Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2069-2119:


2069. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

abunde puto eos, qui politicam meditati sunt, nonnisi prudentiam docere voluisse, pessimo licet fato quod ad fraudes deinde pleraque sunt traducta. Id autem perperam discrevit Alonicus quod eam quae in gubernando consistit politicam laudandam, quae in vivendo cum aliis sita est vituperandam putarit; quasi in illa quoque plurima in fraudes versa esse non constet, cum maiori dolo dominationem sibi retinuerit Augustus et secutus eius vestigia Cosmus, quam quisquam privatorum aut invidiam alteri aut sibi amorem conciliarit.


2070. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

appellat, nempe esse principi vel spiritualem in suis regionibus potestatem, nec enim Pontifici ullatenus subici; id eius, inquam, opinionis causa ab eo dici pariter scio. Apparuit iam quid politica foret; quod non tantum propriam utilitatem respiciat, apparuit; aliis quoque, quae Alonicus opposuerat satisfactum est; reliqui nisi vester assensus iam nihil est: quem si ista non extorsere, alias eripere sum paratus." Laudavimus omnes et pedibus, ut aiunt, manibusque in suam sententiam itum est. Ego autem quod vehementer in priori


2071. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potius est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem compellantur, non ut etiam facem iis praeferamus quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu


2072. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sed patriam politicam pertractabo. Ac quoniam de iis, qui in hoc versantur saeculo, sermo mihi futurus est, cumque eorum diversa rursus sint genera, de quo potissimum genere sim tractaturus, antea cognoscendum est. De mercenariis et vili opificum grege neque de aliis artificibus, quorum infinita sunt genera (quamquam nos penuriam potius, nescio an non popularium nostrorum aliqua negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria


2073. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est. Habet hoc ante omnia singulare pro aliis gens Croatarum ut iis, quas vulgus novitates appellat, prorsus sit inimica. Haec prima sermonum materies, haec communis popularis odii origo; nunquam facilius in oculos quid incurrit quam vestis aut suppellectilis aut aliae cuiuspiam rei insueta novitas. Illusiones inde,


2074. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

a quo facillimus ad populare odium transitus est. Universim itaque in id intendat animum ne causas sermonum serat, quod ilico futurum sciat si ulla in re eiusmodi coeperit emicare. Itaque talia ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne


2075. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ita suos in officio servos continere ut nec querendi iis de domino nec fastidiendi occasio detur; nam id quoque ad famam popularem non parum confert eos habere servos qui suum ubique dominum cum laude nominent. Vidi ego eum, qui id neglexerit, non tantum servorum turba, verum aliis etiam ob id ipsum invisum fuisse. Iam id omittere nequaquam possum quod ab Amado toties inculcatum accepi, nihil coram servis praeter dignitatem suam vel ioci causa esse faciendum, ne contemptus inde servilis ex more sequatur. Accedit quod nihil unquam


2076. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

colonum domum ditare cogitante. Sed illi quidem prudenti domini lenitate occurri potest, quod me ipsum non raro vidisse memini; furtis autem domini vigilantia poenarumque metus modum ponet. Non adferam hic ea quae sive a Cicerone in prima ad Quintum fratrem epistola, sive ab aliis passim auctoribus egregie monumentis sunt consignata, quod a nostro proposito aliena sint. De colonis tantum, qui et ipsi pars familiae sunt, pauca adicere me oportet; quibus quis modus adhibendus sit cognoscere non habet exigui momenti


2077. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ipsas meliores domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur consideranti dubitare usu venit an non ex necessitate laudari hoc factum debeat. Faciant igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum


2078. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in uxore aeque atque se ipso cavendum est ne quid novitatis appareat neve sermonibus causas detur. Itaque suis eam instituere principiis et a consueto mulieribus res habendi peregrinas desiderio avertere multum sane expediat. Ab aliis quoque solitis matronarum vitiis, sive domestica sive sit peregrina, crebris dehortari sermonibus utile fuerit ut, quemadmodum vitae societatem recepit, ita normam quoque vivendi viri (ut sapientissime Plutarchus monuit) amplectatur. Iam maximam, quoad fieri potest, vitae


