Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1187-1252:


1187. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

errantes sive planetae. Stellae fixae vividissimum habent lumen, sed scintillant ob exiguitatem diametri apparentis, ob quam a tenuissimis quibusque vaporibus teguntur et reteguntur per vices. Dicuntur fixae, quia servant eandem ad sensum positionem ad se invicem. Olim est creditum eas servare omnino ejusmodi positionem. Verum detecti sunt per telescopia quidam satis exigui quarundam fixarum motus, qui nobis videntur exigui ob immanem distantiam, sed fortasse sunt satis magni. Adhuc tamen, cum sub sensum sine telescopiis non cadant, hic habentur pro nullis. Huc


1188. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Bouguerius conatus est eam luminum proportionem invenire. Sed mihi omnes eae methodi suspectae sunt ob plures rationes, quas hic persequi non vacat. Progressi autem sunt iidem ad definiendam ipsarum fixarum distantiam ex eadem ratione luminum, ponendo fixas esse Soli aequales. Sed et illud est omnino incertum, cujus verae magnitudinis sint. Nam astronomi appellant stellas magnitudinis primae, secundae, tertiae, ex magnitudine, quae nudo oculo intuenti apparet et quae pendet a sola vi luminis oculum ipsum percellentis. Est admodum probabile alias esse minores, alias majores Sole, et sine


1189. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Sole, et sine ulla certa relatione magnitudinis cum distantiis dispersas esse per illa immensa intervalla, uti planetae nullam habent certam magnitudinum et distantiarum relationem. Dictum est eas esse summi ad confinia mundi; nimirum mundi nobis conspicui. Incertum enim omnino est, quo se protendat mundus, fortasse ultra omnes fixas nobis conspicuas in immensum, si mundi nomine appelletur aggregatum omnium rerum creatarum. Ineptus sane sit, qui cum suorum oculorum vi, vel etiam cum vi suae imaginationis terminet infinitae potentiae Divini opificis


1190. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

opinionem aliquanto diligentius inquisivi, contrarium opinor, et arbitror legem ipsam non accurate, sed proxime, nec in minimis, sed in magnis tantummodo planetarum et cometarum distantiis habere locum. Adhuc tamen tota universa systematis planetarii moles ita est sane admirabilis, ut jure omnino dici potuerit rerum qua Conditor ipse gaudet. 30 Exprimuntur hic numeris, ut ajunt, rotundis distantiae planetarum a Sole et tempora periodica. Apponam ex elementis


1191. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

linea apsidum quiescerent et motus esset admodum regularis. Sed gravitas utriusque in Solem perturbat hosce motus: movetur hoc systema binorum corporum circa ipsum Solem. In quo motu, si Terra et Luna urgerentur viribus aequalibus et eandem directionem habentibus, eorum positio respectiva nihil omnino turbaretur. Nam motus communis statum respectivum non turbat. Sed vires, quibus in Solem gravitant, nunquam simul et aequales sunt et cum eadem directione. In noviluniis luna posita inter Solem et Terram est propior Soli quam ipsa Terra, et e contrario in pleniluniis remotior.


1192. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

plurimum accesserunt, sed adhuc supererant identidem plura minuta discriminis. Approximationem provexerunt multo ulterius tabulis inde computatis et editis Clerautius, D'Alembertus et Eulerus. Et Clerautius quidem novam suarum editionem parat, in qua post correctiones nonnullas, quas adhibuit, omnino credit errores nunquam ultra unum minutum progressuros, uti ex ipso accepi. Bradlejus quoque eandem exactitudinem invenit in aliis tabulis ex theoria computatis et per observationes correctis. Ubi omnes illae positiones horum trium corporum et orbitae lunaris eodem


1193. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

per nubes liceret, ut demum die 4, hora 3, min. 25. Venerem viderit ita jam ingressam Solis discum, ut ipsius limbum interiore contactu adhuc contingeret. Ex iis observationibus et diametrum apparentem Veneris determinavit et correxit tabulas motuum ipsius, sed colligere omnino non potuit uberiores illos fructus, quos exhibuisset integra observatio et multo magis comparatio observationum institutarum in partibus Terrae satis remotis et ad rem idoneis, de qua in sequenti adnotatione.


