Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1819-1825:


1819. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

studiorumque commercium cum viris ubique gentium clarissimis habuere. Enim vero cum primi subsellii hominibus, nempe cum Angelo Politiano, Pomponio Laeto, Hieronymo Fracastoreo, Annibale Caro, Benedicto Varchio, Paulo Manutio, Rhoberto Bellarmino, Thoma de Vio Caietano, Iusto Lipsio, et sexcentis aliis viris doctissimis Ragusinos cives de suis studiis communicasse certum est, quod quidem suis locis, quotiescunque nempe se praebebit occasio, demonstrabimus. Nil mirum igitur, quod Ragusii, ac si uspiam alibi, litterae florerent litteratique ibi homines exteris etiam populis admirationi


1820. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

aut murium famem per me sedare licebit. Quaecunque tamen sors ea maneat, studium profecto meum minime improbandum est, qui, uti monui, illustrium civium meorum memoriam immortalem reddere conatus sim, quod quidem et mihi iucundum fuit atque utile, tot praeclara maiorum exempla contemplanti et aliis, qui legerint, aeque prodesse poterit. Itaque qualiscunque ea sit, tametsi rudis et inculta, Bibliothecam hanc meam civium meorum oculis subiicio, qui etsi authorem, ut par est, contemnant, tamen maiorum suorum monumenta resque praeclare ab eis vel gestas vel scriptas addiscant,


1821. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

Morerius, Iustus Fontaninus, Iacobus Echardus, Tritemius, Wadingus et plerique alii. Hinc a me etiam referri nemo forte gravabitur, alios, et quidem plurimos, a me primum relatos aegre ferent molestissimi censores, verum nihil est, cur mihi in hac etiam parte iure succenseant. Enim vero ab aliis hi omissi fuere scriptoribus, sive quod ad rem, qua de agebant, pertinere non videbantur, sive quod ignoti omnino illis erant, utpote regione longe dissiti et a nemine antea laudati; cum itaque et ad rem meam pertineant eorum nomina et mihi utcunque noti sint, non video, cur eos omittere


1822. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

observabimus. XII. Unde autem ea, quae de scriptoribus Ragusinis his monumentis commendavi, acceperim et qua ratione ad edendum hunc commentarium animum meum induxerim, admonendum censui lectorem. Igitur cum Ragusinorum pontificum res gestas colligerem, plurium in publicis tabulis et aliis veteribus monumentis doctorum virorum memoriam commendatam forte reperi. Hos, ne omnino praetermitterem, paucis laudare et tantum quo sub antistite floruerint indicare, mecum statueram; sed cum eorum numerus plurimum excrevisset et in dies augeretur, operae pretium me facturum putavi, si


1823. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 17 | Paragraph | Section]

paulo ante laudabamus, dignum censuerint eo honore Cervinum, constat ex iis, quae ipse in saepe laudata ad Blondum elegia scribit:
Ergo perpetuum sic dona poetica tradas,
Teque diu noster principe collis ovet.
Praemia laurigeris tribuas gestanda poetis,
Quantulacunque aliis praemia, magna mihi.
Hoc te Sulpicius pariter Marsusque precantur
Pomponiique rogat Musa diserta mei,
Hoc mihi tergemini fratres, Cortesia proles,
Gaspare cumque tuo, docte Capella, rogas,
Hoc et amicorum nulli Baptista secundus,
Cumque suo Lepido


1824. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

Stephani Gradii, primi eiusdem bibliothecae custodis. Ita est, ego Stephanus Gradius, primus bibliothecae Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo sigillo munivi hac die 28 novembris 1682. Haec oratio habita fuit ante annos prope ducentos, quo tempore author eius floruit, ut liquet ex aliis eius orationibus caeterisque scripturis, quae in libro, unde haec extracta fuit, continentur. Qua autem ex causa, quo tempore, quove authore codex ipse in Vaticana bibliotheca repositus fuerit, omnino ignoramus; ex eo tamen, si probe res perpendatur, nonnihil laudis authori accedit, cuius


1825. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

enim aliisque notis fortasse alicuius ex illis Cibranium authorem deprehenderent. CHRISTOPHORUS LILIATUS Quod aliis multis doctissimis viris sive temporis marmora et aera consumentis iniquitate, sive hominum incuria evenisse saepe conquestus sum, id ipsum quoque clarissimo poetae Christophoro Liliato accidit, ut nimirum nobilissimae eius lucubrationes deperirent et nomen egregii viri ex hominum memoria


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.