Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: reconciliationem

Your search found 22 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 17-20:


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

iactabant. At Christus docet, etiam ipsum Abrahamum a se opem et salutem expectasse et accepisse. 28 Ut vero maxime multa magnaque beneficia ac praemia in hac et altera vita a Deo bonis operibus tribuantur, non tamen mox necesse est eis illam ipsam primariam iustificationem aut reconciliationem cum Deo tribui, quam Scriptura proprie soli Christo eiusque passioni adscribit. Dives est Deus, cui mille modi remunerendi etiam minima nostra pietatis opera in promptu sunt. Quin etiam remunerat nostras immundas iustitias non ob earum praestantiam, sed suam ingentem misericordiam.


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

qualitates, atque ita revera ad nostras virtutes ac bona opera ausi sunt transferre. 35 Sic etiam fides est revera nihil aliud, quam quaedam mendica manus, qua a Deo precario omnia bona praesertim vero gratuitam reconciliationem, impetramus, ut eius naturam plenius in libello de Fide, et alio de iustificatione exposui. Hanc ipsam mendicam manum, precario victum quaerentem, Sophistae ita suis qualitatibus formarunt et finxerunt, ut ex ea prorsus suam virtutem, opus ac meritum effecerint. Quae obsecro potest


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

expiationem, et Dei placationem. Nusquam dicebat illas ceremonias esse tantum typos et umbras futurorum bonorum: esse tantum carnis sanctificationes ac purificationes, easque externas solum: esse tantum commonefactiones de peccato, non autem ipsam veram abolitionem peccati, et reconciliationem cum Deo: sicut Epistola ad Hebr. eas exponit ac declarat perspicue et luculenter. Tum porro natura est prona ac praeceps in externos lusus aut gesticulationes ac ceremonias, illisque mirifice capitur, ac putat Deum quoque ipsum illis theatricis pompis ultra omnem modum


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necessario negligitur. 20 Dubitandum esse contendunt, an Deus nos exaudierit, peccata nobis remiserit, nos acceperit, sitque nobis propitius aut non. Ergo frustra loquitur Deus in Scripturis ad peccatores. At ille ob hoc ipsum tam large et tam benigne per Christum offert gratuitam reconciliationem, ut ei credamus: imo etiam credere severissime praecipit. Ubi vero dubitatio pia utilisque est, ibi scientia est superflua, imo et noxia. Nam scientia et dubitatio sibi invicem contraria sunt, seque mutuo destruunt. 21 Si ex operibus venit salus, irrita est promissio


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.