1194. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

est in Indiam orientalem Pondiscerium cum instrumentis ad eam observationem idoneis. Alter ab academia Petropolitana expetitus parabat se ad iter suscipiendum Tobolskam, principem Siberiae urbem. De tertio mittendo in Africam agebatur eodem die, quo Parisiis discessi, quod deinde audio etiam omnino decretum esse. Quartus autem se offerebat ad navigandum in Cyprum insulam. Post meum adventum huc Societas Regia decrevit discessum binorum astronomorum ad insulam Sanctae Helenae et aliorum binorum ad Sumatram insulam. Ad quas expeditiones meos quoque impulsus, quos et voce iteravi et


1195. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

adn. 41, ejus orbita est obliqua ad planum eclipticae, quod veluti perforat in binis punctis, quae dicuntur nodi, et diriguntur respectu Terrae ad partes coeli oppositas. Si igitur in ipso novilunio satis distet a nodis, distabit et ab ecliptica hinc vel inde ac effugiet Solem. Quem e contrario omnino teget vel penitus vel ex parte aliqua, si tum fuerit in ipso nodo vel ipsi satis proxima. Non autem semper totum Solem tegit, si in plenilunio sit in ipso nodo. Sed ad id requiritur, ut ejus diameter apparens non sit minor quam diameter apparens Solis et ut jaceant


1196. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

12(II 44) Imago evadit multo magis distincta, si ab eo loco, in quo excipitur, excludatur omne lumen extraneum reflexum ab atmosphaera et reliquis objectis circumjacentibus, quod lumen immixtum lumini transeunti per lentem reddit admodum confusam et languidam imaginem. Quae quidem omnino etiam evanescit, si id lumen externum est satis vividum. Atque idcirco ad videndam ejusmodi imaginem omnino distinctam solet lens applicari ad foramen fenestrae occlusae et excipi imago in debita distantia intra conclave penitus obscuratum.


1197. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

lumen extraneum reflexum ab atmosphaera et reliquis objectis circumjacentibus, quod lumen immixtum lumini transeunti per lentem reddit admodum confusam et languidam imaginem. Quae quidem omnino etiam evanescit, si id lumen externum est satis vividum. Atque idcirco ad videndam ejusmodi imaginem omnino distinctam solet lens applicari ad foramen fenestrae occlusae et excipi imago in debita distantia intra conclave penitus obscuratum. 13(II 45) Haec est potissima ratio, cur


1198. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

micrometri usus est multiplex. Duo autem usus omnium potissimi hic exprimuntur. Primo quidem ita obvertitur telescopium, ut fixa aliqua, dum motu diurno promovetur, percurrat accurate aliquod e filis fixis parallelis filo mobili. Ac in ea positione figitur telescopium omnino immotum et notatur ope horologii momentum temporis, quo illa fixa appellit ad filum medium priori perpendiculare. Tum expectantur alia astra, seu fixa seu errantia, quae subeant campum telescopii motu itidem diurno. Et ad illa adducitur filum mobile ope cochleae ac notatur momentum


1199. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Quin immo, si eclipsis Solis accidet in ipso nodo, plenilunium praecedens et sequens accidet in distantia graduum circiter 15 ab eodem nodo. Quae distantia est major quam illa 12 graduum necessaria ad inducendam eclipsim. Inde autem consequitur circa singulos nodos debere omnino haberi aliquam eclipsim Solis, sed posse non haberi eclipsim Lunae. 38(II 7O) Hinc autem jam pronum est plura consectaria deducere, quae id evincant, quod supra adn. 54(22) fuerat propositum. Primo quidem, saltem bini defectus Solis habebuntur singulis annis.


1200. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ex eo, quod in binis noviluniis se immediate consequentibus habeatur eclipsis, cum nimirum spatium inducens eclipsim solarem sit majus quam spatium, quo duo novilunia se continuo excipientia distare possint. Sic si in initio et fine quarti et quinti novilunii habeatur eclipsis, habebitur etiam omnino in fine decimi vel undecimi. Adeoque habebuntur tres eodem anno. Deinde lunaris eclipsis haberi poterit initio anni, tum post alios sex menses lunares ac deinde tertio post alios sex ante anni finem. Verum cum spatium inducens eclipsim lunarem sit tantummodo graduum


1201. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tenui lumine ut nebulae, vel illius, quam astronomi appellant viam lacteam, Graeci autem Galaxiam, quam poetae dicunt esse deorum viam pro Jove adeundo. Quae quidem omnia evanescunt, ubi primum exigua etiam solaris disci pars detegitur. Sole autem vel dimidio tantum detecto habetur dies jam omnino clara et integra. 4 Incipiendo ab annuli causa, eam aliqui desumunt ab illa proprietate luminis, quam optici appellant inflexionem vel diffractionem. Hic autem innuitur et ipsa


1202. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

circiter 60 semidiametri terrestres. Quorum singulae continent quamproxime pedes Parisienses 20.000.000, sive partes pollicum centesimas 24.000.000.000. In qua distantia una centesima apparet sub angulo minore duobus minutis quintis. Quae tenuitas, nisi vis luminis sit admodum ingens, sub sensum omnino non cadit, annulum autem nec ampliorem illum et languidiorem exhibere potest, qui in eclipsibus Solis apparet protensus ad distantiam etiam unius gradus, nec arctiorem et vividiorem, situm intra ipsum, qui adhuc sensibilem crassitudinem habere solet. Is annulus in eclipsi artificiali illa


1203. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ac serio profert ad probandam atmosphaerae Lunae. At praeterquam quod nunquam in Luna illustrata a Sole videmus nubes, cum maculae nobis eaedem semper eodem modo appareant, quis non videt fulgur et fulmen esse objecta adeo exigua et tam tenuis luminis, ut in tanta distantia nullis omnino telescopiis percipi possint? Opinioni animo praeconceptae tribuendam puto phaenomeni omnino non existentis perceptionem imaginariam, nisi forte provenerit ab aliquo interno tremore fibrarum oculi fatigati diuturna applicatione ad telescopium.


