Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 168-213:


168. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui


169. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gratum et hominibus credimus profuturum. Et quoniam quicquid uel agendum | uel fugiendum precipitur , ad hęc tria satis commode referri queat, ex iis quę scripturi sumus, alia sub fidei, alia sub spei, alia uero sub charitatis titulo expediemus. nihil omnino asserentes a Scripturarum sensu autoritate-que alienum. Non erit itaque meum quod docebo sed diuinum. et de ipso sanctorum uoluminum thesauro fideliter sincere-que depromptum. ut quicquid dixero tam uerum sit | quam ipsa ueritas. Etenim statui atque


170. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

illum imitentur, qui in Euangelio ait: Mar. 9. credo Domine adiuua incredulitatem meam. Simul enim et credebat | et quasi incredulus nutabat. Et quoniam experimento iam didicerat | suam credulitatem omnino infirmam esse et imbecillem, nisi auxilio iuuetur diuino, a Domino opem petiit, ut perfectius crederet. Porro qui iam de religione nihil dubitant, continuo de Iudea ad montes transmigrare cupiunt, ad altiora


171. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid tunc dicturus es, cum ipsum, cuius doctrinam contemnis, te iudicantem uideris? tibi-que dicentem audieris: Jo. 1 In propria ueni et mei me non receperunt. Qua fronte, qua fiducia tunc rogabis, ut ipse te recipiat, quem omnino negare non poteris | abs te receptum non fuisse? Quid de illorum incredulitate dicam, qui ne miraculis quidem mouentur. quos tamen admonens Dominus ait: Jo. 10 Si mihi non uultis credere,


172. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

decedentes , in electorum numero ascribimur. Sin uero sine illo uitam obimus, ad mortem nunquam intermorituram descendimus Luc3 | ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium | et poenarum finis omnino nullus. Beati igitur illi, quorum antequam iudicabuntur, erunt praua in directa et aspera in uias planas. qui priusquam opera ipsorum iustitię libra examinabuntur, luporum


173. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione | et caduca bona ęternis pręferre compellunt , quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum habentur, iam uel non esse omnino | uel haberi non posse credantur. Illi ergo qui tam impie subuersi sunt, nec fidei certę | nec firmę spei sunt. Alii luxurię, alii auaritię student | et cum sensuum suorum affectibus seruiant, uirtutibus uacui et ad uitia proni efficiuntur.


174. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet | uel doctor committat. Quod quoniam frequenter contingit, semper tutius existima | nihil de te prędicare, nihil quod Deo teste agis, ab aliis inspici uelle. Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: Io8 Ego non quęro gloriam meam. Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente:


175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ueniunt. alium retinet corporis uoluptas, alium cumulandarum opum cupiditas impedit. de quibus dicitur: Matth22 Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in uillam suam, alius uero ad negociationem suam. His grauati uenire omnino nequeunt. Deponendum est ergo onus, si altiora cupis ascendere et de paucorum esse numero electorum. Tunc te uere a Deo electum esse noueris, cum magno animo illa quę multorum sunt contemnere coeperis | et omnem prorsus


176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam uitę pręsentis usus | aut doloris per supplicia infligendi euasio. Tales itaque esse debent qui uolunt montem excelsum conscendere cum Petro | et operarii


177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nomine indignum. vnde dicitur: Io10 Mercenarius fugit, quia mercenarius est; et non pertinet ad eum de ouibus. Non quia non pertineat ad eum, sed qua sic agat, tanquam si nihil omnino ad eum pertineat. quandoquidem non animarum lucrum sed pecunię quęritet | terrenam-que mercedem cęlestibus pręferat diuitiis. Talium auaritiam per Malachiam prophetam redarguit Dominus dicens:


178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est | illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur | nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum Ioanne apostolo respondebunt, si eorum monita contempseris, dicentes: Io1.4 Nos ex Deo sumus | qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex


179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, ut et misericordię magnitudo magnitudinem | et miserationum multitudo multitudinem tollat delictorum. Postremo ita tibi persuadeas uelim | nullum esse omnino genus, nullum numerum, quin utrunque clementia ignoscat diuina his quos peccasse poenitet | et misericordiam implorare non piget, a peccatis quibus Deus offenditur pro uiribus abstinendo, quibus placeatur , iustitię operibus sese


180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent. Age iam permittatur et


181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę breuitate. nullum-que infortunium tam immane esse potest,


182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gratias Deo agamus neque quicquam nostris meritis, sed totum eius erga nos benignitati deputemus. De orandi ratione satis dictum sit. Nunc, ut confidentius ad orandum procedamus, de peccatorum poenitentia, sine qua omnino placere non possumus, tractandum uidetur. De peccatorvm poenitentia. Caput XI Poenitentia nos a peccatorum sordibus emundat | et pristinę


183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari proposuerimus, eorum sequi debemus et mores. Frustra enim aliquis corpus exterius fatigationibus exercet, si mens intus non se omnino disponat ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: Matth. 3 Facite fructum dignum poenitentię, quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi


184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poenitentia adsit, nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis quiuit compellere? et de Deo non recte sentire, ut tibi poenitenti parcere omnino nolit, cum nunquam ad poenitentiam conuersis et in ipsum confidentibus non ignoscat? Dauid Si adulterium, si homicidium perpetrasti, utrunque Dauidi, cum se peccasse doluisset, est remissum.


