Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostes

Your search found 691 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 221-281:


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant,


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

regiones dimissis, multos mortales ad arma concitat, seque quam primum sequi iubet, poena his capitis, qui imperata protinus non fecissent, constituta. Ipse autem adscito expeditionis socio Paulo Cinisio, uiro bellicis artibus insigni, cum manu, quae praesto erat, fugientium uestigiis insistens, hostes ad Scaruisium amnem est consecutus. Caeterum ne quid perturbationi, qua quidem nulla fere pars regni uacua erat, leuibus etiam ex causis deesset ― nam principum furore ac discordia facile inferiorum quies labefactatur ― agrestes quidam, quorum uis magna undique ad signa


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

uerum in senatus potestate more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes ascensu arcere incipiunt, nec desistunt suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati,


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

acie excesserant, uenia fere desperata sese non nisi audacia tutos arbitrabantur, pars autem aduersa non secus ac in transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in fugam sese effusuros duce eorum occiso, nec difficilem de sene, atque ob id ad manum secum conserendam inualido, sperabat uictoriam. Quem ubi praefectus in se ire uidet, protinus in hostem equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus lanceę ab


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse arma sumeret, aut Hungari depositis simultatibus ac odiis communi utilitati studere inciperent - totum enim regnum eo tempore intestino bello, ut demonstratum est, ardebat, quae quidem res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret. Maximiliani ad suos milites oratio.


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis abirent. Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur. Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci


230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per


231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

infesta redderent, Valentinus Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas Hungaris timori esse hostes putabant, puluere propter imbrem inaccensibili, nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum


232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Vladislaus Albam obsidet; Cinisius Vasonem recipit. Iam uere appetente rex uniuersae nobilitati edicit uti se Albam Regiam oppugnaturum omnes sequantur. Neque enim hostes in corde regni diutius morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad signa frequens conuenit. Quicunque enim in regno Hungariae


233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid animi ad sese tutandos hostes haberent, missilibus lacessendo atque ad leuia certamina, pari numero extra oppidum conserenda, prouocando experiri. Alemani, stationibus uariique generis tormentis


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

prouocando experiri. Alemani, stationibus uariique generis tormentis locis opportune dispositis, intra moenia sese continere, hosteis a muris missilibus impigre submouere, nec quemquam propius accedere pati. Adeo enim certis ictibus hostes petebant, ut in proximo consistere non nisi aggere e terra obiecto tuto liceret. Hungari igitur adiunctis sibi Boëmis, gente oppugnandarum urbium peritissima, neccessario ductis circum urbem crebris fossis, exercitum omnem longo agmine circundant Albae muris, atque ipso effossae


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari, suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis animi habeant. Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello semper enituit, ac si unquam alias aduersus ullum hostem, in hunc acriter pugnare decet, ac iusti


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

submoto. Statuto igitur die pro se quisque magno apparatu atque ingenti comitum clientiumque turba frequentes Budam conueniunt. Nec Boëmiae proceres, quo regi gratificarentur (nempe in ditione Vuladislaui tunc erant), huic abfuere concilio. Qui quidem professi eosdem se hostes amicosque cum Hungaris habituros domum regressi sunt. Oratores quoque a Maximiliano, qui decreta Hungarorum ad se referrent, Budam missi. Caeterum, postea quam in concione postulata Alemani propalam recitata sunt, ab uniuersa nobilitate plebeque magna


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari quoque, quum aliquamdiu consultassent, quonam in loco Turcis occurrerent, atque hinc metu periculi, hinc praedę gloriaeque auiditate distracti sententias uariassent, quidam enim censebant, et hoc profecto salutare fuisset consilium, in monte pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum attingere. Nam quum in nostro exercitu mille tantum et quingenti equites essent, numero longe superiorem hostium equitatum haudquaquam sustinere potuerunt, pedestribus copiis nostris ad primum statim praelium


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos subinde interficere atque in mare solent