1204. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

videmus nubes, cum maculae nobis eaedem semper eodem modo appareant, quis non videt fulgur et fulmen esse objecta adeo exigua et tam tenuis luminis, ut in tanta distantia nullis omnino telescopiis percipi possint? Opinioni animo praeconceptae tribuendam puto phaenomeni omnino non existentis perceptionem imaginariam, nisi forte provenerit ab aliquo interno tremore fibrarum oculi fatigati diuturna applicatione ad telescopium. 12 Atmosphaeram


1205. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

radii ab atmosphaera reflexi. 17 Quintum argumentum a constanti forma et lumine partium Lunae in eadem positione ad Solem. Quae a nubibus et nivibus mutari deberent, ut diversam omnino formam prae se ferre debeat Terra diversis temporibus ex iisdem causis. Hoc argumentum attigimus et supra adn. 11. 18 Hic proponitur mea sententia de fluido homogeneo


1206. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

circulos describunt, concipiunt vim quandam recedendi a centro, quae dicitur centrifuga, quam Christianus Hugenius rite consideravit primus. Nam omnia corpora vi inertiae conantur semper abire per viam rectam nec ad orbes curvilineos detorquentur, nisi vi aliqua; quae si abesset, per rectam omnino abirent. Hujus vis centrifugae duplex hic argumentum innuitur ab experimentis petitum: vis, qua lapis funda circumactus habenam tendit, quae ipsum in orbe illo retinet; et impetus, quo resilit aqua aspersa rotae circumactae. Adduntur leges, quod


1207. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

(Il est actuellement nonce apostolique à Vienne et sera par conséquent bientôt cardinal. Alors peu de personnes dans le Sacré Collège seront plus dignes que lui de la thiare. Le comte son frere a eu plusieurs enfans d'un second mariage). Cujus quidem familiae memoriam conservabunt omnino, si vixerint, et haec mea carmina, imparia quidem tantis meritis, sed idonea ad publicam hanc memoris et grati animi significationem exhibendam. 35 Ex locis maxime obscuris


1208. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ejus observatorii aedes, ubi Cassinus de Thury et Maraldus, magna nomina, habent instrumenta astronomica et observationes suas instituunt. Innuuntur hic praecipua ex ejusmodi instrumentis. Solent nimirum haberi in observatoriis globi terrestres et coelestes, quorum posteriores summo sunt usui. Omnino habentur tubi lentibus instructi vitreis tensisque capillis, nimirum telescopia cum micrometris, quae continent lentes vitreas et fila juxta adn. 4. lib. I. et 48. lib. II (III 16). Armillae erant admodum in usu apud veteres, et nunc adhibentur potissimum pro


1209. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

pro astronomia est consecratum, juxta illud Virgilii, lib. VI: coelique meatus describent radio et surgentia sydera dicent. Demum haberi debent et momenta notantes fluxa rotae ac rigidis pendentia pondera virgis, nimirum horologia oscillatoria, sine quibus astronomia excoli nunc quidem omnino non potest. Praeter eos binos astronomos, quos nominavi, qui quidem ad id regium observatorium pertinent, mirum sane, quam multi, quam egregii astronomi habeantur nunc quidem in Gallia et potissimum Parisiis, ubi praeter alios complures, qui ad regiam academiam non


1210. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Quamobrem in casu maxime adverso et rarissimo, ad centrum umbrae lunaris in eo superficiei Terrae puncto, in quo eclipsis est centralis, haberi potest lux reflexa a remotis montibus positis extra conum adeoque illuminatis ab aliqua saltem parte disci solaris. Debet autem omnino haberi lux reflexa a magna parte crassioris etiam atmosphaerae terrestris inde conspicuae et jacentis extra conum. 38 Accedit lux reflexa ab atmosphaera solari, a qua


1211. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et visu; quorum primum fere omnes physici, secundum cum Newtono quamplurimi censent percipere substantiam tenuem a rebus emissam, particulas nimirum odoriferas et lucem. 41 Patet omnino ex hac theoria eandem haberi debere perceptionem in anima, si idem fuerit tremor propagatus ad cerebrum. 42 Tremor propagatus ad cerebrum pendet a tremore impresso fibris