185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie uelatum fideliter accipimus | nec omnino qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud | quam ut humano ingenio uel scientia comprehendi possit


186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

male svmvnt Caput XVIII Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que felicitatis uero pane ac uero potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat,


187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non poteris. Tunc enim erit tempus iustitię atque iudicii, nunc est miserationis et uenię. Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: 7 Super uinum et triticum ruminabant, et


188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

geris indumentum, cur dissimilem habes affectum? Memento quia religionem ingressus es, ut Deo seruias et uentri seruire desinas. Nunc de illis dicam, quos ieiunii grauat obseruatio, qui uel male ieiunant | uel omnino non ieiunant. De vitio male ieivnantivm. Caput XXIII Male ieiunantes arguit Dominus dicens: Zacharia 7


189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Ad hęc omnino necessarium est, si salui esse cupimus, ut in omnibus Dei pręceptis perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest:


190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bona possideres | et nunc repente mutato proposito ędificata destruis ac dissipas | et de solida petra ad fluidam mollem-que harenam transgrederis, in qua non potes consistere | nedum ędificare, in qua quicquid extruere niteris corruit. Et cum nihil omnino inter mundanas uoluptates firmitatis, nihil stabilitatis existat, illę quoque te destituent te-que sublato omni sustentaculo protinus in profundum ruere permittent, ut qui nunc mundi affluis luxuriis, mox calamitatibus afficiaris ęternis. dicente Domino per prophetam: Si


191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 18 Peccantem, inquit Dominus, corripe inter te et ipsum. si te non audierit adhibe alium. si neque illum audierit, dic Ecclesię. si neque Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus! Pro infideli ergo habeatur, quem peccasse omnino non poenitet | qui-que nulla correptione ad emendandum flectitur. Quod si cum tali conuersari te delectauerit, mores quoque diligere incipias necesse est. Alioquin ipsa uitę diuersitas cito uestram dirimet societatem | et ubi


192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

habetis? nondum intelligitis neque recordamini quinque panum et quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? neque septem panum et quatuor milium hominum et quot sportas sumpsistis? Luc. XXII Vt-que nobis constaret | nihil omnino quod necessarium sit, seruis Christi defuturum, alias ab eodem interrogati illi, cum ad prędicandum missi essent sine sacculo, sine pera, sine calciamentis, an aliquid ipsis defuerit? responderunt | defuisse sibi nihil. Proinde


193. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax osculatę sunt. De bonitate. Caput IX Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum


194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Inter apostolos quoque eminuit in Petro erga Dominum pietas, in Ioanne puritas, in Paulo charitas, in omnibus ueritatis prędicandę studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una habita | parilitas-que cunctarum. Quę si esset, nemo magis ista quam illa uirtute pręstare potuisset. neque prorsus omnes nihil prodesse sine charitate


195. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus. De peccatorum differentia. Caput XV Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę


196. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, aduersitatibus subdat, aliorum insuper delictorum causa sit, uirtutum merita tabescere cogat, sapientes infatuet, a Deo separet, diabolo copulet, bono summo priuet | et poenis afficiat ęternis, quid unquam tam caueri debet quam peccatum? cum nihil omnino tam nobis esse queat noxium, nihil ita ęrumnosum. Si te tyrannus torqueat ut pecces, omnia tormenta perferre satius est quam peccare. si necem minetur, mori innocentem pręstat | quam nocentem


197. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ezechiele: Ezech. XX Vnusquisque oculorum suorum offensiones abiiciat. audi confitentem Salomonem: Eccl. II Omnia inquit quę desyderauerunt oculi mei, non negaui eis. et cum nihil omnino in hac uita permansurum animaduerteret, exclamauit: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Audi et Saluatoris in Euangelio dictum: Matth. VI Lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus


198. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lapilli, quę enumerare nedum ęstimare difficile est? Quorsum postremo ad fucandam faciem purpurissum et cerussa? ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum


199. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere | nec fur possit auferre. Pro quibus adipiscendis plerique certe spontaneam subeunt paupertatem. ut ostendant | nolle se omnino possidere opes perituras, sed illas quę perire nequeunt, in thesauris reconditas ęternitatis. His autem fruituros pauperum sustentatores nemo negare poterit, nisi qui Scripturarum


200. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed in tempore redditionis loquentur uerba tedii et murmurationum. Fallaces. Ad hęc nihil illis fallacius est. qui enim diuitias amat, nec periurare timet | nec alios fraude circumuenire dubitat | nec eum omnino aperte mentiri pudet, siquid ex eo se facturum lucri credit. neque quisquam est, qui in leuissimis etiam rebus tam facile iurat quam diues auarus. tunc autem maxime, cum e re sua fore sperat, si uerbis fecerit fidem.


