Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1156-1182:


1156. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

Pont. Max. suam hanc navat operam, atque ita navat, ut nihil sibi potius, atque honorificentius esse ducat, quam ut doctissimo satisfaciat Principi, cujus immortalia sunt in omni laudum, meritorumque genere monumenta; ut omnino existimandum sit Divino plane consilio ipsius Pontificatum in ea reservatum fuisse tempora, quibus Ecclesia maximis undique jactata fluctibus, summa Moderatoris, ac Magistri sui virtute, sapientia, atque animi magnitudine


1157. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

explicandi difficultate. Nunc omnia fuse, copioseque persequutum esse te video, nihil ut fere in summa rerum obscuritate aut sit praetermissum, aut a carminum cultu, atque humanitate detractum. Ain vero? Pergin tu Musas, omnino ut sapiant, adigere? miror equidem illas tantopere morigeras esse factas, atque a risu, ac joco, ad tantam severitatem traductas. Sed opportune actum est a te, qui leniore primi de Cartesiana Philosophia operis argumento, quo


1158. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

praescripta enim esse vocabula, et quasdam veluti disciplinae formulas, quae rerum vim, potestatemque duntaxat declarare valeant: has autem arcendas esse a carminibus, ac prorsus repudiandas, propterea quod quae a venustate, ac numeris omnino abhorreant: ita si persequi illa etiam velimus, quae ab intima philosophia hauriri solent, cum eadem per se satis aspera sint, atque impedita posse ea quidem quasi mollitie enervari carminum, illustrari autem non posse. At qui ita


1159. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

Quapropter quid est, quod illos a liberaliori hac jucunditate prohibeamus, nisi forte imitari velimus L. Lucilium, qui ea, quae scriberet, a doctissimis legi recusabat. Nam facete ille quidem, qui neque ab indoctis, quos omnino contemneret, neque a doctissimis sua legi vellet, cum ea scriberet, in quibus summa profecto esset urbanitas, sed doctrina mediocris. Sed ad hujusmodi res si Musarum elegantiam traducamus, quae et gravissimae sint, et ad Sapientium


1160. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

Malo enim praestantiam, quam multitudinem legentium. Bene Euripides, qui in tragoediis recitandis Platonem concioni praetulit; quod multo etiam magis nobis est quaerendum in rebus gravissimis, atque a populi judicio, et consuetudine omnino abhorrentibus; philosophia enim vulgi testimoniis minime ducitur, neque imperitorum conventus, ac plausus consectatur, sed paucis contenta judicibus in sapientiorum duntaxat comprobatione conquiescit. Sapientes autem viros non modo


1161. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

posita, atque ad eorundem sensuum usum perceptionemque accommodata. Ulla igitur spes erat, ut quispiam universam naturae descriptionem absolveret, quando et rei ipsius summa esset obscuritas, nobis autem adjumenta rerum cognoscendarum omnino deessent? Nam si ingenio, et cogitatione ea persequi velimus, quae sub sensus minime cadunt, commenta magis nostra, quam res ipsas describemus. Sed plerique vel ingenii aestu, vel gloriae cupiditate abrepti, cum omnem rerum formam,


1162. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

quae sub sensus minime cadunt, commenta magis nostra, quam res ipsas describemus. Sed plerique vel ingenii aestu, vel gloriae cupiditate abrepti, cum omnem rerum formam, atque ordinem tenere sese, ac perspicere jactarent, ad illa, quae omnino ignorarent, delabi maluerunt, quam ea quaerere, quae in sensus ipsos facile incurrerent. Illi igitur dum initia, primasque causas aequo cupidius consectabantur, a rebus ipsis, quae cognosci quidem poterant, si veri inquirendi viis


1163. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

institissent, quicumque Philosophiae excolendae operam hactenus dederunt: uberiorem sane rerum pulcherrimarum scientiam haberemus. Nam si aliquando cognitus hic fuit optimus philosophandi usus, saepe tamen, ac diu intermissus fuit, aut omnino neglectus. Baconem de Verulamio doctrinarum omnium ducem, ac magistrum hujusmodi artis, atque ineundae viae demonstratorem quidem fuisse scimus, minime tamen hanc laudem rerum etiam inventarum gloria cumulasse. Eundem investigandi


1164. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

fieri oportere minime dubitavit, ejusdem legibus, tanquam vinculis teneri omnia, et coalescere. Quantus vero hic subito rerum omnium consensus, confirmatioque extitit, cum tot ignoti antea caeli motus, Lunae, et Cometarum incerti omnino, ac varii cursus clarissime patuissent, cumque easdem, quas ipse praescripsisset, germanas esse Naturae leges declararent! Atque hoc quidem ille in conversionibus siderum, atque ingentibus hisce mundi corporibus praestitit. Quid


