Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: plane

Your search found 1152 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 107-114:


107. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

hoc sibi vel torporem, vel molliciem, ociumue sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam atque socordiam prohiberentur aditu perturbationes, quo minus in animum inuaderent, nec anxietates sequi possent vitam fugientem actiones honestas, marcescentemque pigritia, atque sepultam: quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam valetudinem et vires praestant, haud difficulter in tabem deuoluitur: nulla quidem


108. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens quidem ita se habet ad perturbationes, vt arx ad hostes: Nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta,


109. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

metus et laetitia redundans occursu fortitudinis prosternuntur: cupiditatibus vero coercendis nihil efficiacus temperantia: quae rerum omnium excessus defectusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, vt vides, ex philosophia consequimur vtilitatem, vt eius adiumentis roborato animo, securam plane, tranquillam, ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque sapientiae vis praestantissima domicilio tantum animi contenta tam angustis finibus clauditur. Sed (quod multo praeclarius est) longe lateque extenditur, gentium ac populorum saluti et commoditati


110. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud argumento? Quemadmodum animal ex attractione aeris et respiratione viuit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita si illi adimas potestatem spirandi, non erit vnde viuat. Quod plane necesse est accidere infanti concluso in matrice vndique obsaepta, quo aer penetrare non valet; tum demum autem spirantem fieri, vbi aeditus in lucem, aerem hauserit. Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri per annexum vmbilici transmissoque a pectore atque pulmone


111. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

lucem, aerem hauserit. Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri per annexum vmbilici transmissoque a pectore atque pulmone per venas et arterias aere quasi per infundibula canalesque: atque eo penetrante per saepta secundae, vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum. Caetera quidem obuolutus membrana sic iacet, vt nullae venae, arteriaeque, non


112. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

ignobilius agat in nobiliorem naturam. Vnde fit igitur inquit vt tanta studiorum varietas in mortalibus appareat: si animae simplices nudaeque demittuntur in corpora: nec quicquam ex superioribus corporibus intra conuexa mundi in eas agit? Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium


113. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

Aliam Lunae, aliam Solis, aliorumque syderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus: ex quo licet coniectare supercaelestes quoque substantias variis esse naturis praeditas: quas largitur indefesse benignus ille parens ac sapientissimus opifex ex Thesauro non deficientis opulentiae. Eiusmodi plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes influxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam materiae proportionem: non tamen continuo agunt in animam, nisi ratione coniunctae materiae. Neque in omnium


114. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque plerunque stolido modo dant diuitias, modo eripiunt: nunc euehunt ad honores, nunc detrudunt ad ignominiam: morbos, sanitatem, caeteraque huiuscemodi nulla certa ratione et praebent et auferunt: deus plane vilesceret vt quidam dixerunt, Si demitteret sese ad curandam postremam partem orbis, atque etiam fecem elementorum. Et qua aloqui iustitia est, atque bonitate non ageretur cum deterrimo quoque egregie, et cum optimo quoque pessime. Etsi deus generatim citra omnem controuersiam


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.