Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vel

Your search found 9884 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 630-639:


630. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab


631. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

III. pontificis maximi, Caroli V. imperatoris, Francisci regis Galliarum et senatus populique Veneti marte, ac duce Christo secum tuto pugnaturos, praesertim si tantorum principum foedus et consensus non refrigescet. Tu interim ad quae moveo, hortor, urgeo, adhibe animum, et redi vel fratris tui gratia, qui te plurimum in hoc regno esse desiderat, quique tibi ob tam diuturnam istam tuam moram etiam vehementer irascitur, et quum accepta ab eo pecunia, qua te a creditoribus Viennensibus redimeres, nondum redemeris, neque domum redieris, etiam dejerat: nunquam


632. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

vicem tuam indolui, quoties tui sum misertus, et maledictis fortunam istam tuam incesserim, quae nullibi adhuc tibi certam sedem constituere voluerit, et surgentem te semper nequitia sua, virtuti quippe tuae non tibi inimica quasi manu colliserit: equidem confido, te, cui animus meus apertus est, vel me tacente perspecturum facile, idque sine dubio crediturum; quum te sincero corde semper amaverim, meque abs te amari non vulgaribus argumentis cognoverim. Nunc vero accepto certo nuncio, te esse in oppido Kesmark, vehementer ipsi mihi et gavisus et gratulatus sum, quod superesses et certe


633. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

moneam, sic habeto: me quicquid id est, ex amore facere, quo te prosequor, omnesque honorum utilitatumque accessiones tibi optare, quas quemque sibi ipsi ab immortali Deo optare decet. Reliquum est: Hieronymo Lasky, oro, commendes me et ita in gratiam ejus restituas, ut quicquid a maligno vel potius mendaci quodam homine ex Francia mali animi in me contraxerat, totum in bonum convertat, efficeque, ut me diligat, quemadmodum, si potest fieri, charissimos soleat; scis me eo etiam tempore ipsum semper coluisse et magnifecisse, quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque memor


634. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero,


635. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor. Venio ad Joannem Hontherum virum doctum et clarissimum, de quo nuper plura coram, ac de eo quid scribam? Mihi certe si vel de ipsa fama charissimus est et optatissimus, Deus bone, quantus meae erga eum dilectioni cumulus accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem dices,


636. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque humanitatis erit tuae, sin minus, nihil mirabor, nam et ipse dignos esse, qui in spongiam incumbant, dudum novi. Saltem itaque vel semel perlegito, et Vulcano dein tradas. Te ut ipsum me amo et diligo. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII.


637. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

te et vivere, et bene valere, esseque optimo loco, et auctum beneficiis ac dignitate conspicua atque insigni. Illo enim triduo, quo Cracoviae persistens nuper in amicitiam tecum concessi, tam fortiter animo meo inhaesisti, ut etiam memoriam tui constantissime, licet me Ister licet te Nilus habeat, vel si quid distantius dici possit, quoad superero, retinere decreverim. Quod si te dubitare crederem, pluribus argumentis declararem, sed ea nihil aliud essent quam verborum multiplicatio. At demus hoc locorum intervallis, quibus


638. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

contigerunt, ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper per Deum sincere amavi ac magni feci, et si vel timor vel adulatio non est suspecta, etiam colui. Quod ut confirmem, et integritatem meam, qua in amicos esse soleo, defendam, nunc etiam inter rixas eum observo, propter ejus non mediocrem eruditionem, meque idipsum facturum, mea constantia ductum, posthac quoque polliceor, nisi


639. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper per Deum sincere amavi ac magni feci, et si vel timor vel adulatio non est suspecta, etiam colui. Quod ut confirmem, et integritatem meam, qua in amicos esse soleo, defendam, nunc etiam inter rixas eum observo, propter ejus non mediocrem eruditionem, meque idipsum facturum, mea constantia ductum, posthac quoque polliceor, nisi me per


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.