Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostes

Your search found 691 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 520-526:


520. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

maximam faciunt. Non paucos etiam hastis praepilatis, sudibusque praeustis, saxis ac densatis missilibus incessunt. Praeterea ut crebras et uix iam tollerandas impressiones impedirent, cupas quamplurimas puluere tormentorum, seuo, pice, scandulisque complent, ac ardentes in confertissimos hostes subinde prouoluunt. Pugnatur uno tempore omnibus in locis, atque omnia etiam extrema tentantur, quae minime uisa pars est firma, huc concurritur. Et quamuis nostri tantae molis defensione distinerentur, nec facile pluribus pauci ubique occurrerent; omnia tamen fortissimo


521. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Ipsos quosuis labores et pericula, mortem denique ipsam non detrectaturos, pudore tandem potius quam rationibus uicti consilium ineunt, dictisque suffragiis mox ad Brezt sua illinc transferenda statuunt castra, eo nimirum animo, ut obsessis expetitam in tempore ferant opem et hostes illinc propulsent. Quae adeo audacter, prope ipsam Petriniam in ipso nempe hostium conspectu ponunt, ut non nisi Colapis amnis eos dirimeret. Nostris quidem tunc animus erat, suo aduentu partim recentem militem in Petriniam imponere, partim etiam hostem quo mitius obsessos


522. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

multis resistere praesumerent, exprobrabant, praeteritam quoque cladem Breztensem illis in memoriam refricabant, ac dira quaeque non minus superbe quam imperiose, ni Euro uelocius, si salui esse uelint, illinc abscederent, minabantur. Verba quidem hostes nostris dare videbantur, interea tamen ab oppugnatione non cessabant, sed quo citius uoti compotes euaderent, dies noctesque stupendos ad euertendam Petriniam agebant cuniculos. Extremum iam hoc oppugnationis erat refugium, ut quod propriis uiribus quantumuis maximis se expugnare posse


523. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

et pro illi pugnantis benignitate, qui cum omnibus belli casibus intersit, tum praecipue eis, quibus nihil ratione potuit administrari, erepti sumus. Nam dum nostri obsidionem illam ociosi ac oscitantes inspectarent et neque quicquam obsessis auxilii, praeter uerba speciosa (quae etiam mox hostes excitato in castris fremitu, ita ut neque audiri nedum intelligi possent, intercipiebant) dare possent, diuino plane moniti sunt oraculo, ut illinc quamprimum recederent, ac hostium castra a tergo circumuenirent. Fuit autem in eam rem a praefecto Scisciensi


524. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

uix bene cognitus. Antequam tamen eo concederent, in tantis rerum angustiis, quomodo de suis conatibus inclusos certiores reddere possent, ne eos in desperationis baratrum suo secessu coniicerent, haud modice discruciabantur. Capto demum ex tempore consilio, dolis et stratagemate hunc in modum hostes circumueniendos statuunt, suo cuidam gregario persuadentes hanc obeundam iniungunt prouinciam, ut quibuscunque posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hic itaque more turcico abrasus, habitu quoque et


525. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

eos in desperationis baratrum suo secessu coniicerent, haud modice discruciabantur. Capto demum ex tempore consilio, dolis et stratagemate hunc in modum hostes circumueniendos statuunt, suo cuidam gregario persuadentes hanc obeundam iniungunt prouinciam, ut quibuscunque posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hic itaque more turcico abrasus, habitu quoque et lingua, quam probe callebat, Turcam se esse simulans, noctu clam in hostium castra commigrat, ex manipulis Ianicherorum se unum esse mentitur, cum


526. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

peditum, quam equitum delectu, sine mora insequuntur, turpem illis obiiciunt fugam, uituperiis afficiunt, minis territant, terga praementes ad pugnam lacessunt. Tandem nostri ubi iam moram in periculo esse cernerent, mox gressum conuertunt, inuocatoque numine diuino, magna ui, maiorique impetu in hostes aperto Marte irruunt, terga dare cogunt, fundunt fugantque ac in Colapim uastis gurgitibus absorbendos impellunt. Multi Turcarum ibi caesi, pauci ex condicto uiui capti, pars magna flumine absumta. Szerdar ubi tam inopinatam, ac funestam suorum cladem anxius prospicit, timore non minimo et


Bibliographia locorum inventorum

Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.