Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: publice

Your search found 217 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-46:


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_434 | Paragraph | SubSect | Section]

conati sunt, sensum deprauare, ueritatem polluere, sectas impiissimi erroris perniciosissimęque doctrinę inducere. Alexander, episcopus Constantinopolitanus, Constantini Augusti temporibus, cum Arrium heresiarcham publice argueret ac proinde orta plurimorum utriusque partis contentione sedari tumultus non posset, Dominum orauit, ne Ecclesię suę catholicę fidem impiis ludibrio esse pateretur. Vix ipse preces finierat, cum Arrius


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

inter eos fuisset disputatum, Augustus tandem pontificis sententię cedens catholicum se fecit. Porro Anthemium * corr. ex Antonium episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio persistentem et ab Agapeto depositum, in exilium egit, suffecto in locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

Virgo, Dei Mater, cuius opem inuocauerat, apparens dimissum ei peccatum nunciauit. Somno excitatus chyrographum suum iuxta iacentem reperit. Ea re lętus, et peccatum suum et Dei erga se misericordiam cunctis audientibus publice enarrauit. Die tertio uita defunctus etiam miraculis claruit. Quod si tanti criminis reus ad tantam beatitudinem peruenit, profecto nemo perit, nisi qui poenitere non uult, nemo condemnatur, nisi qui desperat.


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_390 | Paragraph | SubSect | Section]

unum hoc charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum. Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi uero frequenti assiduaque suasione illum, cui seruiebat,


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_429 | Paragraph | SubSect | Section]

animaduerti fecerat, Mediolani ab Ambrosio episcopo ecclesię aditu prohibitus palamque reprehensus patienti animo pertulit et commissum confitens poenitentiam egit. Vide, quanta est sacerdotis autoritas, qui tanto principi publice insultare non dubitauit et cui tantus princeps populo inspectante cedere non erubuit. Idem, cum Paschali quodam die ecclesiam ingressus intra chorum consedisset, audiuit non eum locum purpuratorum esse, sed


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_513 | Paragraph | SubSect | Section]

aut contemptibile arbitratus, quod sibi agendum ille iniunxisset. Fratrem quendam refert Cassianus non obscuro loco natum, cum relictis mundanę conuersationis rebus religioni se tradidisset, sportulas uenales abbatis iussu publice circumtulisse, unamquamque singulatim distrahendo, ea tantum de causa, ut diutius in foro esset et, an illum tam abiectę negociationis depuderet, longiore experientia plenius nosceretur; omnia summa animi


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

coenobio ad ciuitatem curationis gratis profectus in multo grauiorem animę suę morbum inciderat castitatem uertens in libidinem, cum puero, quem meretricio coitu sustulerat, reuersum ac in omnium uestrum conspectu scelus publice confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens excepit atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit.


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit. Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

uersari crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium- semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos. Idem sanctus Ioannes episcopus illos etiam, qui publice peccauerant, absentes carpi taxarique prohibuit: fieri enim posse, ut peccatum poenitendo diluissent, et iniquum esse id a homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_438 | Paragraph | SubSect | Section]

diis compellere posset, decollari iussit, uictum se testatus; uiuum utique dimissurus, si uicisset. Quadraginta milites Sebastę passi sunt sub Licinio imperatore, Lysia et Agricolao pręfectis. Hos quidem, cum Christum publice prędicarent, in stagnum gelu concretum collo tenus mersos manere usque ad diem alterum compulerunt. Thermę prope appositę erant, ut ad eas confugere liceret, siquis eorum pro Christo pati frigus recusaret. Unus ex


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.