Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 140-147:


140. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 51 | Paragraph | Section]

te egerat, in manus Tuae Dominationis daret. Quod si factum ab illo est, rogo Tuam Dominationem, velit libellos ipsos ad manus magnifici ac reverendi domini oratoris 7 regis nostri, qui tibi praesentes reddet, dare. Ne enim vir tantus perpetuo carie obsitus lateat, decrevi opuscula eius omnino in lucem emitti curare. Idque auxilio ac voluntate domini mei. In quo et ipsi domino meo et mihi rem gratissimam Tua Dominatio faciet. Quae optime valeat. Ex Buda XVII. Kalendas Octobris MDXII. bonus frater ac deditissimus Stephanus


141. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 71 | Paragraph | Section]

et accommodatis, quod tam pie ac liberaliter iuvare nos constituerit. Sed illud Suam Sanctitatem etiam atque etiam admonere et obsecrare non desinas, ne aliquam in mittendo illo subsidio pecuniario iam promisso et in legato expediendo moram velit interponere. Sera enim praesidia parum aut nihil omnino afferre adiumenti poterunt. Hostes autem, ut intelligis, imminent omnibus rebus parati et accincti. [4.] Instabis praeterea diligentissime pro pace, concordia aut indutiis inter principes Sanctitatis Suae auctoritate conciliandis. Nos enim, ut saepe sumus testati, his dissidentibus


142. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 74 | Paragraph | Section]

Angliae 8 et Portugaliae, 9 duobus opulentissimis et pecuniosissimis principibus, multi essent modi, de quibus nunc plura non scribam. Quod si neque de pace sive induciis, neque de sufficienti subsidio spem aliquam superesse Maiestates Vestrae viderent, veniendum esset omnino ad illum extremum, de quo superius scripsi. Quod ubi per Maiestates Vestras tractari intelligeretur, fortasse isti, quibus nunc tam submisse supplicamus, ultro nobis supplicatum venirent. Parcat mihi, rursus oro supplex, Maiestas Vestra, quod de his rebus ad eam scribere audeo, et nepoti suo


143. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 81 | Paragraph | Section]

Vestra Reverendissima consideret, rogo, diligenter, quid agendum sit. Mihi profecto hoc negotium eo modo confectum videtur, ut id neque commodius, neque melius confici posse, aut potuisse unquam existimem. Reputet Dominatio Tua Reverendissima, si litem de integro moverint (quemadmodum eos omnino moturos existimo, nisi pactum servetur), quantae impensae sint faciendae, profecto vel ad unam missionem huc illos LX florenos expendet Dominatio Vestra Reverendissima, ut omittam, si illi causam obtinuerint (ut confidunt), quantum persolvere Dominationem Vestram Reverendissimam necesse


144. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 89 | Paragraph | Section]

Zanzacum Boznae iam praemisisse non parum peditum numerum ad obsidendum Clyzium 5 subsecuturum ipsum quoque brevi cum valido equitatu. Habuerunt Veneti et ex Constantinopoli litteras VIII. Ianuarii datas Turcum facere ingentes apparatus et terra et mari, aggressurum omnino Hungariam primo quoque tempore. Sanctissimus Dominus Noster 6 mittit ad succursum Clyzii commeatum, si intromitti poterit, et alia ad defensionem necessaria. Sed vereor, ne tarde veniant. 7 Cetera idem dominus comes. Me et meam servitutem rursus in gratiam Vestrae


145. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 108 | Paragraph | Section]

venerabilis Marcus a Turri 2 commissarius et provincialis regni nostri, qui et monasteria hic sua in debitum redegit ordinem et religioni sua doctrina suaque sanctimonia plurimum conducit. Proindeque nobis et regnicolis nostris est multo gratissimus, qui si amoveri hinc deberet, magno omnino praesidio res haec ecclesiastica privaretur. Quare illum ac eius ordinem tam in regno nostro, quam etiam Bohemia consistentem patrocinio tuo etiam atque etiam commendamus. 43 István Brodarics to Sigismund I 1 Rome, 17


146. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 114 | Paragraph | Section]

omnia extrema minitantem, sese conventum pro libito suo armatos facturos rebusque regni aliter consulturos. Scribunt decimas, quae praelatis ecclesiarum debebantur, eos suspendisse (hoc enim vocabulo scribitur), atque ad fines a Turca tutandos expensuros. 5 Velle omnino, ut orator caesaris 6 et Venetorum 7 abeat cum omnibus Alemannis, qui in aula regia vel reginali versantur. Factam esse praedam de Iudaica tota et de domo etiam cuiusdam servitoris reginae praedivitis superioribus annis facti ex Iudeo Christiani. 8


147. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 118 | Paragraph | Section]

sacri fortasse collegii inductione, nam cum eis est rem communicaturus, scripserit, illam esse sciat Vestra Maiestas pontificis mentem, quam perscripsi et nullam aliam. Utinam clementissimus dominus meus factum Vestrae Maiestatis in foedere cum Turca ineundo sequeretur. Quod si non fiat, timeo, ne omnino actum sit de nobis. Qua de re neque praesens destiti assidue apud eos, ubi id faciendum videbatur, loqui et clamare, neque hinc scribere. Deus det suae maiestati et dominis meis suae maiestatis consiliariis talem mentem, ne illud nobilissimum ac potentissimum regnum sub spe nescio quarum


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.