Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: publice

Your search found 217 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 97-127:


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

seu intenti in eorum exitium. Christus dicit Ioannis 18: Se in occulto nihil esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut itinere sermo inciderit. 1. Corinth. 14 dicit


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

ignotae linguae inconcinnitate: cuius pronunciationem, etiamsi per se elegantissima esset, moleste accipimus, tamquam inconditum quid ac rude sonans Deinde significat peregrini sermonis hominem. sic Ovidius dicit, se esse Getis barbarum et Paulus 1. Cor 14 dicit, eum qui nostram precationem publice clareque factam non intelligit, esse nobis barbarum et nos vicissim ei. Sic Psal. 114. dicitur. In exitu Israel de Aegypto, et domus Iacob de populo barbaro. Tertio barbarus incultum, agrestrem et ferum hominem significat. Hac ratione primum Graeci, deinde et Romani, omnes


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

Significat igitur ibi vox calceamentum, ipsum pedem, totumque hominem, eo usque progressum, ac per consequens eius dominium eo usque ampliatum ac extensum. Quarto, Lex fertur Deut. 25, ut qui nollet uxorem viduam fratris, carentem liberis, ducere, ad excitandum semen fratri, ei illa publice detraheret calceos, et inspueret in faciem, vocareturque eius familia Domus discalceati. Quare hoc ritu discalceationis cesserunt suum ius aliis, et quasi aliqua ignominia notati sunt, tanquam parum amantes fratris. Habere calceamenta in pedibus, significat paratum esse ad


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

sive remissa. ut Ioel. 3, Clamate haec in gentibus. Septuaginta μηρύξατε. Sic Iohan. 1. et Isa. 1, Baptista dicitur esse vox clamantis in deserto: id est, docentis, praedicantis. Quarto, aliquando tamen Clamare proprie, magna voce aliquid publice, non sine singulari libertate et ardore proponere et docere indicat. Ioh. 7. Christus clamavit: Si quis sitit, veniat ad me, et ego ei dabo aquam viventem. Item 11. Lazare veni foras. Quinto, clamor significat etiam lamentationem ac eiulatum de summis miseriis ac


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesia videtur significare tantum ministros Verbi ac Sacramentorum, et aliquos seniores ac intelligentiores: sicuti Chrysostomus interpretatur dictum Christi Matth. 18, Dic Ecclesiae: Si Ecclesiam non audierit, etc. Sed tamen potest exponi de toto coetu unius loci, cum ei quid publice indicatur. Locum Deuter. 23, Eunuchus et manser non intrabit Ecclesiam: aliqui exponunt, non admittetur ad publicas functiones. Caeterum Augustinus praecipit in libro de Doctrina Christiana, ut nobis sint nomina Ecclesiae nota. Adscribemus igitur eius appellationes in Sacris literis


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

15 Factus est mihi in salutem Factus est spiritus Domini super aliquem, aut Factum est verbum Domini ad aliquem De talibus exemplis, in verbo SUM agetur. Facere cogitationem super peccatis suis, Ezech. 16. id est, agnoscere et dolere de suis peccatis. Facere transire vocem, Exodi 36. pro, publice divulgare aut mandare. Facere aliquo foetere, Gen. 34. pro, infamem aut exosum reddere. Facere misericordiam aut beneficentiam, Genesis 24. pro, solidam, sinceram, ac veram beneficentiam: de qua phrasi in voce MISERICORDIA, et VERITAS. Facere iudicium et iustitiam, videtur esse


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

respectum iudicantem iuxta cuiusque opus, videte ut in timore conversantes, incolatus vestri tempus transigatis: 1 Petri 1. Sic de instauratione totius veri cultus aut religionis dicitur Genes. 4. quod nato Aenosch sit coeptum invocari in nomine Domini non quod ante nulla vera religio publice floruerit, sed quod tunc multo gloriosior fulgere coeperit, quam antea obscurata religione Abelis morte. Psal. 14. An non intelligent operarii vanitatis, qui comedunt populum meum sicut panem, et nomen Domini non invocant: pro, non colunt: Chaldaeus


