Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnino

Your search found 1369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 239-300:


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime animum intenderat, filium regni successorem improuisa pręuentus morte reliquit, utpote Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans, siue coniectans ita futurum, maximo prosecutus est odio. Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir fuerit, quod quidem in regum fortuna rarum est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam pestem patriae nostrae undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex Petrus sese domi priuatim continuit, nec in senatorum concionem inferri ausus est, eo quod inimicos timeret, qui ei, si publicis rebus se ingessisset, malum minabantur, quodque praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia


245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

alterumque ipsemet per se, alterum minister obtruncat. Atque ita scelus nefarium pessimique exempli perpetratum est, nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria


246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur.


247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta millia passuum a Pesto retulit. Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes


248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit.


249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta. Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt. Itaque Alberthus desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per


250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

emunitus erat, scalis muro applicatis, arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros sibi conciliare ― nondum enim regni spem omnino deposuerat ― liberos esse statim iussit. Qui simul quod patriam pudore amissae arcis uitare statuerunt, simul humanitate atque auro Alemani permoti (et erat Maximilianus non modo humanissimus, uerum etiam et liberalitate nulli regum aetate sua secundus) stipendio


251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

maius hosti negotium quam tibi hoc tempore, quo cum Hungaris tua repetens iustum bellum gesturus es, prebuissem, propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem, et quantum uiribus possem, tuas copias distinerem, nec ullo pacto paterer, si nequissem omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit, per quam plane tibi in Hungariam


252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem Maximiliano metum


253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni sede, si Hungari ad pacem inclinarent, ipse, ut euenit, dementia Hungarorum pacis ferret conditiones. Quin etiam existimauit haud irritandos esse


254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus


255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum


256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare


257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare. At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima uterentur uictoria, nec solum Alberthum incolumem conseruarent, sed etiam eum nulla omnino afficerent contumelia, cum omnibus suis, queis fortuna belli pepercerat, Alberthus illęsus multo maiore Hungarorum clementiae quam uictoriae gloria his conditionibus dimissus est. Primum, ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia deduceret. Deinde,


258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

Commentariorum de temporibus suis liber quintus Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia


259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem


260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi elatio, aut indignitate rei permotum omnino depositurum, ut fecit, magistratum, nec collegam passurum, aut, si magistratum gerere et secum aliquem dignitate exaequari uoluisset, auctoritatem ex dimidia parte deperditurum. Hoc consilio a rege comprobato spargitur ex composito fama regem uniuersis regionum ac locorum


261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere praesertim suos quam imperio maximae laudis esse solet, propterea quod alterum armis ac fortunae beneficio plaerunque paratur, in altero animi celsitudo et humanitas, a qua quidem homines appellationem traxerunt, omnino elucescit. Cui profecto tanta inest uis, ut plaerunque multo maiora quam quaeuis potentissima arma efficiat. Nec longe huius rei exempla petam, quum et recentia, et tuae propriae laudis presto sint. Sextum decimum


264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo


265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in


266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum carnifici praebuit. His de Othomanorum origine atque imperio, Turcarumque moribus dictis, ad ea quae


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit:


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii


269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti


270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem inconsulte statuatis. Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ditionis incolebant urbes, Sicenses imprimis - et hi sane inter Italodalmatas urbium cultores sese putant esse fortissimos ― quum percepissent Turcas simul itineris difficultate frumentique inopia, simul Albanesiorum equitum propulsationibus in Veneto agro male habitos fuisse, rati eos haud omnino inuictos esse, contractis circiter quadringentis hominibus finitimam mediterraneae Dalmatiae Turcaicae ditionis regionem inuadunt, dumque abacto, quod sors obtulerat, pecore domum reuertuntur, Turcae, nonaginta dumtaxat ex his, qui in finibus Bossinae prouinciae ad custodiam


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexander Bazethi regi salutem. Tandem multas perpessi erumnas reuersi sumus in Bossinam. Si quid autem incommodi in hanc expeditione accaepimus, neque uirtuti neque etiam felicitati suae adscribere hostis potest, quippe cuius armati ignauiam, dum agrum Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune lacessendo, partim non sine risu spectando oneratum magis quam munitum armis. Ibi enim obuiam habuimus uim Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quaestorem tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus,


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit. Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos, seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam iniurius


