Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mater

Your search found 839 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 484-570:


484. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spectandum terris voluit Pater, unde perennem
Faex hominum peteret vili dape perdita vitam.
Tunc etiam culpae pretium purissimus Agni
Decretus cruor est, tunc et dignissima Verbo
Electa est mater, generandae conscia prolis
Sola quidem Virgo, nisi quod divinus adesset
Ardor adorato ventris pro germine sponsus. 19.
Sed quanta haec


485. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas
Iusserit, id sumus. Aetherei quoque culminis ignes
Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.
Numinis est mater, satis est: gradus iste caducum
Naturae superat culmen; quin ipsa levabit
Naturam super Authoris quos gratia nostri,
Excedet volucres eadem regina sodales.
Munere divino quo mens est maior, honoris


486. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est soboli promissus honor, generosa quod inter
Illorum capita et celsam descendere Matrem
Numinis atque ipsum Numen manare videbit.
Ille maritali Saram complexus amore,
Thaream patris sobolem, quam mater Arani
Ex Thara genitore dedit, de patre sororem,
Isaco matrem; quem iam languente senecta,
Ne deesset promissa suae prosapia Stirpis,
Sara viro fuerat ridens enixa puellum.
Hic


487. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atque eadem coctis referunt sacraria muris.
Horum fixa tholis iunctumque gravantia templum,
Virgineas memorant inopum donaria curas.
Propitiam, patrio veluti si limine staret,
Affert Mater opem populosque favoribus implet.
Hanc iubet Ausonia si fas regione deinceps
Stare domum; iuste reliquis aequissima Virgo
Praetulit hanc terris, Natus quam praetulit ipse,
Fixit ubi solida fidei munimina


488. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

“imago puellae
Quam mea duxit acus, blandas a pectore voces
Elicit. En istam: manibus gestare tenellum
Cui puerum feci, Messiae fingo parentem.
Oh quantum rapit ista meos sublimis amores
Mater! Viventem o utinam, quam pingo, viderem!
Et quam spectatam in lino nunc alloquor, illi
Obsequerer natae, atque humilis venerarer, in imo
Fortiter impressos cuius gero pectore vultus.”


489. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

41.
At prudens genetrix voluit differre procorum
Vota, quibus desiderium vehementius Annae
Cresceret: et scirent, quod non sit prodiga tantae
Virtutis mater, primo contenta rogatu.
Augetur dilatus amor crescensque petitae
Non timuit nymphae virtus ne perdat amorem.
Id quoque subsidium tribuit dilata procantum
Ambitio, quod protracti mora temporis, aequo


490. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

maritalem thalamum traduxerat uxor,
Opprobrio fecunda suo, prout illius aevi
Credulitas gentisque fuit, sed postea talem
Edidit ista nurus viditque piissima fructum,
Ut fecunda viri quaevis huic credere mater
Debeat et sancti laudem concedere ventris.
Interea constans thalami tolerabat adulta
Dedecus aerumna: placitis caelestibus omne
Fassa decus parere, probrum legale ferebat
Laeta. Nec


491. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cui certa suis accesserat annis
Caelo nixa fides, non se prius aurea seris
Lumina clausurum fatis quam surgat avito
Sanguine Iessigenûm promissi principis alma,
Virgo etiam in partu, Israëlis gloria mater.
Credidit hanc primis radiis assurgere lucem,
Festivo testante Cherub, seseque supremum
Praeparat ad carmen, spectandae encomia natae;
Illius ad vultum extremos dum spiret amores,


492. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Venturos hilari motu praesagit honores.”
His animi gavisa silens affectibus Anna
Laeta suum genetrix uteri tunc pondus adorat. 19.
O felix mater cuius de ventre serenos
Aurorae divinae ignes spectare superba
Saeclorum ambitio votis flagrantibus optat!
Ingentem caeli gazis, opibusque puellam
Ventre tenes, legis quam prodigiosa salutat


493. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atria, iucundis quibus inde videre licebat
Ad pia donatos transire holocausta bidentes.
Ritibus Anna istis imos ingressa penates,
Laeta quidem reliquas templi quod quiverit inter
Apparere nurus mater fecunda, sed ipso
Fetu laeta magis, nequiit qualem hactenus ulla
Templo offerre nurus. Cupit inde rapacibus agnum
Cernere consumi flammis: fuit hostia caesae
Consumptaeque igni pecudis legale


494. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

infantem sistat; satis illa beavit
Me genetrix vel visa semel: procul esse micantis
Nec solis cognosco faces, ubi conspicor ortae
Aurorae roseos orbi splendescere vultus.
Quando autem fiet, tantum ut clarissima mater
Excipiat fetum? Sitne hanc iuvenilibus annis
Emissura facem, senio vel proxima, matri
Non impar Annae, maiore datura senilem
Prodigio fructum? Scrutari impervia mentis
Nolo audax


495. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ore frui, foveamque labris caelestibus imas
Venturi partus, urunt quae viscera, flammas.”
Anna recensitis mystae mitissima votis
Annuit, et Natae vultus offerre caduco
Crebra seni, maiora simul solacia mater
Inde parensque pius mystâ gaudente legebant.
Expletis templo votis petit Anna maritam
Nazareth et tectis non lenta iugalibus infert
Prolis delicium: crescentem sedula natam


496. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cedrus et affixum cedros absconderat aurum.
Lucebat penetrale auro, caeleste viretum
Caelatura dabat. Surgebant aurea passim
Lilia et insculptus pomi tulit aurea stipes
Mala, quibus viridis mater si planta fuisset,
Ficta negarentur; palmae volucresque Cherubi,
Gemmarum figmenta, manus artisque fuere
Luxuriantis opus: nactae laquearia flammae,
Accensaeque auro reddebant Castora stellae.


497. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Grande decus defuncta tuis Iudaea paratur
Exequiis; dignam tantus cinis occupat urnam:
Caesaris Assyrio raperis tumulata triumpho.
Funeris hanc pompam regum stipante senatu,
Clauderis Ausonio, mater Synagoga, sepulchro:
Cui Pacis templo illatae, quod fama ferebat
Aeternum, bene lege novâ Romana precari
Visa est maiestas: aeterna in pace quiescat.


498. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aurora diem, quo mane puellam
Insomnem caeloque animum palmasque ferentem
Visit uterque parens maternaque arte paratos
Virgineis Natae membris aptavit amictus.
Vestis erat quam pinxit acus; nam sedula mater
Anna sub umbrosa platano studiosa rosarum
Dispositas spectare acies gratasque mariti
Delicias horti solita observare, virentes
Traxit ad exemplar, sobolis pro tegmine, flores.


499. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Effigies aethrae, qualisque aestate calenti
Imbriferae vacuus nubis spectatur horizon.
Virgineo capiti molli de flore paratam,
Quam mitis dabat Autumnus, generosa corollam
Applicuit Mater: nec enim iurata parentum
Debuit ista suis privari victima sertis.
Flava comas virgo, nivea cervice fluentes
Excipiens humeris, colloque albente, capillos,
Ceu radiis Aurora novis cum luce quieta


500. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Reclusit valvas, quas ipsa Aronica tantum
Obiecto poterat velo spectare senectus?
Ista cui adversa licuit penetralia lege
Pandere et horroris plenos attingere postes?
Sed Dominum templi mater paritura Virago
Hoc vetito immunis, nullum violabat avitae
Praescriptum legis, tabulis legalibus impar
Adstringi, proprio nisi se demittere vellet
Libertas placito, parendique ardua virtus.


501. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

de pupilla sanxerunt Virgine mystae:
Namque Ioachimum, postquam is templi atria Natam
Intrantem vidit, lunaris imagine sphaerae
Vix quater expleta, fatum commune resolvit.
Orba viri mulier, gravis et castissima mater,
(Cui alios censere thoros placuisse iugales,
Arbitror esse nefas) reliquos transegerat annos
(Lustra fuere duo) Solymaeis innuba tectis.
Anna maritales inclusos urbe penates,
Et


502. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

gratia partum.
Septenis 1034 septenis: septennis post fata sinum felicis Abrami
Incoluit lustris: meruit festiva Nepotis
Ad superos post signa rapi caeloque beari
Mater prole minor. Scandit prior aethera mater
Caelum ascensurae prodiret ut obvia Natae,
Matrem ubi sublimem proles sublimior ornat.
Haec quicumque legis si vis tibi cernere Natam
Propitiam, Matrem supplex


503. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

1034 septenis: septennis post fata sinum felicis Abrami
Incoluit lustris: meruit festiva Nepotis
Ad superos post signa rapi caeloque beari
Mater prole minor. Scandit prior aethera mater
Caelum ascensurae prodiret ut obvia Natae,
Matrem ubi sublimem proles sublimior ornat.
Haec quicumque legis si vis tibi cernere Natam
Propitiam, Matrem supplex orator adora.


504. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

alter Abellus
Abramo genitus, tenerae cui mille per agros
Errabant pecudes: David quoque venit ab alta
Planitie Libani, Rachel post fata mariti
Cui patrias servabat opes, gratamque vovebat
Mater amata nurum. Misit Galilaea Manassen,
Iephtemque Mosemque et pulchrum frontis Adamum,
Et Noam, cui Lia parens; Hebronia proles
Et gemmis digitosque gemmasque incluserat auro.
Hic Samuel cum fratre Isaac,


505. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

viri genetrix, terra Hebronitide sponsam
Reppererat, sed mox pactae connubia nymphae
Fila scidit Lachesis praestoque ingressa puellae
Mors thalamum fato sponsum delusit amantem.
Misit Ioannem Bethel, cui mater Edissa
Iuncta viro forti Sauli, qui castra secutus
Herodis, post multa Arabum certamina felix
Et dives spoliis, patrio consederat arvo.
Et Gedeon non vile genus cui regis in aula,


506. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mater Edissa
Iuncta viro forti Sauli, qui castra secutus
Herodis, post multa Arabum certamina felix
Et dives spoliis, patrio consederat arvo.
Et Gedeon non vile genus cui regis in aula,
Mater nobilium non ultima matronarum
Sara fuit: genitorque operum praefectus in aede
Numinis, adiunctis altam quam surgere muris
Iusserat Ascalides. Daniel dilecta parenti
Labano soboles, donis instructa


507. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

publica Iudae
Ora volat virtus? Fideique illustrior illa
Numen adorabat pietas votisque faventem
Implorare Deum parvos docuere nepotes.
Quod probrum est homini, virtus nequit esse probatae
Mater honestatis veraeque puerpera laudis.
At nescis, veniet sterili quae poena marito?
Vidi ego, sed dolui vidisse; ah! cetera sanctus
Et multis virtute prior, non visa iugalis
Incrementa thori, probro non


508. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui postea dictae
Arsit Ephrataeae thalamis illustribus Annae.
Nazareth Alcmena cum coniuge miserat Arnum,
Abramum Sepphora dedit: comes ibat Abelus,
Filius et soboles materni nominis una;
Mater erat Glaphyre, partus extincta labore. 5.
Collecti templo cognati sanguinis omnes
Iessigena sacros pacta pro Virgine mystas
Laeti adeunt.


509. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Corpore promeruit sibi mox implenda patere
Venturi promissa Ducis; matremque stupendum
Electam ad partum Mariam cognovit anilis
Religio: quare hanc abeuntem affata seorsim:
“Filia vade,” inquit, “mater cum prole beata
Ad templum festina redi! Mihi lumina claudi
Supremo nequeunt fato, te donec onustam
Pondere divino Dominam reverenter adorem.
Hac ego pupillae aeternum caligine lumen


510. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tibi semper foliorum vivida laurus
Virginitatis erit mansurae in funera testis.
Nec tamen illaeso carnis candore futuram
Te sterilem cernes: thalami sine semine venter
Non improlis erit: fies sine coniuge mater,
Immensique utero flos egredietur honoris.
Huic domui vero tanti quae conscia doni
Et laudis, semper laurus vicina virebit.
Hinc ego divino iussu, qui proxima tangit
Limina, fecundo


511. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Limina, connubio iunctae; castumque marito
Iosippo nomen, cui regia stirpis origo,
Uno eodemque illi virgo de stemmate nupta.
Nomen huic Mariae, lecta haec ex omnibus una
Aeterni Unigenae Mater, cui prima vetusti
Probra piaturo sceleris. Sumendus ab illa
Est sanguis parque aerumnis de sanguine corpus.
I celer et tenues perfer mea dicta per auras
Atque piae pectusque humili te siste puellae.


512. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

1.
Delia fraterno vultum ter pinxerat auro
Terque secuta humilem bis acutae cuspide frontis
Argentoque diem, cognatis hospita tectis
Laxabat divina moram quo tempore mater. 2.
Frondosi colles, montana cacumina, valles
Frugiferae, liquidi fontes, Hebronia Tempe,
Dicite, quae toties pedibus dignata beatis


513. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Digna tuo? Felix socia te Virgine vivam
Et moriar coniux. O felicissima matrum,
Nacta immortalem fecundantem intima sponsum
Viscera, mortali fetus experte marito.
O divinarum Charitum plenissima mater!
O flumen, cui ipsa Dei vitalis abyssus
Irriguum sine more fluit reducesque ministrat
In caelum lymphas; unde et sistentia Iudae
Labra tuos bibitura, parens excelsa, liquores,
Lucis


514. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Suppeterent, tamen ille viae se credere certus
Hoc statuit pigramque bovem rudiusque tributo
Permutare pecus, quamcumque immiserit ultra
Axe Deus perferre lubens cum coniuge sortem.
At divina uteri mater nonae indice lunae
Certa nec aethereo ventris momenta docente
Aligero monitore carens, prope temporis esse
Illius spatium quo caelica prodeat alvo
Progenies, abitura parat quae lina tegendo


515. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tobia genito patre commendasset Ioseph,
Urbe migrat propriisque notat vestigia plantis.
Nulla etiam gravidi Virgo fastidia ventris
Passa, per Isacios ibat laetissima colles
Plena Deo mater. Sed ubi fortasse labaret
Planta, vehi tardo coniux orabat asello
(Hunc etenim torvamque bovem praesentis agebat
Servitii pretiique fidem) pressitque modestum
Interdum pecus, oranti non dura marito.


516. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excipiens populi sensum taciturna latebat
Atque ipso praegnans Duce, quem Iudaea petebat,
Isacidis ignota parens. Nec prodere sese
Sustinuit sapiens Virgo, sat gnara superbum
Indigenas sperare Ducem quem mater opumque
Regnorumque potens utero regina tulisset.
Intacti vero referentem pondera ventris,
Propria mendacem cito condemnasset egestas.
Ut taceam insidias et regis barbara semper


517. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

foco mediae nox humida brumae,
Et rude correctum spelaeum hiemisque repulsus
E membris rigor et multam iam sidera noctem
Errassent, urgere graves sopor incipit artus.
Concessura velut somno sua lumina mater,
Stramine consedit, cubito cervice reclinis
Supposito. Pressa duplici quoque luce soporem
Visa pati: natura leves admittere somnos
Cogere forte nurum potuit, natura sed altos


518. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sintque mihi centenae animae, vel vertice laeto
Nectat adoratas et Smyrna, et Mantua lauros,
Non mihi si Phoebus cytharam, describere viso
Quae fuerint, Virgo, tibi corda calentia nato,
Sufficiam: sacro mater mirabilis aestu! 11.
Hic ubi se nimio cordis correpta calore
In sobolem effudit genetrix, quae Virgo priore
Attulit ad partum curâ, dare


519. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

membris
Linea festinat; sed quod leviora putasset,
Nocturnam arcebat proprio velamine brumam
Admovitque sinum puero cordisque dedisset,
Dum sibi dissecto licuisset pectore, sedem.
Mater erat: sed quae mater? Date nomina, matres,
Quarum soli utero totus se debeat infans!
Nulla venit, cedunt omnes. Mihi sola relicta est
Quae Virgo est mater: totam sibi postulat ista
Una parens sobolem,


520. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Linea festinat; sed quod leviora putasset,
Nocturnam arcebat proprio velamine brumam
Admovitque sinum puero cordisque dedisset,
Dum sibi dissecto licuisset pectore, sedem.
Mater erat: sed quae mater? Date nomina, matres,
Quarum soli utero totus se debeat infans!
Nulla venit, cedunt omnes. Mihi sola relicta est
Quae Virgo est mater: totam sibi postulat ista
Una parens sobolem, nulli fecunda marito,


521. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum sibi dissecto licuisset pectore, sedem.
Mater erat: sed quae mater? Date nomina, matres,
Quarum soli utero totus se debeat infans!
Nulla venit, cedunt omnes. Mihi sola relicta est
Quae Virgo est mater: totam sibi postulat ista
Una parens sobolem, nulli fecunda marito,
Cui pars accedat prolis patrisque potestas.
Una sibi totum genuisse puerpera natum
Creditur haec Virgo; totum si possidet una,


522. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Intueor, quem rapta Deum cui Patris origo
Aeterna est, nunc vero hominem, cui aegra recensque
Est matris caro. Nunc humili vilescis amictu,
Astrorum solisque decor patrisque venustas.
Te felix mater! Sed tu felicior esse
Matre alia quavis poteras: ut vilior esses
Sum tibi lecta parens, immensa ô lucis abyssus!
At quia sic placitum Patri pretiumque superbi
Ponere pro culpa tam grande decebat


523. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae fuerant brumae plus commendata supersunt.
Quod ferimus, genetrix, metiri nolo pusillis
Obsequium donis; etenim si pectora spectas,
Magna damus, quia tota damus. Tu protege nostras,
Mater, oves; nam magna tibi de prole potestas
Imperiumque venit: te nostra Palilia posthac
Laeta ovium fetu, votis et carmine dicent.
At tu, parve infans (ad quem sua lumina torquens
Rettulit haec Aegon) terris


524. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Non hac lege premi; nec quae famulantia stringunt
Servitia, artari valeat sub legibus author.
At quia forma humili non dedignatus herile
Occultare genus, patrio quod ducit Olympo
Filius, agnovit mater non impare servis
Hunc ratum servire iugo, diuturna paratum,
Libertate sibi dempta, iuga solvere Iudae.
Subicit infantem cultro primamque Latini
Sanguine divino lucem discriminat anni.


525. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est quod stellae ornent, quem clarior Agni
Virginei pinxit maiori lumine sanguis. 23.
Effusum pueri sequitur pro more cruorem
Nominis auspicium. Mater, quod nuntius Ales
Grande tulit caelo iussitque imponere nomen
Tale dedit sobolemque illo signavit IEsum.
Mellea, qua totus cultri consumptus amaror,
Haec Mariae vox dicta fuit iamque acre doloris


526. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quos simul affatus Simeon sic ora resolvit:
“Felices quibus est tantae data copia lucis
Et constans oculorum isto de sole voluptas
Atque animorum ardor: felicia viscera proli
Digna reperta tuae, ô mater semperque beata
Digna Deum nutrire parens!” Dein pandit eidem
Talia praesagus Simeon: “En parvulus iste,
Iste tuus, genetrix, infans dabit esse ruinis
Plenam Israëlis plebem, sed quo auspice


527. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Corda decus famamque sui testesque videntem
Imperii, visum vario sermone teneri,
Mens non una ligat: vocesque prophetidis alter
Somnia grandaevumque alter Simeona putabat
Delirare senem, puero, cui mater egena
Servilisque pater, qui armis et finibus amplam
Cessuram vili domino balbutit Idumen.
Pars tamen et mystam longae probitate senectae
Et celebrem virtute nurum viduique probatam


528. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

explorat cunctos violenta recessus
Saevities, si posset heros reperire latentes
Cum puero regisque metum mucrone levare.
Ut rabies quaerendo omnis consumpta, propinquos
Exagitant, adduntque minas, ubi mater, ubi infans
Poscentes, crudele genus feritasque cruenta
Carnifices. Quibus ingratum vox omnibus una
Responsum fuit: occiduo Phaëtonte maritum,
Et matrem cum prole sinus implente parentis


529. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Impavidas quam fata sequi, quis inania iusto
Aequabit lamenta sono? Non si mihi Sulmo
Arcanos reseret, non si mihi Mantua fontes. 47.
Mater erat Dorcas, simili sibi pignora sexu
Terna tulit primis pacti quae coniugis annis.
Hannus erat coniux, agri ditissimus Hannus,
Laeta cui tandem sobolem connixa gemellam
Dorcas, utrumque marem primumque


530. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

iam certa mori. Miserabilis Hannus,
Et dubius sua quo vertat valitura parentis
Auxilia, ut sobolem genitor, dum Dorcada fidus
Ingeminat coniux, fatum complevit uterque.
Ense puer cecidit, periit sine cuspide mater:
Hanc animi dolor, hunc regnandi insana cupido,
Hanc mentis pietas, illum perversa tyranni
Sustulit ambitio. Tanta pietate parentis
Exitus infelix; tanta impietate triumphat
Filius:


531. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum graditur lenti neque quid vitale ferentis
In longum protensa maris prope litora, spectat
Illam Arabum primam Petraei nominis urbem,
Unde Deo adversa veniens ab origine coniux
Rutha dedit claros mater Iesseia reges.
Nec tamen hanc subeunt, soliti vitare superbas
Divitiis fastusque urbes, nisi forsitan escas
Cum peterent; licet his plerumque vel obvia villae
Ruralis fornax, parvi aut domus hospita


532. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Esset ut incassum posthac custode teneri.
At quoniam laesi sic Numinis ira petebat,
Arbor ut illa eadem, fuerat quae conscia primae
Materiamque dedit culpae, foret ara salutis
Et veniae mater; cui exitiale piandum
Restaret fixo meliori germine pomum,
Planta eadem veteri permissa est vivere trunco,
Quae malum fatale tulit; seu propria ligni
Vis fuerit par tali aevo; seu Numine vivam


533. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

frui; duram tunc illa bipennem
Planta, graves ictus ferri passura vocabat. 28.
Vir stupet et Virgo se demittentis in imum
Stipitis obsequium. Sed mater protinus illam
Noverat esse trabem, post bis tria lustra, saluti
Qua pretium humanae, suus ille sacerrimus infans
Non exile dabit, ligno figendus eodem.
Tunc animo concussa licet, poenalibus ora


534. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tunc animo concussa licet, poenalibus ora
Aplicuit ramis lacrymisque ligavit obortis,
Quos divina suo soboles moritura cruore
Perfundet; queis tunc rubicunda fluenta daturis
Pro nati venis, vacuabat lumina mater.
Tunc etiam proprii cupiebat Virgo cruoris
Par meritum, fieret condigna ut victima, sontes
Restaurare potens et caelo reddere, laesus
Aeternae sobolis rubeat ne sanguine stipes.


535. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Certa tamen, quidcumque fuit, sublime fuisse
Consilii caelestis opus, divina valeret
Quod neque virginei falli sapientia nati.
Hoc luctus conata suos componere vero,
Non potuit quae mater erat, cui dulcia prolis
Lumina, totus amor: possetque ea perdita luctum
Tollere, maternum si tollere vellet amorem.
Excitat hunc absens soboles, magis unde gemebant
Viscera maternae pro mole paventia


536. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

censura vetabat. 14.
Ut sua defluxit doctis congressibus hora,
Excessu legis procerum, promiscua plebis
Inter, adest Mariae natus; cui obvia mater,
Sed procul a turba, maesta sic voce profatur:
“Quale opus est hoc, nate, tuum non suave parenti?
Nate, meo et patris tanto quaesite dolori!”
Cui soboles divina infit: “Quae causa laboris


537. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

premebat
Non procul a genetrice locum, quod pauperis esset
Connubium sponsi, plus non spumante daturo
Laetitiam Baccho, materna voce rogatus
Iussit, ut optatum laticis daret urna Lyaeum.
Mater enim (cui in miseros data viscera matris,
Tunc confessa palam) sensit quae prima pudorem
Pauperiemque domus convivarumque cavere
Murmur et opprobrium sponsi studiosa, potentem
Prodigii affatur sobolem,


538. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sexta vocatur
Amphora ad examen: tenues vibrantia guttas
Vina dabant cunctae, lympham subigente Lyaeo.
Hoc matris fecit pietas impensaque primo
Exhibuit matri sobolis reverentia signo.
O mater! Tua si necdum opportuna roganti
Auxilia, occurrit pietas matrisque benigno
Prospicit affectu, quid erit cum vota ferentes
Aspicies populos, aut quid, cum thure calebunt
Lucebuntque tuae votivis ignibus


539. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


(Hic suus est Rubicon, rubeos ubi iussa liquores
Unda dedit) Stygio movit nova bella tyranno,
Fortior Aeneadae, postquam Iordane recedens
Hoc mergenda prius signasset crimina rivo.
Mater ubique comes: nihil hanc avellere dulci
Evaluit nato, nisi cum sapienter abesse
Suadebat ratio, aut virtus natique voluntas.
Praesentem hunc epulo taedae lustralibus illum
Inspersum conspexit aquis


540. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Utque fuit supremi epuli graviore sedere
Digna loco natique latus stipare, vel ipsis
Discipulis mensae accubitum sortita priorem,
Prima fuit, sacra pavit quam filius esca.
“Accipe, mater, idem”, inquit natus, “quale dedisti
Tu prius assumpsique tuo de sanguine corpus.
Quique tui fueram ventris, modo pectoris hospes
Esse peto aeternique novum do pignus amoris.”
Tunc ea, luminibus


541. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cantus et aethereae gratus dapis excipit hymnus.
Ante tamen quam multa patrem oraturus in hortum
Prodiret, Mariae hoc fertur sermone locutus
Filius et maestam sic fato aptasse parentem.
Mater amata, vale, divini postulat ordo
Decreti iam carne mori lethumque subire.
Macte animi generosa parens, nunc robore mentis,
Nunc opus est virtute regi: mors, flagra, dolores
Illotae tribuum voces,


542. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haec mihi, cui morior, dabit Israëlis amati
Saevities parietque suo livore salutem
Quam refugit, pressura suas hoc funere noxas.
Hoc totum lux prima dabit, sed tertia vivum
Proferet et reducem tumulo tua, mater, habebunt
Lumina mortalem non plus lacrymantia natum.” 25.
Huic genetrix maesto nimium sic ore reponit:
“Nate, mihi supremus amor,


543. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinam sobolem tenuitque immitè cruentis
Sulcandum virgis, donec non sanguine tantum
Virgineo, multa flagris sed carne ruberet.
Sic cute deformem, sic totum in vulnera paenè
Conversum praesens aspexit mater et illam
Acre dolentem animo suspexit filius: uno
Intuitu quorum dulci se nectare replet
Vasta cupido animi, tunc his sibi versa referre
Lumina maeror erat; sed nulla referre nequivit


544. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Verbera perpesso dicta est sententia nato,
Tormentum fatale trabis: lictoribus ibat
Iam medius mortisque suae urgebatur onustus
Supplicio. Montis tergum poenale reorum
Scandentem sequitur mater genuina doloris
Effigies, quam pinxit amor, maeroris imago.
Ut ventum ad metam pondusque immite ferenti
Depositum, exuitur tunicam, inconsutile tegmen,
Matris opus, natique simul dum corpore


545. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

crudele! – manus in stipite laxat.
Excipit et plantas par ferrum altumque levato
Fixa triumphali pendebat victima ligno. 34.
Viderat haec mater, neque enim sua lumina flexit,
Quam nati studiosa sui effecitque tuendo,
Ut trabe suspensae sobolis nova vulnera, cordi
Virgineo nova plaga foret, cui pectora sensu
Paenè pari fuerant laceratae prolis


546. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

animi memori poscit post fata teneri.
Talibus hunc subito verbis affatur Iesus:
“Non prius obscurae sese caligine noctis
Involvet tellus, quam tu mea regna beatus
Possideas.” Tanta est hoc fati in limine mater.
Illa meos oro talis consumet agones. 36.
Stabat adhuc genetrix mortisque sub arbore stanti,
Dulce uteri pondus, sed onus tunc vile


547. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

gentibus ortae
In munus ventura novae cimelia sponsae:
Quae sponsi genetrix nurui asseruanda recepit. 39.
Ut cruce depositum, nudum pia sindone mater
Prima tegit corpus gratumque ita velle roganti
Illatum gremio pondus: tum pectore prono
Sternitur in vultus animamque per oscula quaerit
Absentem pressumque manu linoque cruorem


548. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

unum
Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara noverca 1230 noverca: novera paravi.
Quae mater? Non iam mater, sed flebile matris
Ingratae simulacrum: sum tibi barbara nutrix
Quae mortem cum lacte dedi peperique, sepulchrum
Ut premeres: genetrix o tanti prodiga nati!
At scio certa tua est eadem cum


549. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara noverca 1230 noverca: novera paravi.
Quae mater? Non iam mater, sed flebile matris
Ingratae simulacrum: sum tibi barbara nutrix
Quae mortem cum lacte dedi peperique, sepulchrum
Ut premeres: genetrix o tanti prodiga nati!
At scio certa tua est eadem cum Patre


550. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


At scio certa tua est eadem cum Patre voluntas
Atque ea iusta quidem generique piissima nostro;
Nec tamen iniustus meus est dolor: omnis in isto
Terrarum et caeli luctu natura laborat,
Non flebo mater, dum sic meus occidis author
Et natus, pupilla tuae luxque una parentis?”
Hic tacuit, tum caelo oculis affixa profatur:
“Aeterno quae grata tibi veniebat ab aevo,
En pater, expletis cecidit iam victima


551. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

effert
E gremio corpus tumuli curator Ioseph.
Quod Tyria tectum tela sparsumque Sabaeo
Unguine compositamque aloen et balsama spirans,
Pergit hiante suae morti componere saxo.
Funeris est mater comes extremumque fatiscens
It contenta novo committere membra sepulchro.
Hinc Arimathaeo gratis pro funere dictis
Vocibus Heroi, Solymam cum prolis amato
Et plorante unum dulcemque vocante


552. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quam Caeli convexa petam, te plura docebo.
Nunc tibi quod notum est, opus est aliisque patere,
Me tumuli vacuo immortalem vivere saxo.”
Plura tulit natus, nato quoque plura fuere
Quae retulit mater: fari aut comprendere tentet
Quis MARIAE tamen, aut victoris verba Tonantis?
Hic immortalis vultus splendore parenti
Exhibito fatique omni maerore soluta,
Fronte pari reliquos abiens solatur amicos.


553. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Membrorum simulacra modis componere miris
Quaeque valet) MARIAE, ne sit mortalibus impar
Luminibus, spectandus adest, humilisque potentem
Fatorum Dominam, genua incurvatus adorat.
Atque ait: “Ille ego sum, mater, qui fata nocentum,
Solibus ante tribus, damnatus lege subivi,
Poenarum nati socius. Meque inter et ipsum
Te mediam aspexi, et quamvis mihi nulla caleret
Credulitas Dominique mei regisque Deique,


554. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quoniam me, Virgo, tuae iam prolis aperta
Forma docet, qua ceu speculo modo singula cerno,
Et quae scire mea refert contemplor; eidem
Notitiamque mei, genetrix pia, debeo fati.
Hic didici, divina, tua prece, mater, acerbam
Effugisse Stygem; stantemque in limine Ditis,
Me tua quod tristi pietas revocabit ab Orco.
Gratus nunc venio et qualem tua magna potestas
Ferre valet, qui primus opem tantumque recepi


555. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nati
Haec pietas, cui me totam quoque debeo, Disma.
Quod modo te vero videam splendoris adeptum
Perpetui dulcem patriam, tibi gratulor, hospes
Aeternum felix; cuius rudis incola terrae
Mater, inexpletùm sitiens ad lumen anhelo.
Me tibi sed postquam Nati sociaverit ardor,
Tecum erit una simul Numen celebrare voluptas.”
Vertice tum prono geminatum protulit “Amen”
Dismas atque leves


556. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

linum cedat pretioque cruoris.
Ergo mea haec tela est, aequo istud iudice stamen
Possideo, quod lege fero: venit ista parenti
Portio, divini spolium venerabile fati.
Haec mea sed necdum tela est: succedere mater
Orba nequit spirante nuru, cui posthuma proles
Est uteri labor, extincto ventura iugali.
Haec pariet totumque orbem generosa replebit
Posteritas; fatumque unum numerosa sequetur,
Quae


557. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

morari
Poscit adhuc genitor, donec tibi debita, maius
Surgat in augmentum reginae gloria, donec
Caelica mortalis consumet praemia virtus.
Tu praesens plebisque meae fideique satorum
Mater eris, Nati interpres, secura recentis,
Quod Cruce percussum, tu sis mea foederis Arca.
Fulgida tu veri lampas rectique magistra;
Et cuius gregis ipse fui formator et author,
Tu columen, tu praeses eris, tu


558. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

foederis Arca.
Fulgida tu veri lampas rectique magistra;
Et cuius gregis ipse fui formator et author,
Tu columen, tu praeses eris, tu regula morum,
Ipse tuis adero semper dulcissima curis
Mater et arcana cordis me parte locabo,
Aeternam cuius sedem iam pectore fixi.
Nec te solus ego auxilio praesente fovebo;
Adveniet quod mecum unà, Spirabile Flamen
Demittet Genitor, quod te maiore rigabit


559. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

clivi, suppressa in rupe locaret. 17.
Iamque propinquabat spatio quo Delius ultra
Altius ire nequit. Nuruum comitata modesto
Obsequio quoque mater adest, quo culmine montis
Iam collecta stetit fratrum, studiosa magistri
Posteritas; aliique, fides quos aequa vocatis
Fratribus, instruxit rerum praeferre caducis
Illecebris omni carituram fine salutem.


560. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nube levi tectus lucemque imitante vapore
Aethereo saeptus, sese subducit amicis
Luminibus, vacuo nequicquam haerentibus axi. 18.
At mater postquam tacito lustrasset Olympum
Intuitu, spectare auras si forte secantem
Posset adhuc sobolem; cum spes ablata videndi
Tota foret nati, tunc primum a prole calentes
Figit humi vultus: nati vestigia


561. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

matri et reliquis positam cingentibus aram,
Facta est partitio communis victima pane. 22.
Author erat fidei soboles; ea provida veri
Illius sed mater erat, quae turgida lacte
Pectora divino, nati quo cresceret orta
Progenies, vitae certos deplebat ad haustus,
Semper plena magis; cui Axe liquante perennes
Affluxus Austri divini flamine, crevit


562. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab ore
Sed prius edocto placuit contraria Mosi
Ingratos prohibens legis sententia cultros.
Vox nati vox matris erat vocisque peritum
Omnia complectens spirabat pectore Flamen.
Denique mater erat nati cultoribus astrum,
Quale Lycaonio libratum cardine puppes
Respiciunt, vel quale Pharus Nilotica lumen
Accendit; vel quod geminos ait esse pavescens
Navita Tyndaridas, talis fuit illa parentis


563. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab igne
Mysta (urbis, tulit Antiochi quae nomina regis)
Aspexit, quando populos transivit et oras
Terra Syrissa tuas; cum perrexisset in urbem,
Dilecto sobolis peregre sociata sodali
Mater Amazoniam, summa et caelestis Amazon.
Sermonae prius urbs, Ephesi modo nomine dicta est.
Hac visa Antistes proprii tunc nominis implens
Mensuram, caeli flammis Ignatius arsit.
Hanc Solymis, Graio veniens


564. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Postremum materna illis bene voce precata,
Ferre iubet cunctis vitae praeconia terris. 28.
Prolis ab excessu senas augusta legebat
Mater Olympiadas, quibus illa calente salutis
Cunctorum affectu, caelestis imagine vitae
Moribus expressa terrenos languida nexus
Vivendique moras Nato succensa ferebat.
Atque pedem filo veluti mordente ligata,


565. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Numinis excessu subiit visura theatrum.
Quam dulces fudit lacrymas, quam dulcia fixit
Oscula, divinum saxis memorantibus aestum!
Inde sacras tumuli rupes montisque cavata
Marmora, comprendi nimis impote mater adibat
Affectu, Natique locum, rorantibus ultro
Luminibus, genibus positis labrisque premebat.
Fecundos oleae coles, nemora alta virentis
Aeternùm, Tritoni tuae Diva innuba plantae,


566. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Bethlemis stabulum, quod clam non nemo piorum
Isacidum templo aequarat pretioque redemptum
Excoluit factaeque nova sub lege fideli
Visendum exhibuit, turbae celebrare quotannis
Ingressu voluit Mater, brumalia quando
Solstitia aeternum referebant paupere natum
Hoc solem iacuisse specu tropicumque, parentis
Virgineos habuere sinus, ubi fixit eundem
Frigidus Aegoceros, astri cognomen inertis.


567. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

faventes,
Propitiasque meum nomen celebrantibus aras.”
Dixit et ascensu nubis non visa recessit.
Hinc vehemens hac matre calet telluris Iberae
Religio, cui ipsa datum non segnis amorem
Mater, opis vacuo numquam calet imbre referre. 31.
Non Solymaea modo illius praesentia certum
Auxilium contenta fuit protendere fidis


568. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Solvit hiems. Ver illud erat, sollemnia mortis
Festa triumphatae, cum sub iuga missus Averni
Maereret princeps perque annua sacra teneret
Victoris memores Messiae gloria gentes.
His Ephebi sacris mater sollemne peractis,
Aequoris Ionios meditans rate vincere fluctus,
Legit Ioannem socium pluresque relinqui
Nolentes, materna omnes quos traxerat oris
Gratia, Discipulum patrem MARIAMque secuti,


569. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Supra Moseas rutilum caput extulit umbras. 35.
Quatuor et denis vivens expleverat altam
Aetatem lustris, non impletura sequentem
Mater Olympiadem, cum succedente propinquo
Vincula flagrarent rumpi vitalia fato.
Iam prope stabat atrox, rabidam quo poscat Idumen
Ad meritas, Nemesis, Christi pro funere poenas,
Sanguineo mala saeva minans


570. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Religio; revoluta sacros iam texerat artus
Petra; sui meliore parens cum parte, profundo
Telluris gremio, aeternum Plutonis averni
Imperium, Nato sceptrum praebente teneret.
“En tibi, mater” ait Natus, “iam subdita parent
Tartara; nobilior titulo tibi debitus aequo,
Poscit honor solii reginam: proxima Patri
Et mihi, stat rutilis sedes instructa pyropis,
Quem genitor tibi, supremum


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.