Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tertia

Your search found 650 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 71-82:


71. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

distantiis et prospectiva speculativa, solutio est notanda, ex qua habebitis intentionem totius operis in virtute. Primo tamen notandum est, quod mensura est multiplex. Sicut et multiplex mensuratum, quia longitudo cum una dimensione, ut linea. Secunda latitudo cum duabus, ut superficies. Tertia profunditas cum tribus, ut corpus, quia longitudinem, latitudinem et profunditatem in se continet. Quarta capacitas, ut cyathi continentia, puta ipsius aquae. Quinta est pondus, puta semiuncia vel libra. Sexta et ultima est ipsa anima intellectiva, quae est mensura omnium


72. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

idem omnibus modis, quia cognoscendo suam substantiam cognoscit et producit omnia xii. Metaphysicae, sic tamen intelligendo, quod prima intelligentia nulla potentia est composita, quia a nullo dependet neque in fieri, neque in conservari, sed est primum simpliciter. Secunda vero et tertia et aliae intelligentiae, quamvis intelligunt per sui essentiam, eminenter omnia inferiora a se diminute tamen superiora, quia cognoscunt se dependere a prima. Quam dependentiam philosophi potentiam vocant. Penes quam sunt imperfectiores prima


73. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

magis remittitur eius potentia. Exemplum, si esset aliquod visibile in sua maxima perfectione, puta ut c, sint etiam plures potentiae visivae, quarum una sit ut l, alia ut xl et caetera. Vel aliter: sint plures potentiae visivae eiusdem perfectionis, si tamen una plus distaret alia et tertia plus quam quarta et caetera. Dico, quod imperfectiori modo videt illa potentia visiva, quae est minoris virtutis vel illa, quae magis distat, quam illa, quae minus posita paritate in potentiis. Sic est in illis intelligentiis secundum Philosophum. Nec mirum tantam


74. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi triangulum aequilaterum. Prima iterum in duas: in prima ponitur scientia per diffinitionem ipsarum magnitudinum, longitudinis tamen et latitudinis. Quia de his ad decimum huius pertractatur, quia de puncto, linea et figura et angulis. De tertia vero dimensione, scilicet profunditate, agitur a decimo infra, quia de corpore et capacitate magnitudinum. In secunda ibi petitiones sunt: 5 ponuntur petitiones et communes animi conceptiones. Quae apud logicos aequivalent ipsis dignitatibus et suppositionibus. Quae quidem dignitates et


75. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 106 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Euclidis. Modo dubitatur contra Euclidis modum procedendi. Videtur enim quod est insufficiens, cum mathematicalia sint in triplici differentia, quaedam enim habent unam dimensionem, ut linea; quaedam duas, ut superficies: quaedam tres, ut corpus. Tamen egit de prima et secunda et non de tertia. Quod est maxime de consideratione ipsius geometrae, quia considerat capacitatem, profunditatem, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Solutio: dico, quod non est insufficiens, imo doctrinaliter processit et scientifice, sicut convenit tanto philosopho. Vitare enim voluit inutilem


76. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 114 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

utriusque quantitatis continuae scilicet et discretae. Respondet, quod in quantitate continua absolute est verum, sive antecedentes fuerint maiores sive minores. Exemplum, sint quatuor continuae quantitates in dupla proportione

ita quod prima sit quatuor pedum, secunda duorum, tertia unius, quarta semi pedis quantitatis. Priores Campanus vocat antecedentes, posteriores vero consequentes. Tunc si vellem facere plures proportiones versus consequentes (dicit et bene), quod possibile est facere infinitas proportiones: quia ultimam consequentem possumus in infinitum


77. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 114 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facere infinitas proportiones: quia ultimam consequentem possumus in infinitum dividere, quia est quantitas continua, quare prima erit octupla, si semipedalis in duo secetur; si vero in quatuor, prima antecedens erit sexdecupla, scilicet ad octavam pedis. Et secunda antecedens erit octupla, et tertia quadrupla. Pari ratione, si antecedentes fuerint minores et consequentes maiores, quas semper possumus addendo multiplicare et facere proportiones, quod in quantitate discreta fieri non potest. Quia si antecedentes fuerint maiores, cum deventum fuerit ad unitatem (ultra quam est


78. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sequentibus, agitur de proportionibus in quantitate continua applicabiles ad quantitates discretas. Ex qua quidem parte vulgares omnes rationes numerorum sibi deduxerunt, puta multiplicare, dividere, et etiam ipsas proportionalitates, quae apud ipsos regula trium numerorum dicitur. In tertia vero parte, scilicet in x. (omnium difficillima), in qua fiunt omnes resolutiones magnitudinum et sicut omnes artes resolvuntur in metaphysicam, quae est finis aliarum, quia tota nostra cognitio tendit in istum finem, scilicet in cognitionem Dei benedicti. Ita etiam in isto x. fiunt


79. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quae omnia sunt in syllogismo, quia tres termini sunt tres dictiones, puta animal rationale, risibile et homo. Duo intervalla vel duae lineae non claudentes figuram sunt, puta, duae praemissae vel duae propositiones, puta, omne animal rationale est risibile; omnis homo est animal rationale. Tertia linea vel intervallum claudens figuram est ipsa conclusio, scilicet ergo: omnis homo est risibilis. Sed quia positis duobus extremis terminis, medius terminus copulans extrema tripliciter potest variari. Primo vel quod praecise sit in medio duplici mediatione, scilicet per


80. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Aristoteles vocat figuram primam et perfectissimam. Secunda combinatio, vel medium variari potest, quando medium est positum supra extremitates: cum hoc etiam, quod tale medium magis participet maiori extremitate ita quod per has duas conditiones differt a prima figura et a tertia. Quae talis est scilicet quando medium est positum infra extremitates, magis tamen participans minori extremitate, quam maiori, scilicet opposito modo, quod in secunda figura medio accidit. Unde triplicem huiuscemodi combinationem sive medii variationem Philosophus tres figuras


81. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

una vocalis tantum et reliquae consonantes. In secunda vero figura accepit tres consonantes et nullam vocalem, scilicet n.m.x. ita tamen, quod inter n. extremitatem maiorem et m. terminum medium nihil medium cadit, sed sunt contigua, et tamen inter x. et m. cadit medium. In tertia vero figura nullam etiam vocalem, sed omnes consonantes accepit, videlicet p.r.s. ita tamen, quod inter minorem extremitatem, videlicet s.r. non cadit aliquod elementum medium, et tamen inter maiorem extremitatem et medium terminum cadit. Pro solutione huius nostri problematis notandum


82. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

significavit, quod tale medium habet naturam maioris extremitatis, quae semper praedicatur de subiecto et ut sic habet rationem formae. Sed quia et medium in hac figura praedicatur (quamvis non in conclusione), ideo habet naturam formae, quia, quod subiicitur, habet naturam materiae. In tertia vero figura, cum medium semper subiiciatur, ideo habet naturam et convenientiam et appropinquationem cum minori extremitate, quia utrumque subiicitur. Hoc Philosophus dedit intelligere per ea, quae dixit in capitulo v. primi Priorum. Quare concludamus, quod prima figura est tantum


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.