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Grimano Veneto suam ignauiam exprobrat. Dum haec geruntur, reliqua Turcarum classis Cyparissium absque ullo tumultu coepit portum (abest a Methone duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero die esset agendum: neque enim Turcas ibi praeter unam noctem, ut euenit, moraturos arbitrabantur. Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae, quum rubente aurora hostes eos conspicati insequi coeperunt: itaque deficiente sub sextam fere horam uento illos consecuti sunt. Subsolanus enim sicut aestiui solis exortu uehementior fit, ita a meridie languescere primo, mox cadere, fauoniumque ab occidua regione, quo sol ipse tendit, excitare solet,


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

haudquaquam animum demisit. Itaque praefecti magis quam gubernatoris munus obiens (praefectus enim genere Venetus ordineque patritius, atque ideo belli prorsus insuetus metu imminentis periculi in inferiorem partem nauis sese abdiderat) cohortatur suos, ut praesenti animo pugnarent, atque hostes temere insilientes repellerent, cogerentque praecipites ruere in undas, nec formidarent periti rei nauticae imperitissimos. Haud irrita cohortatio fuit: Christiani enim totam in uirtutem spem reponentes


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt. Naupactus ab incolis desperantibus deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab Albanesiis mulctatur. Graeci qui Naupacti erant, quod


245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

ingenti eorum, quibus res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores fuisse, abusi plane imprudenter subita regis post praelium profectione. Qui quidem, quod satis constat, tum ne coeptum interrumperet iter, tum fame, ut dictum est, urgente, coniectos in fugam hostes nequaquam est persecutus. Ferrandinus Venetorum ope Gallos Neapolitano regno exuit; Carolus Gallorum rex obit. Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul


246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

coacto equestri exercitu, qui et uiribus et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu


247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula incolumes in urbem


248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

nauale inituri antemnas soleant dimittere, modo sint nauticae rei periti, nec de fuga cogitent. Turcae ubi uident se ab hostibus religatos, fugamque praereptam esse, pars eorum tela in hostes adigere coepit, atque ne saltu ad se irrumperent arcere, pars salute desperata circumspicere qua in hostilem transilirent nauim, ibique pugnando inter hostium corpora ab se occisa caderent. Tandem quinque ex Turcis, animaduertentes Christianos segnius prae timore, quem


249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

abscindunt; uela una cum antemnis neccessario collapsa hostium capitibus incidunt, oculosque ac manus eorum obtegunt, simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem nulla ex parte


250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis


251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

in Coroneos humanitate compelli ad defectionem potuerunt. Vi autem urbem aggredi haudquaquam uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile


252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ex suis, fraude uero ac consilio, ut fama obtinuit, Venetorum, dum castellum, quod incolae Croiam dicunt, eorum custodiae aliquando creditum repetit. Albanesii igitur talem ducem nacti tandem non dubitant Turcis hostes propalam fieri, finesque eorum ultro incursare. Qua quidem re motus Pheris Eunuchus, Scodrensis prouinciae praefectus, ad sexigentos equites, ut hostium conatibus obuiam iret, celeriter


253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium fuit: quinquaginta tantum ex Turcis uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet,


254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut Hungarum non minus


255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut Hungarum non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent. Quos quum ad quietiora consilia et arma deponenda inclinatos animaduertissent, et ipse non suo tantum nomine, sed etiam perinde ac pacificator a Venetis adhibitus, ad pacem his conditionibus componendam Bazethem fere


256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

At Galli, insitam eorum socordiam prospera fortuna fouente, in dies negligentiores atque ab secundis rebus, ut fit, magis solito incautiores esse, ac ueluti ipsi obsessi fame macerarentur, non autem hostes clausos obsiderent, labores detrectare, moram ac dilationem certaminis aegre ferre, in casum uniuersae pugnae obsidionis taedio Hispanos prouocare. Hostium enim noua auxilia a Venetis, ut dictum est, submissa ignorabant, nec consilium Hispani ducis animaduertebant. Qui


257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit, Francosque armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico


258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Veneti nominis foedus ictum est. Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui Quintini oppidum appellant. Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum,


259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis ius expetere. Sed quia Venetorum uiribus pontifex per se impar est, mandauit mihi, ut te, rex Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam


