Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: meas Your search found 362 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 144-145:144. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section] tam mouet me damnum quam iniuria. deum testor si manebo in Hungaria recordabor, ut leniter dicam, hujus insolentis temeritatis pumilionis illius, etiam si deos et homines propterea offendam. Ego pro commodo tuo et honore libenter et sanguinem et fortunas meas profuderim, sed contumelia abiectissimi hominis intolerabilis mihi est. Hac de re pleraque dominus Thurcouith vir integer narrabit V. M. D. cui mea seruitia commendo.
quippe quum hyems hactenus mitis fuerit, necesse est ut postrema eius pars inhorrescat aptaque gelandis piscibus fiat. Certo velim tibi persuadeas, me non modo hac in re, sed etiam in ceteris omnibus, quę ad te pertinere putabo, omnem meam operam atque studium adhibiturum esse vel supra vires meas, efficiamque ut si successibus inuiderit fortuna, mei tamen conatus abs te probentur. Nunc profecto non licuit hinc ad te res mittere in ea copia, quemadmodum ego destinaueram. nam et hic equus in quo famulus reuertitur uix equitem ipsum istuc reducet, et ille quem Petrus seruitor tuus dedit,
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.