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum classem explorant, hinc Italicam expeditionem machinantur. Profecto in hyberna, ut dictum est, Bazethe, Turcae, qui partim in Peloponeso, partim circa maritima Illyrici loca limiti hostium praepositi erant, ne hyemem sine ullo praelio segnem omnino transigerent, crebro cum hostibus leuia conserebant certamina. Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

cum omnibus nauibus se receperat, secundum nactus uentum postremas hostium naueis insecutus est, quo ex occasione tormentis ac missilibus hosteis eminus urgeret, ostenderetque Venetos tot naues haud frustra comparasse, nec, ut Turcae exprobrabant, omnino hostilem formidare conspectum. Turcae, dum puppeis acrior fauonius, qui quidem a meridie per aestatem oritur, impellebat, Venetos missilibus tantum lacessentes, nec sese pugnae per metum committentes contemnere eorumque ignauiam irridere, nec coeptum intermittere cursum.


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si qua forte per hostium custodias Methonem possent irrumpere, proficisci oppidanis subsidio iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud improbandum, tametsi omnia euentu uulgus metiatur: nam si obsessis omnino succurrendum erat, quo illi ciuilibus subleuati auxiliis et tutiores forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam adductos cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae, Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque interdum indole eorum capti pari iure cum liberis rerum suarum haeredes instituunt.


283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim , inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni . Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex imbelli


284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum


285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

expeditionem iuuaret. Decreuerat autem Iulius pontifex, quo Venetis aliena calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae, indulgens quam ciuitati consulens. Nam Italiae ciuitatum ob factiones ac discordias omnem potestatem ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos


286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

Scribe , inquit, confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus Romanam Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant. Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam in matrimonium


287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes procul tela


288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia obtineret, et filium rarae indolis haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes


289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui spes sobolis adempta est. Quod quidem eo consilio faciunt, ne rege sine liberis defuncto regnum aut omnino interiret, aut ad quempiam seruorum sobole regia extincta delaberetur, quum omnes fere, qui apud Turcas in summo magistratu sunt, unde gradus ad imperium facilis, aut serui sint, aut libertinae conditionis. Tandem quum aliquandiu de rege constituendo consultassent,


290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et tutissimum uisum est, sequendum putem. Nulli nostrum, qui huic consultationi intersumus, dubium est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui


291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam decreuerit deposito imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res


292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu


293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo


294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi


295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem. Res admonet, quemadmodum sacerdotali fraude Syriae et Aegipti imperium a legitimis principibus ad seruos translatum fuerit, paucis attingere, eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud Turcas uulgatam haud omnino uanam esse demonstrarem, Selynem Aegyptios ac Syros non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti


296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

atque in conspectu Turcarum audacter pergere, affirmans se in tempore auxilio affuturum. Turcae nondum scalis effectis ab his, quibus id negocii demandatum erat omnis nempe conatus sine scalis uanus omnino futurus uidebatur ― conspecto puellarum choro, et iam lux appetebat, consilium oppidi inuadendi omittunt, atque ad rapinam uirginum sese conuertunt. Qua re animaduersa Kegleuus cum reliquis equitibus ex oppido prouolat, mulieribusque receptis ac post equites ita locatis, ut per


297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

trucidatis, eodem, quo res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare


298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino Taurunum indefensum relinqueretur, obsessisque animus perinde ac a rege destitutis concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte custodias hostium fallere possent, cum naui onusta puluere accensibili per Danubium nocte in urbem


299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

102 * post accaepta app. ed. Crau.: Sunt enim auctores, qui tradunt, Seuropylum non omnino orbum liberis decessisse; sed filiam sibi superstitem reliquisse, quanquam multis ante annis primi Uni, mox Veri, Magete duce, Dalmatiam de Romanis, deletis Salonis, ceperunt, suoque regno adiecerunt.


300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ne Rhacusanorum simul regendi inscitia, simul tyrannide, perditum eant. Sigismundus, uxoris oratione inductus, dat Iaxiae Narisio literas ad Rhacusanos, quibus iubebat eos insulis excedere, atque a potestate Rhacusanorum omnino exemptas Iaxiae tradi; Rhacusanis oratoribus apud Caesarem necquidquam nitentibus, ne insulae, fidelibus sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime, quod Rhatanei Canalensisque agri


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.