260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec tuis duntaxat, sed, quod proprium magni regis est, amicorum et ipsorum etiam hostium rationibus inseruieris. Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere. Haud difficulter populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente cupiditatibus suis rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene


261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

atque incensa ― haec enim oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ― Cassianum aduolauit. Ibi re prius ad consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

ac inuidia, sed etiam pontificis in Gallum odio tanquam furia quadam eos committente, quicunque Francorum regi infensus erat, is pontificis insaniam fouebat. Itaque re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia uersis, nihil quod aut ad instaurandos sacerdotum mores, aut ad hostes Christiani nominis contundendos pertineret, agi tunc potuit. Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem


264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

intra paucos dies occupauit, sed etiam Mutinam et Regiensium ciuitatem ab Alfonsi Hestensis imperio auertit, quandoquidem Alfonsus, ut a rege Gallo descisceret, adduci non poterat, existimans Gallorum societatem, quoad hi Mediolanum retinerent, maximo rebus suis aduersus omnes hostes munimento fore. Interea ab Heluetiis, pontificis et Venetorum conductitiis, quum iam dies stipendii accipiendi uenisset, atque forte Veneti et pontifex ambigerent, quis eorum pecuniam militibus numerare deberet, procacius stipendium flagitatur, atque eo seditionis peruentum


265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res postulauerit, bellum ultro inferre. Et probe nostis Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt


266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam spes, nedum honoris locus ullus esset? Sequimini igitur Deum, libertatis uestrae auctorem, qui stupentibus aduersariis uestris uos una contraxit atque armis induit. Neque enim sine Dei nutu in unum armati, nullo nobilium obsistente, conuenistis. Itaque dum metu torpent, aggredimini hostes uestros: omnia caede ac fuga complebitis. Nihil minus sperant luxu suo perditi homines quam uobis animos esse excutiendi iugum seruitutis. Docete insolentes belluas ex aequo cum suis colonis ac ciuibus uiuere, non autem per intolerabilem fastum


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse; quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

in bello haud paruum momentum faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur Turcae rati, ut erat, hostes metu quietos esse, quosdam e suis Chaualam, et ita his a duce imperatum erat, intromittunt, reliqui partem hostium, qui secreti a coetero exercitu ad tormenta aenea, quibus arx Chaualae deiciebatur, excubabant, adoriuntur, quosdam ex his repugnantes interficiunt, alios uiuos capiunt,


269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non cremare) ignem iniecere, eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent, appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum clade conspecta, ferrent. Quidam spoliandi studio, simul et suos funeris causa inquirendi, dum hostilia uoluunt cadauera, reppererunt, magna spectantium admiratione, foeminas quoque uirorum armis ornatas, atque ita in hostem uersas, ut


270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

transmissoque amne in perculsum Moschouium signa inferunt, atque haud parua cęde aedita hostem in fugam compellunt, totoque campo, qui inter Panticapem et Borystenem interiacet, hostis exactus. Nec contenti fuga hostium Poloni, sed consternatione eorum abutendum rati ultra Borystenem hostes insequuntur, ac prius quam a pauore sese colligerent iterato praelio eadem fortuna cum Moscouio confligunt. Itaque ex Moscouiis supra triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum,


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis stantibus equis, uulnera inferri et accipi, cruorque effusus late manare coeperit: insitae animis uirtuti ficta cedet meditatio. Itaque quum primum uideritis hostes tormentis nostris in fugam coniectos, quorum ne fragorem quidem, nedum lapidum tanto impetu excussorum ictus sustinere poterunt, subdite equis calcaria, et instate tergis fugientium, atque pauore attonitos ac dispersos uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis ad dimicationem,


