Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1129-1155:


1129. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

factitant, optandum nobis potius est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem compellantur, non ut etiam facem iis praeferamus quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens


1130. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium coniectu difficile est; illud si praestes, erit quidem aliqua civium erga te reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam vix


1131. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ilico futurum sciat si ulla in re eiusmodi coeperit emicare. Itaque talia ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode


1132. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere


1133. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

consensionem ut suadeam, propositum non admittit, quippe id alioquin pernecessarium est et esse habetur solentque prudentes viri, ut facilius id assequantur, in levioribus quibusdam mulieri concedere, quae tamen suae in uxorem auctoritati nihil officiant. Id tantum monere me omnino oportet ut, quantum industria nostra valebit, excolere illam et ea, si fieri possit, politia imbuere non desistamus qua exteras feminas sublime nimium fulgere conspicimus. Sit aliquis vestitus splendor, sit in exteris excipiendis tractandisque permissa comitas, quae


1134. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias calamitatesque ignorat, quae autem utilia sunt, sueta gentis ignavia praetermittuntur. Atqui audere nec cassum ignavis querelis remedium implorare, sed


1135. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quis ministrarum promeruisse gratiam eandem litteris semper foveat suscitetque, quod tamen ipsum non modica utrinque cum cautione faciendum est; alterum ut hunc optimatum favorem aut prorsus abscondat, quo gentilium non subeat invidiam, aut omnino in vulgus proferat, quo invidiam metu reverentiaque compescat. Haec quod ad aulica attinet: quod autem agendam publice in Croatia vitam concernit, id ego ante omnia consuluerim ut, quoniam mediam inter rigorem nimium et extremam comitatem viam eligere est


1136. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

solenni hoc Magistrorum delectu Se munere Suo plene defunctam existimet, in zelo vero, doctrina el probitate vestra tuta conquiescat, ut adeo tam piam ejusdem intentionem non dico negligentia (quis enim id vel ominari praesumat?), sed vel levi aliqua remissione fraudare grande omnino piaculum videatur. Habetis praeclarum, quem vobis Augusta praeposuit quemve ego Altissimo ejus nomine talem hic status, ducem, qui vos confirmare dubitantes, fatigatos excitare, ancipites erigere possit et consolari.


1137. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

praestabitis quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam incitamenta, quam modum eadem proponendi cujusque indoli accommodaveritis. Unum adhuc est, de quo vos in particulari commonendos existimavi, clarissimi altiorum Facultatum Professores; Vastae omnino ac propemodum immensae sunt, quas tradituri estis, scientiae, spatium vero, quod singulae absolvendae Augusta designavit, sat angustum. Delectu proinde opus est, clarissimi viri, ut, resecatis quibusvis inutilibus speculationibus, ea


1138. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

De eo agitur ut natio Hungara ad aequalem cum quacunque Europaea gente eruditionis scientiarumque gradum provehatur. Ad grande hoc opus perficiendum parantur iam prima instrumenta, typhographiae, bibliothecae, decernuntur iis, qui grave quodpiam opus scripturi sunt, ampla omnino praemia, parati servantur sumptus pro suscipiendis doctis peregrinationibus, ad artium et scientiarum Academiam iam elonginquo respicitur. A labore, diligentia, conatuque vestro et totius Hungariae professorum pendebit seriusne aut citius communis haec patria insigni hoc


1139. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inpedimentis proveniunt. Haec attente observare, detegere, remediumque ipsis adferre, majorem tantisper industriam requirit. Majori compendio sinister successus ipsi producto adscribitur, ut per id ingrata haec cura evitari possit. Et ideo interesse publici omnino videtur, ut Legislatio obligationem promovendarum ejusmodi Culturarum defigat, administratio vero publica, accurato legis hujus effectui irremisse insistat. § 16. Exter, qui seu


1140. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

historia naturali practice versatos perfici possit, aeque extra dubium versatur. Unica itaque circa necessarios ad id sumtus quaestio moveri potest, verum Deputatio haec demisse existimat, eum esse fundi literarii Hungarici statum, ut is expensis his omnino sufficiat. Et si in moderno ejus statu pro sumtibus his fundus re ipsa non adesset, censet Deputatio haec, quod excussis rite erogationum positionibus, invenientur in iis tales, quas resecare interest, ut fundus pro utilissimo hoc instituto inde confletur;


1141. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seminis comparatio, neque unquam cultura haec, ut in Elaborato status actualis §-pho 30. ostensum est, solidas radices figet, donec semina haec naturalisentur, adeoque, qui primus modum id efficiendi deteget, tantam Regno procurabit utilitatem, ut insigne omnino praemium mereatur. Neque enim id pro impossibili haberi debet, cum sint aliquae Regni partes, quae ad Moscoviticum, aliae quae ad Italicum clima prope accedunt. Quodsi modum ejusmodi honorata aliqua persona invenerit, praemium ejusmodi non in pecunia, sed in


1142. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut terra debite praeparetur, plantae in debita distantia collocentur, spina, folia, cacumen, et pistilli in tempore decerpantur: denique ut et bonum semen adhibeatur, et tam inseminatio, quam et collectio tempestive fiat. Ut autem id in effectum perducatur, activam omnino localis magistratus industriam exposcit. Articulus XII. De sufferendo Viennensis Abaldi monopolio. § 34.