2079. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus


2080. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio, nempe id ipsum aliis, quibus nostras probari monitiones intellexerimus, ingerendo; quae res ubi deinde in plures, ut fieri solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur. Ceterum id inter praecipua utilissimaque vitae


2081. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Articulus I. De Inpopulatione. § 1. Exterae Coloniae, in vacuas adhuc Regni partes deducendae, sexennalis non tantum a Contributione, sed ab aliis etiam publicis oneribus, utpote laborum publicorum, tyronum, praejuncturarum, et Portionum praestationis, immunitate perfruantur. Motivum. Cum populatio Regni, ut in Elaborato status actualis §-pho


2082. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

copia plurimas salutares relate ad Politiam Campestrem ordinationes moratur. § 6. Et ideo ut exteri, et domestici etiam vagi aut impostores ab aliis distingui possint, singulus Judaeus, prater notos alioquin majoris notae Quaestores, Testimonialibus super professione, quam exercet, a locali jurisdictione se providere debeat. Quod si vero minutum Quaestum inire velit, primum Testimoniales de honesta


2083. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

saeculi luce exstirpetur. Alterius membri ratio est, quia plane musicae exercitium plurimam multis Zingaris vagabundam vitam ducendi compluraque hac occasione furta committendi occasionem praebet. Sicut itaque justum est ut hanc festis aut, si per Dominia vocentur, aliis etiam diebus exercere possint, ita necessarium videtur ut praeter hanc aliam adhuc Professionem consectari debeant, quae eos a vagatione illa impediat, et certam iis pro feriatis etiam diebus subsistentiam praebeat.


2084. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

fundatur, ordinationem publicam effectuandam se obligari arbitrentur; Deputatio haec operae pretium demisse existimavit, ut lex haec perferatur. § 13. Quodsi tamen Magistratus vastiorum praesertim Comitatuum aliis agendis ita distineatur, ut objecto huic minus sufficiat, potest Comitatus uni aut pluribus conspicuis commembris suis provinciam hanc ea ratione deferre, ut hi cum titulo Curatorum oeconomiae publicae hujus promotionem, cum dependentia tamen a Comitatu


2085. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Deputatio haec ita existimavit, quod ante omnia populus, per locales Jurisdictiones, sub inviatione dirigentis Dicasterii, ad novas etiam hactenus industriae species formari debeat, hoc autem facto, quod societates agrariae suapte emergent: itaque in casu impediti aliis agendis Magistratus per ejusmodi Curatores oeconomiae publicae melius prospici demisse arbitrabatur. § 14. Ne vero per Institutum hoc Cassa publica


2086. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motivum. De neutro horum casuum adhuc lex providit. Quoad Exteros Imperans defectum hunc supplevit, solebatque et decennalem immunitatem et quandoque gratuitum necessarii terreni usum, liberamque habitationem in Cameralibus aut aliis fundis publicis, utilibus ejusmodi Hospitibus largiri. Cum Nativo aliquo necdum casus evenit; verum crescente industria eveniet certe, et ideo Deputatio ad utrumque sibi reflectendum esse existimavit. Credebat autem


2087. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut studium oeconomiae practicae ad classem ordinariorum studii cleri junioris objectorum reponatur. Notum quidem est, quod non omnes desideratum in hoc studio profectum facient, quia non omnes naturalem ad objectum hoc animi inclinationem habebunt, verum id in aliis etiam studiis usu venit, si dispositio illa efficaciter observata fuerit, ut obtenta de insigni in hoc studio profectu naturalique ad objectum hoc propensione testimonia, pro merito, ad obtinendas meliores parochias deserviant; erit hoc satis incitamenti, ut


2088. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa tamen semper prae privatis quaestoribus, qui illud ad extra evehunt, beneficia retinebit. Primum paratam vim pecuniae, quae cum aliis in rebus, tum praecipue in commercio praecipuum nervum constituit: deinde promptitudinem transportus, quam sibi per continuam singulis annis producti hujus promotionem propriam reddidit; porro certos jam et stabiles venditores,


2089. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

adeoque capitale Regni productum vel ex eo effici potest, quod respectu adjacentium provinciarum sit exclusivum. Ante enatum bellum Turcicum plebs Syrmiensis, unius e minoribus Comitatibus, supra 20,000 e cultura serici percipiebat: in aliis, qui debitam colendi hujus producti rationem invexerunt, comitatibus plerique rustici, qui vel unam seminis bombicum unciam educarunt, plus inde lucri habuerunt, quam eorum contributio efficiebat. Reliqui ejusdem peripheriae rustici, si institutum hoc debite


