Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maxime

Your search found 1343 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 942-952:


942. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n21 | Paragraph | Section]

industriam paupertate, mercaturam facere, conductos a vicinis barbaris agellos colere, labore corpus, animum meditatione virtutis exercere, inter se concordia, bona fama apud exteros agere. Quibus artibus adeo profectum est, ut stare sua mole ciuitas breui potuerit, seque tueri ab externa vi, maxime Narentinarum, et, quibus ea tempestate maria omnia infesta erant, Saracenarum classium. Hi porro, cum tempore Basilii Macedonis direptione vicinarum illi tractui ciuitatum ferocius agerent, vires suas aduersus Ragusinos experti, non modo continuatam plures per menses obsidionem magnis


943. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

agerent, vires suas aduersus Ragusinos experti, non modo continuatam plures per menses obsidionem magnis acceptis detrimentis omittere coacti sunt; sed etiam, cum in oppositam Italiae oram itidem praedabundi se contulissent, ope maxime Ragusinarum nauium a Graecis, eiusque viciniae Slauis fusi inde, fugatique recedere. Ex illo clarum Ragusii nomen, et ciues virtutem suam periclitati, suisque fidentes viribus, maiora audere, atque opes per longinqua commercia terra, marique petere aggressi sunt, eoque dignitatis et


944. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

expertis, continebatur, censebaturque: adhuc illa veteris Romani morís, et lingua, et institutorum, veterisque item erga Imperatores obsequii retinens. Perrexit inde res Ragusina proferri, atque valescere; et senescente paulatim Slauorum potentia agri quoque adiectione non mediocriter augeri; maxime postquam formato ad exemplar Venetae Aristocratiae statu Ciuitatis, populoque ad ferenda legum imperia, moresque ad seueritatem disciplinae accomodandos adacto, in iustum Reipublicae corpus execreuit. Quippe natura ita comparatum est, ut ciuitates legibus, moribusque,


945. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

eiusdem ordinis ciues, nequaquam congruentia iudicentur, vetustam ob legem, liberis, nisi pari utrinque natalium dignitate proditis, ad paternos honores aditum intercludentem. Quam legem prudentissimo cuique nunquam satis probatam, et populi frequentiae, qua ciuitatum omnium felicitas continetur, maxime aduersariam, proximis tandem hisce annis abrogari placuit, simulque a consilio nihilo vtiliore discedere, in quo trecentos amplius annos perseueratum est, de non adsciscendis plebeiis in ordinem senatorium familiis. Mirifica autem fuit etiamnum puero Palmotta indoles ad litteras, et bonos


946. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

namque una cum filiis eius consobrinis, et aequalibus suis de rudimentis litterarum, de praeceptis eloquentiae, de rerum natura, de vitae officiis, deque omni reliqua philosophia graviter, et copiose disputantem assidue audiebat. Eodem auctore iuris prudentiam quoque nonnulla ex parte gustauit, maxime quae ad cognitionem patrii moris, forique, et iudiciorum valeret. Sed praecipue illo duce, et quasi monstratore usus est ferentis ad veram Poetices gloriam uiae. Et haec Palmottae quasi domestica institutio fuit; namque ad humanitatem, et caeteras ingenuas artes doctores ex professo habuit


947. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

in ea re serii, nihil ad seueritatem, grauitatemque compositi; cuncta ad vitam hylariter, iucundeque degendam, et ad honestas voluptates persequendas, et luxus eruditi gratia comparata sunt. Praecipuumque huiusmodi coetibus scenae, ludorumque studium, et maxime eorum, quibus per statos Bacchanalium festorum dies indulgeri solet, accepto ab Italicis ciuitatibus more. Hinc magna Poetis clarescendi materies, accensis inter se ad aemulationem, quas dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur.


948. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

materies, accensis inter se ad aemulationem, quas dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur. Nouis porro, nec antea spectatis fabulis gaudent; nunquam tamen Poetarum copia, effusis in eam rem iuuentutis studiis, deficiente. Sed maxime omnium illustris in hoc genere Palmottae industria fuit, maximeque admirabilis, et prope diuina infundendis carminibus felicitas: cum plerumque non amplius spatii sibi ad fabulam componendam sumeret, quam quantum personis, quas in scaenam proferebat, ad suas cuique partes memoriae


949. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n30 | Paragraph | Section]

adeo edendos nullo scripturae adiumento opus habuit. quo factum est, ut mortem eius multo maximae partis illius carminum amissio sit consecuta. Magnae autem illi curae fuit in hoc praecipue Poemate sermonis ratio, ut purum illum, et cum a caeteris, tum maxime a vitio peregrinitatis emaculatum praestaret. Cum autem animaduerteret linguam Slauam ob amplitudinem terrarum, et gentium, quas amplectitur, varietatem in plures veluti dialectos dispertitam; genus orationis secutus est, non quidem suis ciuibus usurpatum, quippe qui neque a stirpe, ut iam


950. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

eloquentiam, ut posthabitis sua quaeque Italiae ciuitas dicendi formis, et ad viliora quaeque tractanda relegatis, quoties cum Musis, et Apolline res est, non alia quam Hetrusca lingua loquantur. Inter haec maxime studia, curasque, et occupationes vitam Iunius Palmotta ad quinquagesimum annum perduxit, qui fuit humanae salutis M.DC.LVII. prospero, nec vllis aduersis casibus interpellato tenore vitae, nisi quod fratrem Ioannem nomine, natu minorem, cum quo concordissime vixerat, eximia oris, et totius


951. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

viris primariis collocatas immaturo itidem fine defunctas. Quod si corporis quoque eius habitum non ignorari a posteris operae pretium est; statura fuit paulo humiliore, facie candida, sed admodum gracili, ac caeteris oris lineamentis eiusmodi, ut in eius ortu naturam fingendo maxime excolendoque animo intentam fuisse facile intelligas. Et ille quidem quanquam medio in spatio integrae adhuc aetatis, et si stomachi imbecillitatem demas, qua et extinctus est, prospera etiam valetudine, et vigentibus cum maxime ingenii viribus ereptus est rebus humanis; nihil tamen habet


952. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

caeteris oris lineamentis eiusmodi, ut in eius ortu naturam fingendo maxime excolendoque animo intentam fuisse facile intelligas. Et ille quidem quanquam medio in spatio integrae adhuc aetatis, et si stomachi imbecillitatem demas, qua et extinctus est, prospera etiam valetudine, et vigentibus cum maxime ingenii viribus ereptus est rebus humanis; nihil tamen habet quamobrem magnopere possit accusare fortunam suam, quasi imaturo fine consumptus; quandoquidem integram domum, florentem Rempublicam, incolumes amicos, et plenam desiderii Ciuitatem excedenti relinquere datum est, neque


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.