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

ac fas tyrannice agat. Egredi iudicium: id est, ferri, et ad executionem deduci iudicium. Habac. 1, Non egredietur in seculum iudicium: pro, nunquam ne puniet impios Deus? Alluditur ad morem hominum, quod rex alicubi in aliquo conclavi sui palatii sedens, fert sententias, et postea mandat id publice proferri aut indicari, et executionem fieri. Sic ex illo recondito conclavi egreditur sententia ac exequutio Dei. Ibidem mox sequitur, Egredietur iudicium perversum. Iudicare in iustitia. Levit 19, In iustitia iudicabis proximum tuum: pro, iuste. Sic et iudicare iustitiam. Proverb. 31,


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

patris vita aeterna est: id est, Patris promissio de Christo affert secum vitam aeternam. Sed de voce Mandati, postea in verbo Mandandi agetur. Huk הק, vel Hukim, ab insculpendo deductum, quia leges olim tabulis lapideis, aut etiam aereis insculpi solebant, ut publice affigerentur. plerunque statuta aut ceremonias verterunt: plerunque autem ordinationes, aut praeceptiones ceremoniarias significare putatur. Sed crebro et haec vox, sicut et aliae, pro tota doctrina ponitur: qua catachresi etiam Latina vox Caeremonia interdum ad totam religionem extendi


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 304 | Paragraph | SubSect | Section]

de quapiam re agenda decretum pronunciare. ut Isaiae 8, Capessite consilium, et evanescet: Loquemini loquelam, et non subsistet. i. vestras conclusiones et decreta faciet Deus irrita. Sic et Hos. 10, Loquuti sunt verba. Idem valet Consulere et loqui, Iud. 19. i. post consultationem publice decretum pronunciare. Loqui in testimoniis Dei, est disserere de iis, aut docere ea homines. Psal. 119. Loquebar in aut de testimoniis tuis, et non confundebar. Loqui bonum aut malum. Gen. 24. A'Domino exiit verbum istud, non possumus ad te loqui bonum aut malum: i.


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

5. id est, tristis ac calamitosus hominibus, quibus affert horrendas Dei poenas. Prolixe ibi depingitur tempus venturi exitii, ac poenarum Dei: caliginosa ergo lux ponitur pro tempore calamitoso, quo Deus affligit reos. Ratio loquutionis alibi indicata est. Proierre aliquid in lucem: id est, publice proponere, et in noticiam hominum deducere. Zoph. 3, Dominus mane, mane iudicium suum in lucem proferet. Sic etiam Christus utitur hac metaphora, cum dicit, eos qui mana operati sunt, fugere lucem: et contra, qui recta, venire ad lucem: Iohan. 3. id est, in publicam et claram noticiam


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

est Iosua spiritu sapientiae, quoniam imposuerat Moses manus suas super eum. 2 ad Timotheum primo: Exuscita [?: do--m ] Dei quod est in te, per impositionem manuum mearum: id est, per meam precationem, et etiam ordinationem, [?:-a ] tibi sunt dona spiritus. Orabatur sane publice pro [?: ] augurandis: ut utrumque de Timotheo et Iosua, possis etiam de inauguratione accipere. Sic et Christo afferebantur infantes, ut manus ipsis imponeret: id est, pro eis [?: ] [?: ] , ac eis benediceret, atque etiam Spiritu sancto imbuerentur. Sic


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 334 | Paragraph | SubSect | Section]

semper sacra erat, et singularibus quibusdam caeremoniis aut sacrificiis peragebatur, quae describuntur Numer. 28. Sic opinor de novilunii festo accipi, quod Amos 8 dicebant divites: Quando transibit novilunium et sabbathum, ut vendamus frumentum? Nam illis solennitatib. non licebat aliquid publice emere aut vendere, quia erant divinitus solis sacris actionibus prorsus destinatae. Sic Isaiae 66 praedicitur, in regno Meschiae fore perpetuos menses et Sabbatha: id est, novilunia: nempe omnibus dieb. a piis vere esse colendum Meschiam, ac patrem eius caelestem. In primo in 14 mensis:


