1. Vlad. art. 33. et 3. eiusdem art. 4. Non quidem in posteriori hoc citato loco denominata forma de Rakos, de qua, ubinam contineatur, et qualis fuerit, non satis


927. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

hominis posse adimplere legem Domini) enititur dicto Iuramento suo, satisfacere. Secunda, sed suntne leges verae (obiiciet Iudex) quod secundum eas Iudicare debeat, quia soepe videntur se aliter habere? Sunt maxime verae, quia ex communi omnium Dominorum Regnicolarum, libero voto statuuntur, et per legitimum Principem confirmantur; ideoque quia sic placuit omnibus, pro veris haberi debent. Et si vero aliquando in particulari aliquo


928. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et Polonorum uxores, habentes bona in hoc Regno Hungariae, neque valentes ad Procuratoriam constitutionem, semper intra Regnum venire, propter fragilitatem muliebris sexus, viarum longam intercapedinem, et discrimina, ac vel maxime, cum viris suis subiectae sint, solae absque illis; an tales semel, ut proxime supra annotati Studiosi peregrinantes, et servientes in exteras provincias proficiscentes, pro toto absentiae suae tempore, Procuratorem


Bibliographia locorum inventorum

Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.