1143. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Motivum. Hanc provisionem caehae maxime refugient, non tam propter concurrentiam, quam ideo, quia ordinatio haec eos impediet, ne de pretio artefactorum suorum ita facile condicere possint: verum et justitia et ratio publici legem hanc perferri omnino exposcit. § 56. Absolute propria alicui opificio fabricata alterius speciei opifici non liceat elaborare. Si tamen fabricatum aliquod, quod aut aequivocum sit, aut vel aliquem cum alio opificio


1144. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

ne producta Hungariae impositionibus provincialibus, artefacta vero dimidio exotico consumtionali portorio per vectigal Germanicum graventur, dum haec in Germanicas Provincias invehuntur. Id autem reciproce constituere omnino potest, ut Germanica producta et artefacta iisdem oneribus subjaceant, dum Hungariae inferuntur. Verum si reciproca ejusmodi onera stabiliantur, evenit plerumque ut ejusmodi reciprocum nec uni, nec alteri parti proficuum evadat, et tunc


1145. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

cogantur. Deinde exteri post prohibitiones has tanto ferme minus de Hungaricis productis evehunt, quantum antea de mercibus suis invehebant. Itaque sicut naturalis qui inter Hungariam et Germanicas Provincias tamquam unius ejusdemque Monarchiae membra intercedit nexus omnino deposcit, ut legislatio Hungarica prohibitionem hanc canoniset quoad eas mercium species, quas citra sui detrimentum e Germanicis Provinciis habere potest: ita naturale veri proprii emolumenti studium exigit, ut prohibitionem hanc sufferat quoad


1146. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id piscatores faciliorem eorum distractionem, adeoque majorem industriae suae mercedem nanciscuntur. Hanc proinde decerni ratio procurandi sensim majoris nautarum numeri omnino exposcit. Quoad reliquum littorale dispositio haec extra casum versatur. Verum Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo Provinciali Croatico praeclusi sunt, et in his plane


1147. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

circumstantiae ejusmodi constant, ut nocivas ejusmodi prohibitiones antevertere possit. Ut autem evehendae cujuscunque mercis prohibitio ita intercedat, ut nullum exinde in bonae fidei mercatores detrimentum emanet, id et justitia et promovendi commercii ratio omnino deposcit. Jam vero id nulla alia, quam quae in textu proposita est, ratione praestari potest. Nec obstat, quod id occasionem maleversandi praebeat in eo, ut contractibus etiam tardius ineundis anteriora data inserantur. Verum id detegere ad partes publicae


1148. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

certe libertati commercii admodum adversatur, constituitque aliquam pro habitantibus in Capitalibus, et Depositorialibus stationibus quaestoribus monopolii speciem. Quare Deputatio haec demisse existimabat, incremento commercii omnino prospectum iri, si lex haec perferatur. § 90. Aestimatio mercium auditis bonae existimationis mercatoribus Hungaris peragatur, in hac moderata rerum pretia statuantur, norma vero, juxta quam


1149. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen longe majores quam provincialibus, concessi fuerint. Causa favoris hujus in sterilitate partium illarum, et incolarum paupertate collocabatur. Et vero tanta est partium illarum miseria, ut ratio conservationis incolarum horum aliquem a legislatione succursum omnino deposcat. Quaestio tantum in eo versatur: an id per favores vectigalis, vel vero per aliquam onerum publicorum relaxationem opportunius praestari possit; jam vero constat, quod favores vectigalis praecipue ad eos, qui quaestum exercent, relaxatio vero alicujus


1150. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quorum organisationis elaboratio Deputationi Juridicae commissa est, introducta, et mox projectandus vectorum coetus stabilitus fuerit, legislatio conformem his circumstantiis faciet provisionem. In moderno etiam vecturisationis statu ratio promovendi commercii omnino deposcit ut exortae inter mercatores et vectores differentiae quo citius superentur, nimirum ne seu unus, seu alter longum in his discutiendis tempus perdere debeat. Questiones autem circa id: an


1151. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

opera adeo sumtuosa geometrarum vero plana et opiniones, teste quotidiana experientia, adeo dubii eventus sunt, ut singulum particulare planum duplici, dirigentis nempe geometrae et Departamenti Hydraulici, revisioni subjici omnino intersit. Si dirigentes omnes locales geometras, adjuncti vero ipsos dirigentes artis peritia superaverint, singulum certe publicum opus post binariam ejusmodi revisionem feliciori quam hactenus eventu


1152. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

cum omnes hi labores ad semel suscipi non possint, ipsum etiam qua serie peragendorum horum laborum ordinem determinabit. In determinandis laboribus semper ad id reflectet: an procuranda per eos utilitas publica necessariis in eos expensis correspondeat? Eorum vero, quos omnino suscipiendos esse determinaverit, accurata, quoad res admittit, laboratorum et sumtuum schemata elaborabit. Motiva. Generale navigationis planum eo dirigi debet ut maxima, quoad fieri potest, Regni pars beneficii


1153. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit. Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest.- Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id


1154. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum, pestem, aut aliud simile flagellum, circulantis pecuniae massa ita diminuetur, ut quisque paratam tantum pecuniam, velut in arduis ejusmodi circumstantiis praesentaneis necessitatibus magis accommodam anhelet, adeoque omnes omnino schedae hae redimi debeant. Et tunc non poterunt quidem illae parato exsolvi, sed proprietarii per activas cassae obligatorias excontentari debebunt. Verum in communi ejusmodi calamitate eadem sors omnes etiam privatos creditores manebit;


1155. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. 5. Fundus hic convenit dignitati legislationis; nullam enim mercantilem operationem involvit, adeoque e legislatore mercatorem non efficit, sed fundatur unice in bancali manipulatione, quae indoli legislationis omnino congruit. Et haec est demissa Deputationis hujus circa modalitatem conflandi fundi publici opinio. Possent aliae etiam, forte magis lucrosae, sed tanto intricatiores, pluribusque fortuitis casibus expositae bancales ejusmodi manipulationes proponi:


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.