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

turmales doceret, ne iniussi in hostem procurrerent, sed quum ad teli coniectum cum hoste conuenissent, tubaque signum datum esset, extemplo deducta media acie in dextram leuamque applicantes se apperirent uiam, qua tormenta emitti possent, ne, ut Sophiaco bello contigerat, tela in hostes ciuibus permixtos excussa plures Turcarum quam hostium interficerent. Hostes turpi fuga dilabuntur; Heliopolis et Damascus se, Camsauo caeso, Turcis dedunt; Iamberdinus cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

deducta media acie in dextram leuamque applicantes se apperirent uiam, qua tormenta emitti possent, ne, ut Sophiaco bello contigerat, tela in hostes ciuibus permixtos excussa plures Turcarum quam hostium interficerent. Hostes turpi fuga dilabuntur; Heliopolis et Damascus se, Camsauo caeso, Turcis dedunt; Iamberdinus cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in desertis locis latibulum quaerit. Iam Cercassorum acies ad equestre certamen instructa paulatim ad Turcas, et ipsos ad pugnam


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit, praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam ipse eo accederet, urbem aut ui, aut uoluntaria deditione in suam redigeret potestatem, quo ibi praesidio imposito Caërium petiturus hostes post terga non relinqueret. Substiterant Gazae octingenti circiter equites Cercassi cum impigro et acri duce Casalio Iamberdino, caeteri, qui proximae cladi superfuerant, Caërium profecti erant, ibi comitia nouo regi creando habituri. Itaque ubi Sinon urbi appropinquare


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

Cercassi quicquam de pertinacia remittebant, quum Sinon Macedo, accensus ira atque sui protegendi corporis immemor, in primam aciem peruolat; quem Cercassus quidam iam portam occupantem hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae perculsi retulere pedem, nec siuerunt tamen hostes eius corpore potiri, rapere conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra (delapsus enim ex equo fuerat) nondum exanimem, cum inhęrente telo, quo in conspectu regis mortem obiret, et ita ei cordi


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Stabant obnixi Cercassi haud pauciora inferentes quam accipientes uulnera: tandem Turcarum multitudine circumfusi, telisque pene obruti ac confixi, relictis portis in domos ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

eos leui cibo uires corporis reficere, deinde equos sternere, paratosque in expeditionem esse. Primis igitur tenebris centum equites silenti agmine ex oppido emittit, docetque, ut circuita ualle in qua Turcae abditi erant, occulti a tergo illis considerent, et ubi signum consurgendi accepissent, hostes, sublato quanto maximo clamore possent, inuaderent. Ipse paulo ante lucem iubet puellas et coeteras iuniores mulieres choreas extra urbem ducere, atque in conspectu Turcarum audacter pergere, affirmans se in tempore auxilio affuturum. Turcae nondum scalis


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

sese conuertunt. Qua re animaduersa Kegleuus cum reliquis equitibus ex oppido prouolat, mulieribusque receptis ac post equites ita locatis, ut per sese tuto urbem repetere possent, in Turcas impetum facit, dato signo illis, qui trans montem conditi erant, ut a tergo hostes adorirentur. Itaque Turcae ad unum omnes, uix nuntio cladis relicto, caesi, aut capti. Samandrienses Turcae a praesidiariis Taurunensibus felici strage repulsi; Salomon armis sibi gloriam parare nititur; exercitum


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio in Sophenos, Turcarum hostes, quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe nimium, simul et auare uictis imperitare ― cum Hungaris foedus iisdem conditionibus renouandum missa, ut supra dictum est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem cum illis fecerat, ne


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte custodias hostium fallere possent, cum naui onusta puluere accensibili per Danubium nocte in urbem irrumpere. Quod consilium per se quidem obsessis salutare futurum fuisset, si tegi silentio potuisset, uerum ad hostes delatum urbem procul dubio prodidit. Turcae enim re per quemdam transfugam Moesum enuntiata intentiorem custodiam adhibentes nauim coeperunt, obtruncatisque uectoribus puluere eo potiti sunt, pertinaciusque in obsidione perstiterunt, conicientes deesse obsessis, quibus muros


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

uagabatur. Alii truncos ingentium arborum ferreis confixos clauis prouoluebant ex arce, qui ubi in hostem muros subeuntem incidissent, magnam stragem necessario aedebant. Quibus quidem in praeliis saepius per biduum die noctuque continenter diuersis etiam locis pugnatum est, quum hostes copiis in multas partes diuisis uicissim praelio succederent, ducibus eorum pro sauciis et fessis abundante multitudine integros ac recentes in pugnam submittentibus. Et quum omnes Turcarum conatus eo magis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.