1165. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

tenuissimis radiorum particulis perfecit? Nam quid corpore illo, quae lux dicitur, nobis erat obscurius? Nam autem postea, quam haec quoque est ab illo pertractata naturae pars, quid nobis in ea penitus cogniscenda claritatis omnino defuit? Subtilissimum, ac tenuissimum lucis radium dividimus, ac dispertimur, singulis quibusque partibus quae ratio, quae vis insit, novimus, e quorum admixtione quae colorum discrimina oriantur, quoque e corporum contextu qui


1166. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

a quopiam, aut fero certe perficiantur. Sed incredibilis, atque inusitata quaedam ingenii magnitudo iisdem, quibus caeteri, finibus minime contineri potuit. Quod quidem cum considero, sic mecum ipse existimo: duos ab omni hominum memoria omnino singulares extitisse Viros, alterum hunc ipsum Newtonum, Poetarum principem Homerum alterum, quos quidem in dissimillimis artibus simillima laude dignos arbitror. Ante Homerum si qui fuerunt poetae, hujusmodi certe fuerunt, quales


1167. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

ac moderatorem Deum. Nam bene, ac sapienter est a Bacone de Verulamio traditum, eum, qui minime hunc rerum ordinem intelligeret, ignorare fortasse posse Rectorem, ac Mundi Gubernatorem Deum esse; qui vero in rerum contemplatione omnino esset versatus, qui hunc ornatum praeclare nosceret, qui tantam in rebus omnibus convenientiam, consensionemque videret, eum praeesse mundo Dominum dubitare non posse. Atque hinc quidem accepimus Newtonum, qui unus


1168. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alterum incurrat; eo incursu debere fieri velocitatis mutationes per saltum in ipso contactu videt, quod etiam in mollium corporum superficie contingere debet; quare ne continuitatis lex infringatur, is contactus excludendus omnino esse videtur, ac incipere velocitatis mutatio fieri in parva corporum accedentium distantia, per vim quandam repellentem, et contactum ipsum impedientem, proinde in spatiis infinite minutis haec esse infinita ad v. 1600.


1169. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Inde deducitur per illam Boscovichianam curvam facile omnia explicari, quae per quascumque vires in natura fiunt, variis elementorum inter se junctorum ordinibus constitutis. Ex quibus omnibus a v. 2570. consequitur, nullam omnino haberi in natura quietem, multaeque subjiciuntur de ipsius naturae foecunditate, varietate, ordine, nexuque considerationes. Demum a v. 2630. ad omnium investigationum fructum percipiendum deducimur, ad magis magisque


1170. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]


432   Namque animadversum tunc est, loca, quae daret aequus,
433  Circum si per eum Mars se converteret, orbis,
434  Servatis distare locis, verisque, nec esse
435  Non alia omnino: nimirum tanta reperta
436   Haec discrimina, uti manibusve, ullisve referri
437  Usibus haud possent oculorum, artique videndi.
438  Multos ille modos, ut nectere cuncta valeret,


1171. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

impediatur.
1697  Nunc quam desipere est, quia non deprendere sensu
1698  Possis, quod sensu certe haud deprendere debes,
1699  Omnis materiae raptus si mutuus extat,
1700   Omnino in rebus jam raptum hunc esse negare!
1701  At neque qui triviis nutritus, vei pecus inter,
1702  Ingenium qui pingue gerit, puerique bilustres
1703  Si videant muscam distento insistere funi


1172. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

accidit, quod nonnulli sua de sententia ne recederent, artis ipsius magnitudinem, nullis datis philosophiae partibus, imminuerunt. Siquidem poeticae, quae sapientia conjunctione maxime creverat, a doctrina omnino segregandae auctores fuerunt. Nam qui fabulis, aut actionum humanarum simulatione contineri poeticam defendunt, hi poetas a philosophia aut prorsus revocant, aut, indulgentiores ut sint, fabulis occultandas disciplinas praecipiunt.