1212. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quam necessarium est ad satis impellendas nostrorum oculorum fibras. Si ejusmodi haberemus oculi constitutionem, ut pupillam possemus dilatare et contrahere in eadem ratione reciproca, in qua externum lumen mutatur, videremus semper objecta externa aeque clara nec omnino perciperemus ullum discrimen in lumine Solis et objecti cujusvis per noctem visi. Sed multum distamus ab ejusmodi facultate, et mutatio pupillae est multo minor quam externi luminis mutatio. Dicitur aquila ejusmodi facultatem habere ita magnam, ut impune Solem intueri possit, relicto


1213. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

atmosphaerae terrestris satis ostendunt ea, quae hic proponuntur, nimirum tanto minor vis radiorum Solis etiam meridiani per hyemem quam per aestatem, et mare vel vespere quam in meridie. Nam mane quidem vel vespere saepissime Solem ipsum impune admodum intuemur, cujus vim in meridie ferre omnino non possumus. Id omnino provenit ex eo, quod radius Solis eo longius iter per atmosphaeram habet, quo obliquior advenit; prorsus ut si acum defigas in malum citrinum ad perpendiculum, ea multo citius ad succum interiorem devenit multo breviore via per illam ejus crassiorem extimam cutim,


1214. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

satis ostendunt ea, quae hic proponuntur, nimirum tanto minor vis radiorum Solis etiam meridiani per hyemem quam per aestatem, et mare vel vespere quam in meridie. Nam mane quidem vel vespere saepissime Solem ipsum impune admodum intuemur, cujus vim in meridie ferre omnino non possumus. Id omnino provenit ex eo, quod radius Solis eo longius iter per atmosphaeram habet, quo obliquior advenit; prorsus ut si acum defigas in malum citrinum ad perpendiculum, ea multo citius ad succum interiorem devenit multo breviore via per illam ejus crassiorem extimam cutim, qua convestitur, quam si


1215. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

29 Colligitur jam hic tota vis hujusce argumenti. Id lumen, quod in atmosphaera terrestri refractum subit umbram Terrae et ad Lunam devenit, dispergitur per spatium saltem centuplo latius. Nam atmosphaera terrestris omnino non assurgit ultra 40 millia passuum, quorum singula continent 5 pedes Parisienses, et semidiameter Terrae continet quamproxime 4000 eorundem milliariorum. Ad designanda 40 milliaria nominavi pontem, quem sane magnificum Xystus V. Tiberi imposuit ad quadragesimum ab


1216. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Hoc posterius ego quidem probabilius censeo ob aliud etiam argumentum, quod exposui in mea dissertatione, cui titulus Nova methodus adhibendi phases in eclipsibus lunaribus. Et tunc quadruplo major esset dilatatio illa luminis refracti intra atmosphaeram terrestrem. Illud tamen hic omnino notandum hanc dilatationis proportionem pertinere tantummodo ad latitudinem spatii, per quod totum lumen distrahitur. Verum ratio densitatis luminis, quae pendet ab utraque dimensione areae, per quam id lumen dividitur, est longe alia ob circularem coni figuram, in qua longitudo ejusdem


1217. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

31 Multo difficilius est exprimere versibus diversam hujusce luminis distributionem per ipsum conum umbrosum, a qua pendet diversa ejus intensitas per umbram Terrae. Quae quidem omnino geometriam requirunt et, si accurate ejusmodi problema solvendum sit, geometriam admodum sublimem. 32 Tres coni considerandi proponuntur. Sed hic incipitur a duobus


1218. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

altitudinem, cujus milliariis singulis debentur circiter singula secunda. 33 Jam vero in ejusmodi spatio admodum inaequalis est distributio ipsius luminis. Ejus inaequalitatis duo omnino sunt fontes, qui hic exprimuntur ambo. In primis radii, qui magis inflectuntur axem versus, sive qui sunt propiores cono interiori penitus obscuro, debent esse tenuiores ex duplici capite: nimirum, quia transmissi per partem atmosphaerae inferiorem plus luminis


1219. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

plurimum omnes ejusmodi perquisitiones, ubi accuratum aliquid requiritur. Quamobrem iis omnibus omissis, quae itidem sublimiora sunt quam ut huc pertineant, addam illud tantummodo, quod in poemate innuitur: intensitatem versus centrum sectionis sive versus axem coni omnino crescere compensatis reliquis omnibus damnis ab exiguitate annuli, in quem lumen colligitur. Nam et distractio radiorum et quantitas partis residuae luminis, quae transit, mutantur in accessu ad axem in ratione utique finita. At circellus terminans annulum sectionis et definiens ejus


1220. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

intensitatis, quam oculus debet deprehendere in diversis partibus ejus sectionis, ac posset investigari problema huc pertinens: quae sit distantia ab axe, in qua percipi deberet maxima luminis vis. Verum iis itidem omissis, ut minus certis et altioribus, dicemus illud tantummodo, videri omnino, quod ingens saltem augmentum intensitatis luminis in accessu ad centrum debeat efficere, ut ibi, nisi quid obstet impedimenti, ut nubes, debeat etiam percipi lumen majus quam in distantia ab ipso centro aliquanto majore.


