Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magno

Your search found 1239 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 267-319:


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

ui deiecto quam liberis praeterito suffragiis. Etenim conuentus Hungarorum principum audita Ladislaui Posthumi morte Fridericum Caesarem, sanguine illi coniunctum, regem, ut quidam affirmant, designarat. Caeterum postea quam Matthias regnum sibi stabilitum esse intellexit, existimans diadema et magno redemptum esse, et inique a Caesare precium acceptum, utpote pro re ad Hungaricum ius spectante, per legatos numeratam repetit pecuniam, qua negata Friderico bellum indicit, quod profecto nescio uictone, an uictori maiorem fecerit iacturam. Nam, quamuis Caesar Viannam et Nouam


269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem conueniunt, de retinenda Austria inter se consultant, utpote quae parta fuerat magno impendio ac sanguine Hungarorum. Stephano igitur Sepusiensium principi, qui tunc Viannensibus praeerat, magistratum prorogant, pecuniam in stipendium militum decernunt, atque quamprimum milites scribi


270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa uictoriarum monimenta a Romanis erecta imperatoribus reperiuntur. Ferunt autem Matthiam sepulcrum suum, perinde ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

est, assumit. In quem sane, uiuente adhuc Matthia, tanquam in regni successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno deuictum negotio ludibrio habuissent, quemque per se etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat animis Maximilianum post soceri sui Caroli, Belgarum ducis, mortem, quem satis constat nunquam bello Francorum regi cessisse, bonam


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis, ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re perterriti quam terribili specie Pauli Cinisii in prima acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat, cum plerique eorum, qui in utroque erant


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

tam priuata quam regia praedae data, facies etiam externis, et his sęuissimis hostibus, commiserationem simul et indignationem motura, modo abesset auaritia. Quippe uestis preciosa regis Matthiae, omnium circa gentium uictoris, gemmae, codices ueterum authorum magno impendio in membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis delinimentis te ad coniugium pellicere. Magno enim pręcio Hungarorum quoque principum fauorem mercari conatur, quo suis nuptiis adiutores apud te paret. Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt,


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque uitam deposito praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus miles conduceretur. Hostilibus tamen assueti incursionibus, bellumque et inferre et propulsare semper fere parati, multis in locis parua manu, ac pene incondita, utpote quos non tam autoramentum, aut magistratus iussio, quam casus et communis fortuna una congregabat, magno animo Polonis occurrebant, ac saepius graues praeda, atque sub sarcinis deprehensos in fugam praeda omni erepta conuertebant. Itaque nouissimum hostium agmen insequentes assidue dies noctesque infesti aderant, ac transuersis


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

succintum Alemani cognouerint, omni spe inani, qua nunc quorundam nostratium transfugio ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque elinguis habitus esset ― praeterquam quod non infractum animum


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

in Vesprimiensi agro exaedificatum praesidio obtinebant (Vastonem incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse, opportunitate rei audaciam Hungaris, ut fit, addente. Etenim quosdam carros, queis illę gentes onera portare solent, procul ab ultimo agmine nacti, magno animo in eos inuecti obtruncatisque custodibus diripuerant. Hac re Maximilianus non parum motus mittit confestim partem exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et


283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

- quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum


284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ―


285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

in hostem admittit, sua quoque infelix morte hostile decus cumulaturus. Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela,


286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

condebat, ita quaestui deditus erat, ut ne a mercatura quidem abstineret. Emebat enim institorum suorum opera magnam uim boum, quod genus pecoris leui pretio in Hungaria paratum apud lanios Venetos magno uenibat. Quare cum mortem obisset, praeter eam pecuniam, quae partim legatis exhausta est, partim a ministris et clientibus furto, ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta


287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

Vuilacenus ducentos galeatos, totidemque leuis armaturae equites aegre armauit, tametsi non mediocri manu rem publicam eo tempore iuuare potuerit, si in eam bene fuisset animatus: nulli enim secundus post palatinum uti dignitate, ita et opibus extitit. Ianus, regis Matthiae Chugniädis filius, magno animo iniuriarum oblitus, cum quingentis galeatis equitibus, trecentisque leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis