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 372 | Paragraph | SubSect | Section]

commercium, cum tantum laesionem prohibeat. Tale est illud ad Labanum dictam. Ne loquaris a bono ad malum cum Iacobo. Sine me nihil potestis facere, Io. 15: scilicet veri bonique operis, et spiritualiter. Et mox cap. 18, In occulto loquutus sum nihil: scilicet singulare, quod non et publice sim loquutus. Indigent tales loquutiones aliqua specificatione, sicut in Reg. de Generalioribus locutionibus dixi. Si quis sibi videtur aliquid, cum nihil sit, semetipsum decipit: Gal. 6. pro, si quis semet magni facit, somnians se quempiam praestantem esse, cum sit vilissimus homuncio.


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

significationem: ut cum Christus dicit hypocritis, Non novi vos. id est, nunquam vere vos pro meis habui, probavi, amavi, curavi. Sic et Petri abiuratio accipienda est, cum dicit ad ancillam, se Christum non nosse: non quod simpliciter eum de facie aut nomine non norit (omnes enim eum toties publice visum auditumque noverant) sed quod nunquam ei fuerit coniunctus, eum amaverit aut curaverit. Sic et Latinis noticia pro amicitia ponitur, ex noticia enim amicitia oritur: sicut Graeci dicunt, ex visu amor, ἐκ τὸν ὁραν γίνεται τὸ


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] Corinthiorum secundo: Quae oculus non vidit, nec auris audivit. id est, quae nemo hominum vidit, aut audivit. In oculis solis: pro, coram sole, seu cernente sole. 2. Samuelis duodecimo: Dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. pro, spectante sole isto: id est, publice ac propalam. Mox addit: Tu fecisti abscondite, ego vero faciam coram toto populo Israel, et coram sole. id est, patefaciam tuum scelus. Sic posset exponi illa crebra phrasis: Invenire gratiam coram alicuius Oculis. pro, coram aliquo: tametsi simul iudicium aut mentem notet. Significat


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

multi passim interierunt: vel quod partim fuerunt occisi, et partim in captivitatem abducti, nulla proiecta sorte, qui abducendi fuerint, aut relinquendi in terra. Et quod sanguinem fudisse referuntur super siccam petram, ubi sanguis non absorbetur, nec tegi potest pulvere: significat, illos publice et posito omni timore grassatos in pios homines, qui eorum noluerunt acquiescere impietati. Nisi quis hoc ultimum exponat de clamore conspicui sanguinis et irae Dei. Ezechielis undecimo, contemptores minarum propheticarum dicebant, non imminere adeo brevi illas calamitates: se debere


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

filius hominis remittendi peccata in terris. Sic saepe repetitur in Evangelistis, quod Christus docebat ut potestatem habens: in qua tamen locutione tum ius docendi, tum etiam singularis quaedam efficacia ac energia comprehenditur: nempe quod non timide locutus sit, sicut privati timide aliquid publice dicunt: non dubitanter, sicut qui sunt incerti aut parum periti: non frigide sicut parum curantes, ut Pharisaei: sed ardenter. non tenui quadam (ut ille inquit) vena, aut languide, sed amplissimis donis noticiae et eloquentiae instructus: non sine auditorum affectione, sed patenter eos


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

nequissimos diabolos, qui in regno tenebrarum maximis functionibus praesunt. Ephes. primo, Suscitavit et collocavit Christum ad dexteram longe supra omnem principatum, potestatem, potentiam et dominium. id est, super omnes potentes. Coloss secundo Spolians principatus et potestates ostentavit publice id est, principes et potentes. Sic 1 Pet. tertio, Subiectis ei angelis potestatibus et potentatibus. sexto, potestas aliquando ipsam dignitatem, aut quasi felicitate significat. Ioan. 1, Quot quot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. id est, dedit eis eam


