Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: plane

Your search found 1152 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19-23:


19. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

[i.e. 21 (22): 17--18] Si quantum pietas aput me potuit, hodierno die tantum prudentia ualuisset, Beatissime pater; nunquam profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus esset nunc in celeberrimo totius orbis loco subeundum, presertim cum plane intelligam me nec tali doctrina esse institutum ut possim, nec tanto preditum ingenio ut audeam in hac clarissima luce sine magna sollicitudine et metu uersari; sed habet certe aliquam temeritas mea excusationem, cum sit interdum non minus pietas in audendo quam modestia in reticendo


20. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

propicius sit? esse enim propitius potest nemini. Cic. nat. 1, 124. Stultus igitur Socrates, insanus Plato, delirus Aristoteles, Zeno item Stoicus et plerique omnes philosophorum amentes plane et fatui, qui et deum esse et prouidentia cuncta hec consistere partim senserunt, partim etiam in scriptis reliquerunt. Salomon quoque rex, dei testimonio omnium mortalium sapientissimus, sine mente tunc erat cum ad ipsius omnipotentis dei honorem nobilissimum templum


21. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti. Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile:


22. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum homines opulenti et diuitiis affluentes


23. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod fieri tunc secundum rationes


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.