1221. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad quam nec montes assurgunt nec nubes. 42 Hic redditur ratio phaenomeni, quod aliquando invenitur in monumentis astronomiae, quo Luna in eclipsi ita evaserit obscura, ut videri omnino desierit. Id quidem provenire potest etiam ab aere imminente observatori, cujus illa pars, quae Lunam respicit, habeat majorem vaporum copiam. Quae nebula, si non late extendatur, apparebunt alibi fixae eodem tempore admodum vividae, quin omnino Luna appareat. Et id quidem oportet


1222. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quo Luna in eclipsi ita evaserit obscura, ut videri omnino desierit. Id quidem provenire potest etiam ab aere imminente observatori, cujus illa pars, quae Lunam respicit, habeat majorem vaporum copiam. Quae nebula, si non late extendatur, apparebunt alibi fixae eodem tempore admodum vividae, quin omnino Luna appareat. Et id quidem oportet acciderit in nonnullis casibus, in quibus eodem tempore nonnullis observatoribus Luna prorsus disparuit, dum alii longe alibi positi eandem adhuc satis illustratam viderint luce illa per atmosphaeram transmissa. Verum aliquando fieri potest, ut Luna omne


1223. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Secundae dimensionis tempore superiores versus elucubraveram tam in ipsa vespertina commoratione in Albana urbe, in quam nos recipiebamus per noctem, quam inter equitandum, ut tempus fallerem. Et postremos quidem perfeceram ipso mane ejus diei, quo demum censui abrumpendum omnino opus, quod pluribus jam vicibus intermissum fuerat superioribus diebus imbrium vi, ac Romam redeundum. Instrumenta expedita jam fuerant et dimensioni molestissimae data opera per duas horas, cum ingens nos repente procella oppressit, coelo circumquaque obducto nubibus, grandine primum


1224. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

obducto nubibus, grandine primum densissima, tum imbre effuso praecipiti, qui ad plures horas perduravit obstinatissimus. Aegre nos recepimus in tabernam, quam appellant Torre di mezza via, ubi equi cursorii mutantur Romam inter et Albanam urbem, in qua * nullum omnino habetur conclave honestis hominibus recipiendis idoneum. Sed foeda omnia et turpia fossorum, messorum, bubulcorum rhedariorumque compotationibus apta. Cum et imber et immanis ventus debaccharetur rigidissimus sane, licet et Aprilis jam mensis progressus esset et Libycus flaret, qui aerem e


1225. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad ejus obitum, qui pontificis ipsius mortem biennio fere praecessit et in quem unum alia multa praecipua sane munera congesserat, erat enim inter caetera camerarius, ut appellant, et praefectus Congregationi de propaganda fide. Ita autem eo in omnibus sui principatus negotiis utebatur, ut omnino videretur pontificia sibi decreta tantummodo et librorum conscribendorum ac edendorum curam reservasse, reliquis omnibus sui regiminis partibus ipsi uni relictis. Quo spectat illud quo nempe ministro securus docto potes indulgere labori. Nulla autem mihi suppetunt


1226. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

retineo locum, quem legi apud Agnellium, celebrem Mantuanum historicum, qui de hac familia loquens, antiquiorem alium historicum ejus et nobilitatis et originis testem adhibet. Sed ejus nomen nunc quidem non teneo nec Agnellium hic invenire potui, cujus integrum locum exscriberem. Sed verba sunt omnino haec: famiglia, che il... chiama nobilissima proveniente dall' antico Epidauro, oggi Ragusa. (Quand j'écrivis cette note, je n'avois pas en main l'Ouvrage de Maffei; je le citai cependant par coeur, presque mot à mot; car voici


1227. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dal Janelli nobilissima e discesa dal' antico Epidauro, oggi Ragugia, Annali di Mantova (scritti da Scipione Agnello Maffei, lib. II, cap. 7). Ipsius autem patriae laudes paucis quidem versibus, sed et maximas sane complexus sum et verissimas, quod omnino novit, quicumque geographorum opera perlegat et Ragusinorum litteraria monumenta evolvat. A barbarie incultissima undecunque circumsepti, et severiores disciplinas et humaniores in primis litteras diligentissime excolimus tam Latino idiomate quam Illyrico, quo domi utimur. Omitto