2090. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

cardine cultura haec nunc in Regno subsistat, in Elaborato status actualis §-pho 40. ostensum est. Caeterum nec hoc institutum indiscriminatim omnibus jurisdictionibus convenit. Inter ipsas illas, quarum situi convenit, notabile saepe discrimen intercedit; aliis equatia publica convenire possunt, aliis ut admissarii per communitates interteneantur; aliis denique, ut eos comitatus ipsi vel in centro, vel in processibus alant, et seu idoneas ad id caballas seriatim ad illos adduci, seu vero admissarios per pagos circumduci


2091. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

in Elaborato status actualis §-pho 40. ostensum est. Caeterum nec hoc institutum indiscriminatim omnibus jurisdictionibus convenit. Inter ipsas illas, quarum situi convenit, notabile saepe discrimen intercedit; aliis equatia publica convenire possunt, aliis ut admissarii per communitates interteneantur; aliis denique, ut eos comitatus ipsi vel in centro, vel in processibus alant, et seu idoneas ad id caballas seriatim ad illos adduci, seu vero admissarios per pagos circumduci faciant. Debet itaque ratio instituti


2092. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

ostensum est. Caeterum nec hoc institutum indiscriminatim omnibus jurisdictionibus convenit. Inter ipsas illas, quarum situi convenit, notabile saepe discrimen intercedit; aliis equatia publica convenire possunt, aliis ut admissarii per communitates interteneantur; aliis denique, ut eos comitatus ipsi vel in centro, vel in processibus alant, et seu idoneas ad id caballas seriatim ad illos adduci, seu vero admissarios per pagos circumduci faciant. Debet itaque ratio instituti hujus pro ratione circumstantiarum via Consilii


2093. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seu minores, quoad totum eorum personale, et concernentia aedificia extendatur, quia horum singulus a proportione majoris sui personalis majorem etiam publico adferet utilitatem, adeoque justum est, ut ab eadem proportione immunitatibus etiam his perfruatur. De aliis favoribus iisdem concedendis infra §-pho 146. proponetur. Caeterum delatae fuerunt jam saepius ad Consilium querelae super eo, quod aliqui civici magistratus novos ejusmodi et utiles opifices et manufacturistas mox elapso triennio ad


2094. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

immunitatum, quas lex utilibus mechanicis jam concessit, statuendum esse Deputatio existimabat; si ultro extendatur, jam monopolium sapere videtur. § 47. Eadem ratio fit quoad talia inventa, quae in aliis provinciis jam quidem vigent, sed inde nonnisi magna cura, sumtibus, saepe etiam periculo procurari possunt. Motivum. In aliquibus Regnis certarum utilium admodum machinarum communicatio sub poena


2095. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 97. Singulus comitatus et civitas principales, quas in gremio sui habet, commerciales vias praeferenter instaurare et postquam instauratae sunt conservare obligatur. Post has aliis collateralibus commercialibus, postalibus, item et militaribus viis curam impendere debet. In privatas, quae majorem tantum itinerationis commoditatem pro objecto habent, nonnisi postremo loco laborem


2096. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tantum per intervalla transennis deserviturae viae, cum neglectu aliarum, ingenti laboratorum impendio construi debuerint. Evenit etiam aliquando, ut illae, quae ad privatam internae tantum itinerationis commoditatem pertinent, aliis postpositis, elaboratae fuerint. Interest itaque, ut ipsarum viarum praeferentia lege definiatur. Sicut commerciales, ut in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus, ita etiam postales viae in


2097. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

hactenus usus invaluit, laboratoribus perficiantur. Ne tamen id in sensibile plebis aggravium vergat, una domus non plures quam 24 manuales, aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret, comitatus partem ejus aliis magis populosis adjicere, resultaturam tamen per hanc quottam clavim nunquam transgredi possit. Labor etiam viarum tempore messis, falcaturae, et vindemiae nonnisi in extrema forte necessitate suscipiatur.