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

eoque vocantur κήρυκες, a praedicto verbo κηρούσσειν, ob quaedam similitudinem personarum, rerum aut functionis, ministerium et propagationem Evangelii expresserunt, ut indicarent, Evangelium clare, publice et libere cum quadam dignitate ac authoritate omnib. tradendum ac inculcandum esse: sicut olim praecones solebant astante aut sequente rege. Sicut et in Propheta dicit Deus, doctorem debere exaltare vocem suam, ut tuba facit, ac indicare populo peccata sua. Significat autem ferme idem quod


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

et princeps est Origenes, in hoc loco et aliis similibus pervertendis: Haec ille. Act undecimo, Discipuli proposuerunt aliquid mittere in ministerium habitantibus in Hierusalem. id est, decreverunt. PROPONERE quoque nonnunquam valde emphaticam significationem habet. significat enim non tantum publice aliquid ponere, sed etiam quasi cum quodam certo ac firmo decreto aut sententia, quod volumus, ab omnibus magnifieri, et veluti observari. Sic dicit Paulus Romanorum tertio, IESUM esse a Deo propositum propitiatorium. Quasi dicerett: Deus hunc IESUM publice, et cum gravi, certo, immotoque


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

habet. significat enim non tantum publice aliquid ponere, sed etiam quasi cum quodam certo ac firmo decreto aut sententia, quod volumus, ab omnibus magnifieri, et veluti observari. Sic dicit Paulus Romanorum tertio, IESUM esse a Deo propositum propitiatorium. Quasi dicerett: Deus hunc IESUM publice, et cum gravi, certo, immotoque decreto orbi terrarum proposuit, severissimeque mandavit. ut omnes eum pro suo unico propitiatorio aut medio rationeque placandi Deum agnoscant, accipiant et observent, eoque utantur. Actorum quarto dicitur, nomen IESU esse datum, in quo omnes oporteat


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

tertio capite dicit, eum esse missum a Deo propitiatorium, seu ut esset nostrum propitiatorium. Sic Ioannis sexto dicit Christus, se a patre in hoc obsignatum esse, ut det hominibus panem vitae aeternae. Ab hac significatione venit etiam vox in Scholis nota Propositio: qua vocamus sententias publice omnibus cognoscendas, et accipiendas, positas aut assertas. Quo vocabulo utitur Vulgata versio etiam Psalmo quadragesimonono, et septuagesimo octavo, pro certa ac immota, omnibusque modis amplectenda doctrina. Aperiam in parabola os meum, et proferam sententias antiquas. In Hebraeo est


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

et Numer. quarto: ubi etiam describuntur. Sic in Novo testamento Matthaei duodecimo, et Lucae sexto. Sed in Hebraeo est, Panes facierum. Dicti autem sunt ita, quia veluti ante faciem. Dei ponebantur. Propositionis autem [?: ] ideo sunt nominati, quod in mensa in tabernaculo publice ponebantur. PROPRIUS, et Proprium, etiam apud Latinos habet [?: ] aliquid reconditi: ut cum ponitur pro firmo ac ratio, certo et stabili. ut Virgilius: Propriamque dicabo: et [?: Te---tius ] , Deorum voluptates sunt propriae, et, Hoc gaudium


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic potest accipi quod Dominus Marci 4 increpans mare ac ventos dicit: Tace, obmutesce. id est, desine infestare et oppugnare, perniciemque moliri hisce. Sic mulier iubetur in silentio discere, 1 Timothei secundo. id est, non strepere, turbare aut tumultuari, vel velle alios docere, praesertim publice: quomodo et Sophocles dicit, silentium afferre mulieri decus, eamve ornare. Contra, Clamor magnum laborem, ac molitionem magnorum conatuum bonorum aut malorum significat. Sic etiam ingentia flagitia Sodomitarum clamor a Deo vocantur. Sic Isaiae primo: Expectavi iustitiam, et ecce


