Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: plane Your search found 1152 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 60-93:60. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section] fauorem sibi hominum conciliaturum, priusquam regnum Hungariae ab externis peteretur, quod quidem propediem fore, ut euenit, suspicabatur, Hungaros, si forte eis posset persuadere, ut regnum ad indigenam defferrent, oratione tentandos censuit, neminem unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum seorsum, inter amicos et quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo,
61. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section] externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione, praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere, quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat. Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui
62. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section] Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria. Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc
63. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section] Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt, absumatur. Caue igitur ne pollicitationibus eius illectus aut sterile subeas matrimonium - et cuius Matthiam quoque, plane feliciorem regem quam maritum, ut fama est, poenituit ― aut fidem tuam, qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas
64. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section] impulerunt. Atque ubi in animum admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi lumen extinguunt. Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis exposito? Atqui paupertas ab his fluctibus procul abest, quam plane tutissimum uirtutis receptaculum esse constat, utpote quae, quibus animus ad libidinem incitatur, minime subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est.
65. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section] uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus,
66. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section] uero eius uehementer auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac
67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section] equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta. Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt. Itaque Alberthus
68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section] Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit indignatione. Turpe enim uidetur Alemanorum genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum
69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section] deserit; Maximilianus Viennam intrat, arcem occupat; Hungarorum praesidium sua signa sequitur. His dictis Maximilianus magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat
70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section] paterer, si nequissem omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit, per quam plane tibi in Hungariam transeundum est, amicitia et cognatione deesset coniuncta. Sed quoniam fides, quam erga extinctum quoque regem Matthiam Chugniädem conseruare uolui, me patria extorrem expulit, ad te, cui maximo usui sum futurus,
71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section] qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper fere importuna consequantur. At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem
72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section] quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel
ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si
Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat
domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox plane uisurus est ira concitos per medias Alemanorum rapi caedes. Neque enim putare debet Hungarorum uirtutem una cum Matthia Chugniade ad inferos ablatam esse.
inquietis hominibus audaciam incitante.
Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati
sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in
hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti
sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus,
atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in ordinem
coactum, regnique limites nullis copiis tutos
traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti
admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est.
Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a
uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo
adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem
maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque
Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum
imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste
metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis plane utilia suadentibus credendum erat.
Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae
incitati auiditate rursus in maritimos Dalmatas incursionem fecerunt,
qui quum temere
in agrum
quam uiribus rem gerere, clade, quam
in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas
maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus
res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores fuisse, abusi plane
imprudenter subita regis post praelium profectione. Qui quidem, quod satis constat, tum
ne coeptum interrumperet iter, tum fame, ut dictum est, urgente, coniectos in fugam
hostes nequaquam est persecutus.
Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae
primo fugere conati, deinde ubi celeritate Christianae nauis iam uinci coeperunt, omisso remigio arma expediunt, plane aut pugnando periculum euasuri, aut cruentam hosti
praebituri uictoriam. Veneti, arbitrantes Turcas desperata fuga uiuos deditione in
hostium uenturos potestatem, ne in concursu biremem rostro discuterent, latus suae
triremis cum latere Turcaicae nauis iniecta manu ferrea
magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti
uehementer indulgent, ut fere fit in omnibus rebus publicis, ubi populi studiis honores
mandantur.
Accedit ad hoc, quod illi desertionis rei non ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet
Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non
modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii
Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis
conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima Graeciae atque Illyrici loca postulabat ― uariis diu ac saepe consiliis agitatis tandem ad Hungarorum opem implorandam,
utpote (quos timeri a Turcis fama haud falsa plane erat) necessario confugiunt, non tam
eorum amicitia fraeti quam existimantes illos, si quis stipendium offerret, haud difficulter arma in Turcas sumpturos, quum alioqui his et per se essent infensi, et Christiano
nomini deditissimi.
Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob
arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi
in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet
labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat
uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem,
quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat
oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos
tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos
concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una
coire.
Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos
oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis
ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris
Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce
continenti atque antiquis sedibus in insulam, quam mare litori obiectum et
Drinon amnis duobus ostiis in salum effluens efficit, ab ipsis ciuibus
nequicquam plane traductum. Nam Scodra a Turcis de Venetis capta Lyssum
quoque barbarorum iugum haudquaquam
effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt,
tributarium magis barbaris
altero Hispanorum rege, ascriptis insuper foederi Alfonso
Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi orationem apud Francorum regem pontificis legatus habuisse dicitur:
Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in
terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos
dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum
non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam
neccessarium,
Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad
pugnam aptiorem habuerint.
Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam
non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis
secutus est, ne Achimathis
rem, quem, ut dictum est, uehementer oderat, copiis suis augeret. Tanta sane illi seu
explendae irae cupiditas extitit,
seu id fortuna agente, ut etiam eorum consiliis res
Selynis, cui plane Deus imperium destinarat, iuuaretur, quibus ipse mortem mature erat
illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab
neutro ille conseruandus erat,
haberi, nec propterea se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem
non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore
uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi
Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt,
quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore,
ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut
plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat,
ab Othomano regem, imperio autem ita auctum, ut omnibus aetatis suae regibus praestaret, aequum censebat Ismahelem quoque sibi cedere debere, et secundum,
non parem sibi uelle haberi, nec aut nobilitate, aut uiribus se cum progenie Othomani
conferre, quam plane Deus Machomethanis omnibus anteposuisset. His stimulis
utroque agitato res ad arma deducta est.
Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et
Moschicos montes aliquandiu iter fecit.
natio
Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta
Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment
Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco
an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam
magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere.
Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est
quo et meritis
regum gratia referretur,
et insecuti principes eo praemio prouocati ad beneficia exhibenda promptiores forent. Sed si quaeritis, quibus meritis tanta gratia reddita sit, nihil aliud
plane inuenietis quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque
excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros
militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes
non cupimus honores ―
restituerentur. Atque ita omnibus fere,
quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum.
Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane
Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis
uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut
serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et
iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli,
qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in
auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est
Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum est, controuersias
iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus
suffectus est tanta Italorum
cardinalium concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi
quisque pontificatum ambit. Itaque magna pars eorum maluit suffragio suo externo
adesse quam suae gentis competitorem in fastigio sibi negato conspicere. Tanta plane uis
inuidiae est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in
externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium
Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem
intentiore cura operam
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.