1228. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

poesi et omni doctrinae genere- Benedictus Stayus, de quo mentionem feci lib. I, num. 29. Cui et Christophorum, ejus fratrem, Latinum scriptorem nitidissimum, et alios quamplurimos itidem adhuc superstites possem adjungere. Sed unum, quem ego quidem plurimi facio, Romae vigentem et notissimum, omnino commemorabo P. Raymundum Kunichium, egregium e nostra Societate et oratorem et poetam, pluribus impressis speciminibus clarissimum. Vernacula autem nostra lingua habemus etiam bina epica poemata, egregia sane, Osmaniadem atque Christiadem, et alia quamplurima summi pretii omnium generum,


1229. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Ubi primum erupit fluvius, ita brevi excrevit, ut casas omnes et tuguria occuparet. Nostrae etiam domus atrium impleverat aqua et jam scalis ad superius tabulatum conscendebat, non sine aliquorum metu, ne nos obrueret. Quod in tanta maris vicinia, quo se aquarum moles effundebat, fieri omnino non poterat, nisi forte ipsarum aquarum vis convulsas potius aedes evertisset. Longe gravius a fame periculum: per octo integros dies obsessi constitimus. Et nobis quidem annona non defuisset, sed miserabilis nos angebat tot inopum turba omni alimento destituta; cum quibus, quaecumque


1230. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ipsa medii, utcumque exigua, orbitas turbat nonnihil, sed satis proxime, cum perturbationes sint admodum exiguae. Fieri autem potest, ut sit aliqua longissima periodus, in qua omnia nostri hujusce systematis corpora redeant ad aliquam positionem respectivam penitus eandem. Quo casu omnes gyri omnino renovarentur et essent natura sua aeterni. Fortasse resistentia ipsa ad id conducit, sine qua ex summa aberrationum, quae oriuntur ab attractionibus mutuis, et ex differentia aliqua legis gravitatis a reciproca quadrati distantiae, juxta adn. 29. * * corr. ex 89. N.


1231. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

12 Quae ad luminis naturam pertinentia Newtonus detexit et protulit, non solum fuerunt olim nihilo minus incognita, quam quae pertinent ad gravitatem generalem, sed fuerunt omnino multo magis. Nam licet Newtonus et leges et consectaria ejus vis deprehenderit, praefulserant quodammodo velut quaedam aurora, quae Keplerus de magnetismo Solis, Galileus de motu gravium, Hugenius de vi centrifuga protulerant. At nihil omnino ante ipsum inventum fuerat, quod ego sciam,


1232. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quae pertinent ad gravitatem generalem, sed fuerunt omnino multo magis. Nam licet Newtonus et leges et consectaria ejus vis deprehenderit, praefulserant quodammodo velut quaedam aurora, quae Keplerus de magnetismo Solis, Galileus de motu gravium, Hugenius de vi centrifuga protulerant. At nihil omnino ante ipsum inventum fuerat, quod ego sciam, unde admirabilis ille lucis textus et diversa ac permanens filorum coloratorum natura derivari posset. Haec autem philosophiae Newtonianae pars minus sublimiore geometria indigens, vulgo etiam est notior. Quae cum ipsis quoque puellis nota


1233. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

lib. III(IV) adn. 14, et in coloribus crassarum laminarum. Quae series inventae sunt admodum conformes phaenomenis. Hujus constructionis fundamentum, quod ipse prorsus suppressit, exhibui in mea dissertatione de lumine edita anno 1748, ubi tamen ipsi constructioni adhibendam omnino censui correctionem quandam debitam inversioni numerorum quorundam, quam puto Newtono effugisse, quod ipsum arbitror me ibidem demonstrasse. In sua autem dissertatione de lumine P. Carolus Benvenutus, Societatis nostrae vir doctissimus, calculis ex illa mea correctione restitutis invenit


1234. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

esse ita densius altero et simul ita minus sulphurosum vel unctuosum, ut vis utriusque esset prorsus eadem. Quo casu in transitu ab altero ad alterum utcumque obliquo nulla haberetur refractio. Verum rarissima sunt corpora, quae eo pacto accedant ad aequalitatem virium, et fortasse nulla omnino sunt, quae ejusmodi aequalitatem habeant omnino accuratam. 22 Igitur ubi radius integer albus deveniat inclinatus ad ejusmodi superficiem ita, ut refractus mutet


1235. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sulphurosum vel unctuosum, ut vis utriusque esset prorsus eadem. Quo casu in transitu ab altero ad alterum utcumque obliquo nulla haberetur refractio. Verum rarissima sunt corpora, quae eo pacto accedant ad aequalitatem virium, et fortasse nulla omnino sunt, quae ejusmodi aequalitatem habeant omnino accuratam. 22 Igitur ubi radius integer albus deveniat inclinatus ad ejusmodi superficiem ita, ut refractus mutet directionem sui motus, ita distrahitur, ut alia e filis


1236. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ut idcirco aliquando illa septem genera colorum primitivorum reducantur ad quinque. Violaceus est ita languidus et nigricans, ut accedat plurimum ad nigrum, qui est defectus totius luminis, et umbram, in quam is color desinit, qui est postremus. Quoniam is maxime omnium refringitur, habebit omnino celeritatem omnium minimam, si etiam a celeritate diversa pendet diversa refrangibilitas. Idcirco autem etiam obscurus is erit, quia, si celeritas luminis esset prorsus nulla, nulla itidem haberetur impressio in oculum, quod pertinet ad tenebras et nigredinem.


