Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tertia

Your search found 650 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 130-134:


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox Pandaurea ex alio latere in hostilem nauim impetum facit, Cretensis uero nauis, dum se quoque Turcaicae naui celeriter admouere conatur, hostilis tormenti ictu depressa pessum iuit. Quum


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

Scito igitur neque eum, qui non iaculatur, signo unquam potiturum, neque eum, qui non pugnat, uictoriam consecuturum. Turcae siue per occultos nuntios, siue coniectura aliqua, siue fama timoris, quo Veneti in committendis praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

frumentum et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

duci Ferrariensium Alfonso nunciatum est, confestim armat suos ― et erant id temporis Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim fugatis, ex decem et septem nauibus quindecim capiunt, duae reliquae, quae agmen coegerant, nec multum ab ostio Padi processerant, in altum refugerunt.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.