2098. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

civitates suae eatenus immunitati ultro renunciarent, possent substituenda iis telonia publica ita regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem


2099. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

populo abundet; interest itaque ut legislatio provehendae maritimae navigationis curam suscipiat. Ad hanc autem promovendam ab augendo nautarum numero exordium fieri debet. Nisi enim numerus nautarum in littorali Hungarico augeatur, commercium Hungaricum aliis nationibus, quae propriis navibus et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et subalternum manebit. Littorale hoc in longitudine quidem vix ultra 14. Hungarica milliaria protenditur; verum regio haec


2100. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

ita etiam modum suppeditare interest, ut domestici et periti capitanei, aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur. Ante complures annos exstabat Tergesti


2101. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero elaborandum et stabiliendum longiori adhuc tempore opus est. Quare ne interea ea etiam, quae jam actu viget, per capitales hos canales navigatio impracticabilis efficiatur, interest ut in his labores eousque etiam pro re nata continuentur; ne vero suscipiendi in aliis collateralibus fluviis, in vastioribus stagnis, aut in canalibus communicationis labores cum elaborando generali plano fors non concordent, sicque inutiles efficiantur, interest ut ab omnibus his interea, uti infra proponemus, supersedeatur. Videbantur autem


2102. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hydraulici labores occurrunt, sufficiunt talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et geodesiae principiis instructa sunt. In aliis, ubi hydraulici labores frequentes sunt, ut individuum ejusmodi hydraulicam etiam scientiam calleat, prorsus necessum est. Debent itaque hi majori prae illis stipendio provideri; debet stipendium laborum frequentiae, et capacitati individui


2103. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in sortem jam defixae gratuitorum laborum quottae praestabunt. Motiva. Si locales comitatus necessarias operas in sortem jam defixae gratuitorum laboratorum quottae praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus hi e Fundo


2104. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus hi e Fundo Publico praestari debent. Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia hic e primaeva sui institutione ad hydraulicos ejusmodi labores destinatus est.


2105. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

per partes tantum agebatur. Et ideo frequenter evenit ut aut suscepti labores nullum ideo successum habuerint, quia alter, qui hunc praecedere debuisset, intermissus est, aut si quis etiam labor successit, ut ille loco quidem tali, ubi peractus est, aliqud emolumenti, aliis vero longe majus detrimentum attulerit. Tempus itaque esse Deputatio existimavit ut de generali plano, quod omnes necessarios hydraulicos labores systematice exhauriat, cura suscipiatur. Huic autem quod libellatio ad eandem scalam et uniformes quoad objecta


2106. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter complura in Archivo Consilii exstantia acta vel demisse readnexa, quam piae memoriae Rex et Imperator Leopoldus II. ad Deputationem hanc relegaverat, status mercantilis Pestiensis instantia abunde perhibet. Apparet ex illa quod in hac Civitate jus quaestus aliis cum, aliis sine facultate illud vendendi concedatur: id quod in linea mercantili pro monstruoso instituto reputari debet. Vel enim in hac civitate singulus civis jus quaestum exercendi habet, et tunc inane est facultatem jus quaestus


2107. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

Consilii exstantia acta vel demisse readnexa, quam piae memoriae Rex et Imperator Leopoldus II. ad Deputationem hanc relegaverat, status mercantilis Pestiensis instantia abunde perhibet. Apparet ex illa quod in hac Civitate jus quaestus aliis cum, aliis sine facultate illud vendendi concedatur: id quod in linea mercantili pro monstruoso instituto reputari debet. Vel enim in hac civitate singulus civis jus quaestum exercendi habet, et tunc inane est facultatem jus quaestus vendendi concedere; quis


2108. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

si enim plena quaestum exercendi facultas Pestini jam viget, casus ejusmodi venditionis nunquam emergere potest. Si certus tantum mercatorum numerus defixus est, cur aliquibus ex his facultas jus quaestus, etiamsi tantum extraneis, vendendi concedatur? aliis negetur? magistratus nullum unquam alium quem merum arbitrium. Apparet etiam ex eadem instantia quod in casu cridae magistratus jus quaestus vendendi creditoribus pro fundo assignare jam admiserit, jam negaverit. Cujus iterum, si


2109. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

localis magistratus pertinebit. Exponunt etiam mercatores Pestienses quod opifices non tantum analogos opificio suo, sed jam alios etiam articulos vendere incipiant. Verum minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et opifices nec pro remanentia materialium opificii sui, nec pro aliis sibi minus analogis mercibus emtorem invenient.