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

denique clare ac sine figura verbum Evangeliumque eius celebratur: quod ad intellectum eius psalmi necessario observandum est. Est vero tota haec poematii huius forma perinde ac si primum allegoriam, postea eius expositionem proponeret. Coram sole ac luna aliquid fieri, significat prorsus publice ac propalam. Sic Num. 25 Deus iubet suspendi duces Israelitarum in patibulis coram sole: et 2 Sam. 12, minatur Deus Davidi, se eius lcelus in solem protracturum, seque effecturum ut alius cum uxoribus eius coram sole rem habeat. id est, propalam. quod postea cap. 16


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

verum sensum exprimit. etsi minus vocabulo, eiusque etymo correspondeat: nisi malis speciem, ipsam formam, et veluti exhibitionem aut repraesentationem bonorum intelligere. SPECTACULUM, id quod a multis spectatur: sicut olim apud gentiles varia spectacula oblectandi homines gratia publice in theatris exhibebantur. Sic igitur etiam Paulus de se aliisque Apostolis inquit: Puto quod Deus nos apostolos ultimos designarit, aut abiectissimos miserrimosque reddiderit, tanquam morti addictos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus: id est, ita varie agitamur ac


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

ita te serio monebo, ut tutemet cogare confiteri, quod te satis serio monuerim, quodque tua propria culpa pereas. Sic 2. Par. 24. Et testificati sunt eis, et non auscultaverunt. Graeci dicunt διαμαρτυρεῖσθαι: et Latini Protestari, id est quasi publice et solenniter testari. Tunc testificatus est Iehova contra Israelem et Iehudam. pro, testes invocavit contra eos caelum et terram. Tales testificatio est etiam illa Isaiae 5, de vinea Domini. Hierem. 14, Iniquitates nostrae testificantur contra nos. id est, nos accusant et convincunt,


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

trituraverunt rastris ferreis Gilead. id est, crudelissime perdiderunt. Sic Isaiae 25. Triturabitur Moab sub eo. Iud. 8, Triturabo carnem vestram spinis deserti. TUBA, vox per se nota est. Varia autem genera ac varii etiam usus fuerunt tubarum, de quo postea. Tubae cantu pharisaei publice signum dabant, pauperibus distributuri eleemosynas: sed magis ostentandi gratia suam beneficentiam, quam convocandi pauperes, ut eis Christus obiicit Matth. 6. Mori in clangore tubae: id est, in bello. Amos 2, Morietur Moab in sonitu aut tumultu in clangore tubae. id est, bello, ubi


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

17. Et ibid. Qui crediderint per verba eorum. i. per eorum sermonem, aut praedicationem. Haec non sunt verba daemonium habentis, Ioan. 10 id est talia profecto et taliter non solent obsessi loqui. Dux verbi:: Paulus erat dux verbi, Act. 14. id est, ipse potissimum loquebatur publice, tacente Barnaba. Verbum abbreviatum. Rom. 9, Verbum abbreviatum faciet Dominus in terra. Alii malunt rationem, quasi dicat, ingentem istam multitudinem Israelitarum ita pro suo arbitrio computabit, ut perparvum inde numerum aut rationem conficiat, paucique sint veril Israelitae ex


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

et credentibus iustificationem: peccatores vero agnoscent ex lege sua peccata ac severitatem Dei, et praeterea ex Evangelio misericordiam Dei et Meschiam. Impegit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Psal. 59. id est, nihil vere ac sincere, nihil etiam iuste vel publice vel privatim, vel in religione vel in politicis rebus agitur, aut geritur, Iurare in veritate, aut veritatem, est vere iurare, et in iuramento constanter permanere. Psal. 132, Iuravit Dominus Davidi veritatem, non avertetur ab ea. id est, iuramento promisit, quod


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.