Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 226-229:


226. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

igitur et exultare maxime nos decet, quod iam Deo propicio res restitui in integrum coepit. Rursum sacrarum litterarum schola suos habitura est Hieronymos, suos Ambrosios, si modo, qui Erasmum emulari uoluerint, reperientur. Cuius uenustas admodum conscriptiones cum abs Te nuper acceperim, ne omnino ingratus uidear, Herculem, Ioue quondam natum, sed iterum proxima foetura apud nos ęditum, ad Te destinauimus. Quid frontem contrahis? Quid timidus pallescis? Non est, mihi crede, quod timeas. Olim ille multorum uictor fuit, nunc a nostris uictus est. Abs Te etiam uictum intelliges, cum


227. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Decet sane ita paratum esse eum, qui uera cupit discere. Primum quęro abs te, Dei an hominum iudicia pluris sint habenda. POETA: Dei profecto. Cui enim istud dubium esse potest, nisi quis Diagorę, qui atheos est dictus, errorem sequens Deum omnino esse neget. THEOLOGVS: Nempe, quia homines errare possunt, in sole Deo cadere error non potest. Nunc uidendum, quęnam hominum facta laudabiliora tibi uideantur, quę Deus probat, cuius iudicia non errant, an quę homines, qui persępe falluntur?


228. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. (Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari?


229. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est, iter coeptum prosequi parato. POETA: Quin immo, ita ego sermone isto tuo delector, ut hinc recedere nesciam, nisi et cętera pari ratione expedieris. Nam Herculem, quem omnes poetę laudibus in cęlum ferunt, a Christianis uinci per te edoctus negare omnino nequeo. Et iam certus sum non corporis uiribus ueram solidamque laudem quęrendam esse, sed animi sapientia ac sanctitate. Alioquin elephanti, leones, ursi, camelli, equi, tauri alięque belluę, quę nos ferocitate, alacritate, ui ac robore antecellunt, plus sibi laudis, plus meriti


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.