Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 152-161:


152. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

quae rectissima certissimaque erat, monstrauit, monens ut neque ad dexteram neque ad sinistram declinaret si deuiare nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa musitantibusque labellis ambigere se dixit an ita esset ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit.


153. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris,


154. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo seipsum contempsit, ut gregis saluti consuleret. Tunc demum clamore multo


155. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici


156. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam ducit, quinque diuersi generis bestiae insederant, omnes quidem magnarum uirium horrendaeque ferocitatis. Cum his certandum erat cuicunque ad pacis urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum


157. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem indulsisset. Sin uero in malis perseuerarent, non iam piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim uindictam tanta non mereatur ingratitudo? Commouit plane alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad genitorem suum conuersus coramque prostratus, flens


158. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uel inuitum. DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII Est mons quidam asper sane et arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in qua nihil omnino, quod animum oblectare possit, desyderatur. Plerique tanti fruendi boni spe illecti magno labore per inuias rupes callesque arctos et senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti compotes efficiantur, nec die nec noctu conquiescunt. Monti huic subiacent effusi campi


159. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui


160. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia. Haec parabola uitae mortisque nostrae similitudinem tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum conditionis, nullum uirium.


161. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

regni sui obliuiscitur, dum paradisi pulchritudinem miratur. Merito terrena omnia contemnit, dum caelestia animo metitur. Si enim illic domus Dei est et habitatio gloriae eius et tabernacula atriumque Domini Dei uirtutum, nonne, sicuti Deo maius nihil est, ita paradisi loco nullus omnino locus excellentior, nulla gloriosior sedes, nullum felicius domicilium? Illic se uidendam praebet Sancta Trinitas, Deus unus, Pater in Filio et Filius in Patre, et cum utroque Spiritus Sanctus, non in aenygmate per speculum, sed facie ad faciem. Ad quem psalmista ait: Adimplebis me


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.