288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello semper enituit, ac si unquam alias aduersus ullum hostem, in hunc acriter pugnare decet, ac iusti doloris ira erumpere, totisque uiribus adniti, quo Alberthus regni Hungariae ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia


289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex pace inconsulto senatu temere facta, Polono hoste magna gloria finibus Hungaricis submoto. Statuto igitur die pro se quisque magno apparatu atque ingenti comitum clientiumque turba frequentes Budam conueniunt. Nec Boëmiae proceres, quo regi gratificarentur (nempe in ditione Vuladislaui tunc erant), huic abfuere concilio. Qui quidem professi eosdem se hostes amicosque cum Hungaris habituros


290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

liber quintus Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo


291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Non nunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui


292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

quam antea inopia cogente incumbere coepit, frugesque nauibus conuehere, nec non alias merces aliis, ut fieri solet, permutare. Ex qua profecto re et ingentes breui compararunt opes, et Illyricis regulis mercibus aduectis, magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosecuti sunt, ut uir religione insignis Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se


293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico urbes, quum quorundam regum ignauia, tum intestina Dalmatarum seditione. Ferunt autem hanc Lodouici regis societatem Rhacusanis magno extitisse splendori atque emolumento, quum apud caeteros Dalmatas, tum maxime apud Bossinates reges, apud quos sane pulsis e Dalmatia Venetis summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos


294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Vuladislauum filium in Hungariam mittit, huic mandat, uti salutato rege matris nomine huiuscemodi eum amotis arbitris alloquatur oratione: Quamquam, rex Vuladislaue, propter insitam humanis mentibus regnandi cupiditatem plaerique mortalium in magno imperio summam consistere gloriam putant, quandoque tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere praesertim suos quam imperio maximae laudis esse solet, propterea quod alterum armis ac fortunae beneficio


295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt, prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae,


296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud


297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

quamuis ex utroque sermone quaedam accepta, additis etiam plaerisque Italicis uocibus, inter loquendum immisceat. Vnde, quum satis constet Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis,


298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es


299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei


300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in


301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

nandiue ignari sese undae credere ausi non sunt, impetu facto partim trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore submotis atque inspectantibus. Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita


302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici posset. Egressus sinu Ambracio Venetus imperator oppidum in Leucadii litoris peninsula situm ― locus est opere accolarum a continenti nunc abscissus, uulgo Sanctam Mariam uocant ― adoritur, atque haud magno certamine expugnat, classicis recenti naualium sociorum ac commilitonum nece irritatis. Leucade pręsidio imposito ad Aulonem et Aeantem fluuium, ut hostiles naues his in locis aedificatas incenderet, est profectus, laetis omnibus utpote Leucadiae inescatis expugnatione. Vbi quum


303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

apud ueteres scriptores Boianae nomen nusquam extat. Et Plinius forsan, quia de Drinone nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti Adriatico mari uterque accipitur. Vnde diuersos esse amneis, nec usquam commisceri ex hoc etiam satis constat,


304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti Adriatico mari uterque accipitur. Vnde diuersos esse amneis, nec usquam commisceri ex hoc etiam satis constat, propterea quod Drinon in monte Scardo, qui Dalmatiam a Dardanis disterminat, exoritur quibusdamque ignobilibus amnibus accaeptis per


305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethani Thalismanos uocant, literis Arabicis, quibus omnes Machomethani utuntur, satis imbutus, quolibet octauo die, quem antiquitas Veneri attribuit, uti Machomethanis mos est, templum Sophiae sacra facturus ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis, non modo a plebe, sed etiam a rege ipso, dum doceret populum, attentissime audiebatur,


306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus. Galli Hispanos a Bononia repellunt; Veneti in Ferrariensem


307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

quae agmen coegerant, nec multum ab ostio Padi processerant, in altum refugerunt. Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas, monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se, antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce


308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

extincto locum regium tenuisse, quoad pater Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem animaduertens parentem imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere ac uel rege inuito magno numero coire licet), conatus est eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat, Constantinopoli expectandum, a quo fidem