1237. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Quid haec forma praestet et cur vitra binis superficiebus planis terminata non dividant colores ad sensum, fuse exposui in adnotationibus ad poema De iride P. Noceti, et fortasse innuam inferius. Id, quod est prorsus necessarium ad habendum experimentorum successum, est omnino vitri constitutio, quae debet esse penitus uniformis et carere tam venis quam bullulis inclusis, ne nimirum radii in primo ingressu in prisma separati deflectantur, dum permeant ipsam massam vitri, et iterum commisceantur. Pluribus physicis id imposuit, ut Mariotto in Gallia, comiti


1238. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Pluribus physicis id imposuit, ut Mariotto in Gallia, comiti Rizzetto in Italia, et ea fuit potissima ratio, cur tandiu tam multi obstiterint egregiae huic theoriae Newtonianae de luce et coloribus, quae experimentis institutis per satis bona prismata apud omnes academias demum jam omnino communiter recepta est. 30 Lens etiam adhibetur in ejusmodi experimentis, ut paullo infra videbimus ad radios homogeneos colligendos et ab heterogeneis magis separandos.


1239. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

mirum primo aspectu, ad quamcumque superficiem corporis cujuscumque deflectatur, semper retinebit colorem suum, uti supra innuimus adn. 25. et hic exemplis illustratur. Duo tantummodo hic iterum adnotanda: primo quidem, ut experimentum satis bene succedat, necessariam omnino esse accuratissimam exclusionem omnis alterius luminis, praeter illum radium simplicem, circa quem observatio instituitur. Aliter enim non apparebit is solus radius, sed mixtum quoddam ex eo et reliquis aliunde allapsis; deinde illud, colorem fore vividum, cum radius adducitur ad


1240. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

radius adducitur ad superficiem corporis, quod in pleno lumine solet exhibere illum ipsum colorem, quem is radius innatum habet- ut si radius rubeus cadat supra minium- et multo languidior, cum adducitur ad alias superficies- ut si idem cadat supra frondem viridem vel violam. Id autem inde omnino provenit, quod, ubi radius integer allabitur ad superficiem cujuspiam corporis, ea quidem reflectit omnium generum fila aliquot, sed in multo majore copia illud, quod habet innatum eum colorem, quem exhibet id corpus. Quod quidem non modo explicat illud phaenomenum, sed ab eo directe et


1241. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

post intervalla viae aequalia constat immediate ex observationibus et experimentis, de quibus infra. Redire autem post intervalla temporis aequalia colligi potest ex eo, quod per medium homogeneum lumen debeat moveri uniformiter. Ejusmodi vicissitudinem binarum proprietatum omnino haberi immediate, uti diximus, evincunt experimenta. Quae autem sit earum causa physica, incertum est. Plures innuo, quarum nonnullas Newtonus profert, ut hypotheses quasdam, ad satisfaciendum iis, qui non possunt in animum sibi inducere, ut aliquod factum in physica


1242. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

45 Hanc causam proposui in mea dissertatione de lumine, ex qua etiam facile derivari potest illud, cur maxima luminis pars refringatur et reflectatur regulariter certa lege, sed aliqua etiam omnino irregulariter dispergatur. Nimirum fieri potest, ut quaevis particula, dum progreditur, mutet figuram suam jam contracta, jam expansa oscillatione quadam, quae in eadem particula progrediente per idem medium fiat post aequalia tempora, in diversis particulis et in diversa medii mutatione


1243. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

mutet figuram suam jam contracta, jam expansa oscillatione quadam, quae in eadem particula progrediente per idem medium fiat post aequalia tempora, in diversis particulis et in diversa medii mutatione diversa sit. Ejus contractionis et dilatationis causa habetur omnino in ipsa prima emissione particulae facta per fermentationem corporis emittentis lumen, ubi non omnia puncta constituentia particulam possunt acquirere eandem prorsus velocitatem emissionis. Diversa velocitas disrumperet particulam divulsis a se invicem punctis, nisi vis mutua, quae in mea


1244. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in mea physicae naturalis theoria Viennae impressa. 46 Omisi hic rationes, quas conantur proferre ii, qui lumen putant consistere in undis fluidi elastici ut sonum, tum quia puto omnino lumen consistere in progressu particularum emissarum, non in undis ejusmodi, tum quia in theoria undarum non nisi infelicissimam rationem reddi arbitror hujusce proprietatis luminis. Sed quaecumque sit causa, effectus, uti diximus, immediate ostenditur ab


