Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: imperatori

Your search found 86 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 41-49:


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

et tandem Austriae uictorem non sine Alemanici nominis dedecore fecit. Nunc autem, quando Deo placuit superbum ac iniquum nobis hostem tollere, tempus aduenit non modo mihi patriae meae recuperandę, sed et ignominie delendae, quam uniuersae Alemaniae, maximeque Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum, non modo inprudenter, sed etiam non sine deffectionis nota


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus.


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

Caesar a flagitiis destitit. Nam quum Pius Tertius, pontifex Romanus, qui Alexandro in pontificatum successerat, uigesimo die ab inito pontificatu suum obisset diem, ne esset qui retenta duntaxat sibi potestate, quam uulgo spiritualem uocant, imperium urbium Italicarum Romano imperatori restitueret ― id enim Pium mente agitasse quidam auctores sunt ― pactus est Caesar, incertum qua mercede, cum Iuliano Sauonense ciue, diui Petri ad uincula tunc cardinale, quem pontificem creatum Iulium Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanae Ecclesiae res curę essent ― quum praesertim nihil interesset Venetorum, quod pulso tyranno urbem suam Romanus pontifex recoepisset. Ferdinandus Hispaniae rex uenit Neapolim, Venetos monet de restituendis Apuliae urbibus; Maximiliano imperatori a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus, Hispanorum rex, Philippo, Belgarum ac Morinorum duce, Maximiliani Cęsaris


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Margaritae, Maximiliani filiae, apud Christianos principes multo ualidior fuit, quandoquidem illa iniuriis patri a Venetis illatis concitata non dubitauit uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

in potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a Venetis ad Hispanos redeunt; Dalmatae defectionem minantur; Vladislaui regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis mox pulsis Patauium iterum cedit Venetis; pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus,


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

stipendii saepius omittere cogebatur. Hos Maximiliani mores Veneti in consilio habentes, rege Gallo pacificatore adhibito inducias primo impetrant. Mox numerata Maximiliani praesenti summa ducentorum millium nummum aureorum, pactique item ut quinque et uiginti millia in singulos annos Romano imperatori tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.