309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

armis nihil prospere cederet, aggredi. Nec consilio fortuna defuit, quamquam Maximilianus non tam auidus quam indigus pecuniae erat, quippe quam inconsultis sumptibus ita absumebat, ut ei stipendium militibus dandum nunquam fere suppeteret, unde expeditiones magno conatu susceptas inopia stipendii saepius omittere cogebatur. Hos Maximiliani mores Veneti in consilio habentes, rege Gallo pacificatore adhibito inducias primo impetrant. Mox numerata Maximiliani praesenti summa ducentorum millium nummum aureorum, pactique item ut quinque et uiginti


310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

die ei Iamberdinus cum equitibus suis occurit, iter Turcis pro uiribus infestum redditurus. Non fefellit Turcas hostium aduentus: itaque inter se inuicem cohortati Iamberdinum inuadunt. Nec Cercassi certamen detrectarunt, haud satis memores suae paucitatis, atque adeo pugnam magno animo capessunt, ut sibi minime parcentes hostibus haud incruentam uictoriam reliquerint. Iamberdinus et ipse saucius, postea quam uidit fortunam hostium esse, in interiorem solitudinem cum paucis refugit, atque ubi


311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

proditore et hoste domi inuento raro euertantur. Turcae fraude Cercassorum cognita, circumducti a transfuga ad aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse muris Cercassi uiderunt, instructa intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est,


312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis haud parum attritas, urbem quam oppugnabat uastam disiectamque ingenti spatio, tametsi expugnatu haud difficilem, tamen non nisi ualido tuendam praesidio. Caeterum fortuna, cui confidebat, utendum ratus coepta exequi magno animo perstitit. Sinon Macedo ab hostibus transfigitur; eius fata recensentur; Selynes Ionae Dalmatae armorum curam committit; Babylon tandem duro labore cadit. Itaque postero die luce prima edicit, ut omnes cibo corpora


313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

ex ingenti ac diutino terrae motu maximus extitit terror. Qui quidem urbem ipsam atque adiacentes ei regiones adeo uehementer concussit, ut multos mortalium prolapsa exanimarint aedificia. Et quia diutius terra mouerat, magno incolarum metu ac solicitudine, plaerisque arbitrantibus terrae motum semper fere aliquem futurum praenuntiare euentum, auertendae coelestis irę causa non modo crebrae per faerias supplicationes habitae sunt, sed etiam


314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo haud parum abhorrere, nec facile ad eam expeditionem Hungarici nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi


315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt, et quod legationi nostrae noluerint respondere, et quod legatum ipsum in carcerem coniecerint. Magno igitur animo Hungarorum iniuriis obuiam eundum est, dandaque opera, ut qui priores lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere


316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

quadraginta circiter millia passuum a Tauruno distantem, Mehmethes, Salomonis proauus, in Moesico Turcaici imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus credens ceruicibus Hungarorum impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et quadragesimo anno Turcae receperunt. Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse


317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

conditione Tauruni habitare liceret, qua ante bellum habitarant. Caeterum arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca nihilomagis Moesos credens fideles sibi futuros quam Hungaris fuerant, una cum familiis urbe excedere, Constantinopolimque demigrare magno omnium moerore iussit. Qui quidem sedes patrias praeter spem relinquentes se ipsos, nulli tamen miserabiles, uehementer accusarunt, commissi sceleris sera atque inutili poenitentia, quandoquidem perniciosum consilium neque reuocari, neque in integrum restitui posset.


318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe potiri, quam Omurathus abauus, regum clarissimus, qui alias quadragesies cum hoste signis collatis manum conseruit, nequicquam aggressus est, a qua Mechmethes proauus, cui ex rebus gestis Magno cognomen fuit, quum eam cum ingentibus copiis oppugnatum uenisset, non sine clade atque ignominia Iani Chugniadis ductu repulsus est, utpote relictis, ne fugam impedirent, rarae magnitudinis aeneis tormentis, quibus urbem demoliri conatus erat, quam auus Bazethes et pater


319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

82 83 *** magni KZ: magno M: a neque Hungarorum usque ad Hungarorum imperium deest in g * lacessendo KZ: lacessendos


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.