201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tempore iudicum Transeamus ad tempora iudicum. Iosue defuncto degenerauit populus. Colere coepere Baal et Astaroth, non numina sed monstra. Ob hoc passi sunt direptiones rerum-que detrimenta | nec omnino pares esse poterant uiribus aduersariorum. Deinde quoniam Palestinis et Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis


202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potestis quo crimine, qua culpa id patimini? non idola (ut olim sępe contigit) colitis, non execrandos gentilium ritus exercetis | unum Deum, unum cęli terrę-que Dominum adoratis, et tamen nullus est miserię uestrę finis. Cur ita? profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri, restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis, immo omnibus missum non recipitis. Messiam quem uestrę uobis indicant Scripturę non admittitis. Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum.


203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

misit, uos ipsum occidistis. Ille dedit Redemptorem, qui pro culpa primorum parentum uestrorum satisfaceret, et uos ei non creditis, uos eum repudiatis. Quandiu igitur obstinatis mentibus fouetis errorem, negando eum, per quem solum data est mortalibus ad Deum accessio, fieri omnino non potest, ut ullam sperandę salutis gratiam consequamini. Credite, credite, et salui eritis. Hic est enim cui dixit Propheta: Ps. 79 Excita potentiam tuam et ueni, ut saluos facias


204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iesu. Et ad Titum: Ad Titum 2 Tu autem loquere | quę decent sanam doctrinam. Non enim sana sed languens et infirma est doctrina, quę pie sancteque uiuendi studio nihil omnino confert. Mortifera uero et detestabilis, quę peruertere nititur ueritatem humanę philosophię argutiis. Audi pręterea quid tibi sapientię antistes Salomon pręcipiat dicens:


205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Act. 1 31 Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus . Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat. 16 Ideo Paulus et


206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem obedire Deo malum est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum.


207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui nunc in supernis sedibus habitant, facti domestici Dei ciues-que sanctorum. De exaltatione hvmilivm in evangelio. Caput XXIII Ne tamen nouorum exempla omnino pręterisse uidear, Ioannis Baptistę Petri-que et Pauli apostolorum humilitatem in medium proponam. de his enim disertius expressum in Scripturis comperio. Ioannes Baptista Ioannes interrogatus quis


208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Superbi ergo conturbantur | quoniam iratus est eis deus. Quemadmodum enim humilibus placatur, ita irascitur superbis. Quos autem Deus abnuit et auersatur, fieri omnino non potest, quin suę imbecillitati relicti conturbentur animis | et insipienter commoueantur curis-que superuacuis incessantur. Aman Hest. 3


209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia. Documento est quod omnino nihil sit regum terrę potestas, si cęlestis regis potentię comparetur. act. 12 Herodes Non absimili fine consumptus est Herodes Agrippa. Sedens enim pro tribunali dum


210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint. Primum igitur ut in omnibus patientiam conseruemus, meminerimus | nullum omnino ea in re malum esse, qua non offenditur animus noster. Quid est autem quo ille offendi queat, pręter peccatum? Solum ergo peccatum cauendum nobis erit, quia malum est. Cętera quęcunque


211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad probationem, quare conqueritur peccator cum castigatur ad correctionem? Verberaris qui peccator es, ut de peccato doleas, de quo fortasse non doleres, si impunitus dimittereris. non dolendo autem | sanari omnino non posses. Tu puniris ut resipiscas, percuteris ut conualescas. Iustus autem plectitur, ut per patientiam maius sibi futurę remunerationis meritum exquirat | et ueluti de igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior.


212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 139v | Paragraph | SubSect | Section]

persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Quam certe mercedem si alta mente consyderabimus, terrena omnia facile contemnemus. neque omnino quicquam toleratu graue uidebitur, quoties bona, quę pro malorum perlatione compensanda sunt cogitabimus. Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona de quibus in Apocalypsi dicitur: apocal. 7.


213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuius quidem leges atque pręcepta in his libris satis (ut reor) abunde-que a me relata sunt. non ea inquam pręcepta, quę homines qui errare possunt tradant, sed quę ipse hominum angelorum-que conditor Deus, in quo solo nullus omnino cadere potest error, tribuit nobis. Ipsum ergo audiamus, ipsum sequamur, ad ipsius doctrinam uitam mores-que componamus, si ad ipsum, ut summo illo indicibili-que bono semper fruamur, uolumus peruenire.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.