1245. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quae exhibent binas hasce dispositiones, cum quarum altera lumen facilius reflectitur, cum altera facilius transmittitur per superficiem dirimentem bina media heterogenea. Porro notandum illud facilius, quod itidem expressi semper in versu, quia non sunt binae dispositiones, cum quarum altera omnino habeatur semper reflexio et cum altera transmissio, quo casu semper dimidium luminis transmitteretur et dimidium reflecteretur, sed tantummodo alterum ex iis facilius redditur. Sunt autem et alia, quae rem determinent, ut magis vel minus discrimen mediorum ac diversa inclinatio


1246. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Illud autem hic notandum in primis, quod color compositus, qui oritur ex radiis transmissis per certum vitrorum circulum, at exceptis in charta illa ulteriore, observatur admodum diversus ab eo, qui efformatur in charta citeriore ab iis, qui inde reflectuntur, uti patet debere omnino contingere. Praeterea notandum et illud: dum lamina a margine, ubi ob hiatum amplissimum est maxime crassa, attenuatur perpetuo in accessu ad centrum, debent oriri certae quaedam series colorum compositorum tam ex radiis transmissis quam ex reflexis. Quae series


1247. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

opacis non habeantur pori rectilinei, qui transitum permittant radiis progredientibus. Hujus veritatis multa habentur indicia et probationes satis manifestae in communi etiam sententia de continua extensione materiae. Sed in mea theoria, cujus mentionem feci jam pluribus vicibus, id est omnino evidens. In ea enim constant corporum particulae punctis prorsus indivisibilibus et inextensis, a se invicem distantibus per exigua finita intervalla. Hinc puncta spatii sunt infinities plura punctis materiae infinitate ordinis tertii, cum sint numero infinita in quavis linea, et lineae


1248. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

est illud, quod fit per separationem colorum factam a refractione corporum non habentium facies parallelas, ut in prismate et in aquae guttis iridem exhibentium, ubi pro diverso positu oculi diversus color perspicitur. Eam esse originem colorum in prismate et in guttis est omnino certum. Eadem est fortasse etiam origo colorum, qui apparent in pilis tenuibus et filo araneae Soli exposito. Nam figura teres potest inducere colorum separationem, etiam per refractionem. Sed quoniam ea corpora sunt satis tenuia, fieri potest, ut ibi separatio pendeat etiam a tenuitate


1249. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quae hic exponitur, adhibet Newtonus ipse in Optica ad hanc theoriam confirmandam. Is in urinatoria machina ad ingentem maris profunditatem delatus accepit per machinae fenestram radium Solis directum, qui erat admodum rubeus, aqua autem visa per radios utique reflexos apparebat ipsi viridis, omnino juxta superiorem theoriam. Porro Halleyus ipse excelluit plurimum et in astronomia tam observationibus quam molestissimis calculis, quibus et tabulas astronomicas pro planetis et cometarum orbitas computavit ac edidit, et in physica ac historia naturali, quas summa industria et labore


1250. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

hinc causa rubei coloris Lunae. Radii, qui in Lunam incurrunt, sunt ii, qui longissimo tractu per atmosphaeram transmittuntur. Intra quam primo descendunt Terram versus, tum ab ea ascendunt praetervolantes. Hinc, si satis vaporosum sit coelum in ea Terrae parte, per quam radii transeunt, debet omnino Lunae iis radiis illustratae idem accidere, quod nubibus illustratis a Sole delitescente infra horizontem, atque id ipsum multo magis. 78 Postremi hujusce episodii


1251. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

umbra, occupat coeli partem maxime distantem a loco Solis. Adeoque tum Phoebus, Dianae frater, abest longeque alia regione moratur, ubi idcirco potest dici et immemor, qui nihil cogitet de labore sororis tam longe positae. Terra autem interjecta inter Solem et Lunam tum omnino impedit, ne se mutuo videre possint; adeoque aspectum tanti interjecta doloris hostis dura negat questusque eludit inanes. Fuga comitum in subitis tenebris, equorum perturbatio, ruentis currus periculum sponte jam consequuntur, ut et foemineus Dianae furor unguibus se


1252. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Actaeonis fabula est itidem notissima. Qui cum Dianam imprudens in antro nudam vidisset, in quod inter venandum secesserat, ab ea in cervum conversus a suis ipsius canibus laceratus et suorum telis confixus interiit. Quam omnem fabulam elegantissime persequitur Ovid. Metam. lib. III. Quod sub hymni finem poscitur, id omnino pertinet ad Dryadas et Oreadas, nemorum et montium deas: Da faciles sylvis succos, da montibus altis ardua frugifera vestire cacumina fronde.


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.