1173. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

singularis ingenii facultate id etiam assequetur, quo tamen pacto efficiet, ut quae ita fingendo involverit, ea facile ab aliis intelligantur? Sint enim aliquae mitiores doctrinae partes, quae fortasse isthaec involucra non omnino respuant, verum si de difficilioribus naturae causis erit agendum, censesne res sua sponte impeditas, fabularum accessione non impeditiores etiam atque obscuriores futuras? Tum B. At ego, inquit, obscuris etiam rebus


1174. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

temporum, quibus ab illo recedimus, longinquitas attulit. Aeque in illo explicando discrepantes eorum etiam sententiae fuerunt, qui ab illius aetate multo propius aberant. Scimus Zenonem Stoicum in ejus fabulis interpretandis sustulisse omnino receptas illas cognitiones deorum, et rebus inanimatis ac mutis docuisse haec tributa nomina. Quid igitur nostri poetae sibi polliceri nunc possint, quando iste fabulandi usus, tanquam Egyptiorum aenigmata, tandiu obsoleverit?


1175. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

qui leviora ac faciliora argumenta pertractant, indulgentiores esse possumus: in manifestis enim rebus nihil lucis, accessione fabulae, detrahitur, jucunditatis vero non parum adjungitur. Sed hujusmodi festivitates a gravioribus doctrinis omnino removendas censeo, et tanquam inutiles ornatus in palaestra adhiberi solitos, in veris certaminibus, qua oneri sunt, motusque corporis impediunt, abjiciendas. Tum B., me sane, inquit, tam


1176. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

qua oneri sunt, motusque corporis impediunt, abjiciendas. Tum B., me sane, inquit, tam luculentis exemplis a tuenda fabula pene retraxistis; sed illud vereor, ne si didascalicis fabulas omnino tollimus, una omnem, quae poetarum est propria, vim, et nomen ipsum adimamus. Scitis enim quam multi, neque ii quidem indocti, sacra potius sine cantu ac tibiis, ut ajunt, quam poetam sine fabulis esse posse affirmant. At nos,


1177. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

hominum, ac deorum actiones omittamus, cum ad alias naturae partes ab omni sensu intelligentiaque remotas sese convertit, ac caeli terraeque regionibus ob oculos positis mundi totius aspectu mirifice nos detinet, num imitatorem tum illum omnino desinere esse censebimus? Num omnem istam imitandi, nostrique percellendi rationem solis humanarum actionum finibus concludemus, perinde ac ad caeteras res nullas, cum ad naturae similitudinem expressae sint, ista nostrorum


1178. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

nobis etiam est proditum. Ait enim Aristotelem in eo, quem de poetis scripsit libro, luculenter fateri, optimis quibusque dicendi modis, ac poeticis figuris Empedoclis versus esse egregie instructos, ut proinde Empedoclem homericum omnino esse affirmet. Verum hanc Aristotelis in judicio de Empedocle ferendo varietatem inde profectam esse existimo, quod in suis de poetis libris universum de omnibus rebus dicendi poetarum artificium exquireret; in eo autem, qui unus e


1179. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

singulare dicendi genus collocas? Unde hunc tantum ornatum exoriri putas? Quibus tandem artibus utendum, ut hanc excellentium hanc praepotentem ac dominam animorum vim quipiam possit assequi? Arduam, inquit A., ac difficilem omnino rem postulas, et quae, cum caput totius artis ipsa sit, nulla arte fortasse tradi possit. Sed quibus a natura dati sunt quidam celeriores animorum motus, in iis certe magna insunt adjumenta ad hanc, de qua dicimus, praecellentem


1180. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

rerum aspectus uno oculorum intuitu, uno temporis momento circumscriptos? Hi vero intimos corporum atque animorum recessus aperiunt, mutationes omnes ac vicissitudines describunt, caecasque res omnino atque ab aspectus judicio longissime abductas conformatione quadam ac figuris instruunt. Tum ego, sed si Didascalici, inquam, in suis versibus efficere isthaec omnia possunt, quid jam erit ab eorumdem praestantia


1181. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

imagines ac exempla esse facile agnoveris. Miram, inquit B., neque antea mihi perspectam fabulas inter, ac figuras cognationem aperuistis, eoque magis probatis, quo aegrius, nescio quomodo, ferebam a Didascalicorum versibus omnino exclusas esse fabulas, quarum obscuritatem ac latebras illis tantum ademptas, jucunditatem pene restitutam esse video. Sed venit in mentem id a vobis exquirere, quomodo putetis oriri potuisse hanc ipsam inter fabulas, et has formas


1182. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

atque eo Musarum speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus ingenii sibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi pene laudem promereri ii possint, quorum egregio dicendi artificio quaecumque exposita sint, continuo eadem nova omnino, et nunquam antea aut lecta, aut audita videantur? Quare quae tam praeclara erit Epicorum et Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in rebus, quas quis gesserit, apte disponendis, quae hoc admirabili rerum contextu a


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.