2110. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et opifices nec pro remanentia materialium opificii sui, nec pro aliis sibi minus analogis mercibus emtorem invenient. § 141. Non tantum in annuis, sed in hebdomadalibus etiam nundinis, praeter victualia alias quoque cujuscunque speciei merces venui exponere licet;


2111. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 143. In locis dominali jurisdictioni subjectis officinam aperiendi jus ab indultu quidem domini terrestris dependet: domalis tamen quaestus etiam cum illis articulis, qui in officina ejusmodi prostant, aliis per dominum terrestrem interdici non potest; non potest etiam dominus terrestris coemtionem alicujus articuli in terreno suae jurisdictionis ad unum tantum mercatorem restringere, sed haec libera semper omnibus patere debet.


2112. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conserventur caeteroquin coloni in plena, quam ipsis jam veteres leges attribuerunt, quaeve §-pho hoc enucleatius tantum explicatur, de fructibus suis disponendi libertate, et dominalis jurisdictio tam parum commercio obstabit in Hungaria, quam parum illa eidem in aliis provinciis adversatur. § 144. Jure praeemtionis dominorum terrestrium jam per Articulum 75. 1723. ad propriam tantum necessitatem restricta, ne circa ipsum ejusmodi


2113. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

volunt. Qui legi huic contravenerit, per concernentem comitatum pro singulo actu poena 500. florenorum mulctetur. Motiva. Quamvis provocatus Articulus disertis verbis dicat jus praeemtionis eo non extendi ut deinde aliis cariori iterum pretio venales ejusmodi res distrahantur: sub praetextu tamen illo, quod vina pro educillis, animalia pro macellis, necessaria materialia pro suis fabricis comparare ad necessitatem propriam referatur, jus hoc


2114. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro principali oeconomicarum curarum suarum scopo sibi non praefixit, lentum fuit populationis incrementum, industria languens, exiguus fabricarum progressus, commercium adeo passivum ut quoad subsidia pecuniaria ab aliis magis pecuniosis potentiis dependentes fuerint. Ut primum Legislatio exportationem praeprimis curare et ad hanc mercatores omnibus utilitatis et honoris stimulis excitare coepit, Provinciae illae ad eum, quem cernimus,


2115. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

scopum sufficeret statuere ut executor aut haeres, sub sensibili pro fundo publico applicanda mulcta, testamentum, antequam illud aperiat, concernenti jurisdictioni praesentare, haec illud mox publicare, par ejus inter acta sua referre, et sonantes de fundo publico, aut aliis piis fundationibus paragraphos dirigenti dicasterio submittere debeat. § 154. Denique proponit alter accisam, unius quidem ab animalium, medii autem denarii a pecorum carnis libra; ita tamen, ut


2116. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut leges decoctoribus patrocinentur. Institutum proinde hoc systemati Hungarico non congruit: et ideo hactenus etiam paucorum Hungarorum viduae beneficium cassae hujus senserunt, sed illatis in generalem arharum fundum Hungaricis etiam detractis, vel in aliis provinciis servientium, vel certe admotorum in obversum legis, Hungaricis officiis extraneorum viduae e fundo hoc pensiones consequebantur. Cum tamen arhae hae longo jam usu stabilitae sint, expedientius videbatur Deputationi huic


2117. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hae sunt leges, quas Deputatio Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non tantum moderni, sed futuri etiam temporis rationi accomodare debet. Quoad commercium vero praesentem tantum statum respicere, ordinationes


2118. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non tantum moderni, sed futuri etiam temporis rationi accomodare debet. Quoad commercium vero praesentem tantum statum respicere, ordinationes suas huic accomodare, has, prout novae


2119. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

notas habere demonstremus: 1-mo. Schedae Statuum non praejudicarent juri regio; cum enim sub eorum cautione emittendae sint, deberent utique Statuum schedae compellari; et ideo plura schedarum ejusmodi exempla in aliis etiam provinciis prostant. 2-do. Non praejudicarent illae praesentibus proventibus regiis; nam si schedae regiae jam in justa cum massa circulantis pecuniae proportione stant, emittendae per Status


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.